IOANNIS PAULI PP. II
Introductio 1. Evangelium Vitae penitus implicatum insidet in Iesu nuntio. Ab Ecclesia amanter cotidie susceptum, animosa id oportet fidelitate enuntietur velut redditum nuntium hominibus cuiusvis aetatis et cuiuslibet cultus humani formae. Incipiente ipsa hominum redemptione, infantis cuiusdam ortus tamquam laetifica omnino praedicatur res: “Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David” (Luc. 2, 10-11).Ut “magna” autem haec effunderetur “laetitia” Servatoris nimirum ipsius effecit exortus; attamen in Christi die Natali plena detegitur significatio ortus cuiusque hominis, proindeque messianicum illud gaudium videtur quasi fundamentum complementumque simul laetationis super omni nascente nomine (Cfr. Io. 16, 21). Salutiferi muneris sui praecipuam exhibens partem dicit Iesus: “Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant” (Ibid. 10, 10). De vita Ille revera loquitur “nova” atque “aeterna”, quae ex communione consistit cum Patre, ad quam unusquisque homo ultro in Filio vocatur per Sanctificantem Spiritum. Sed in tali nominatim “vita” plenum suum intellectum omnia consequuntur vitae humanae elementa ac tempora. Incomparabilis personae humanae praestantia 2. Quandam in vitae plenitudinem homo invitatur quae fines prorsus terrestris eius egreditur vitae, quoniam participatione Dei ipsius vitae continetur. Supernaturalis huius vocationis excelsitas magnitudinem porro vitae humanae ac pretium temporali etiam in illius spatio aperit. Primaria namque condicio, principium ipsum et pars integrans totius et unici processus humanae exsistentiae est vita in tempore. Immerito quidem et inopinato illustratur idem processus pollicitatione vitae divinae et vitae dono renovatur, quod plenam sui consummationem aeterno consequetur in aevo (Cfr. ibid. 3, 1-2). Simul vero ipsa haec supernaturalis appellatio variantem vitae terrenae indolem effert viri omnis et mulieris. Est enim res non omnino “ultima” verum “proxima a postrema”; attamen sacra res est, nobis interea credita quam ex officii nostri conscientia custodiamus atque ad consummationem deducamus per amorem et nostri ipsorum donum Deo factum ac fratribus. Novit Ecclesia illud Evangelium vitae sibi a Domino suo commendatum (Dictio Evangelium vitae ut talis in libris divinis reapse non invenitur. Ea tamen bene biblici nuntii necessariae parti respondet), intus resonare permovereque unumquemque hominem sive credit sive non, quandoquidem admirabili modo ei respondet, dum eius simul exspectationes infinita quadam ratione excedit. Valet enim quilibet homo, inter difficultates licet ac dubitationes, ad veritatem tamen ex animo apertus adque bonitatem, adiutus rationis ipsius lumine et arcana gratiae impulsione, pervenire eo quidem usque ut legem naturalem in corde inscriptam (Cfr. Rom. 2, 14-15) agnoscat, sacrum vitae humanae bonum a primis initiis ad finem ipsum, necnon ius cuiusque adserat hominis ut hoc suum principale bonum summopere observatum videat. In eiusdem ideo iuris agnitione hominum nititur consortio ipsaque politica communitas. In Christum autem credentes praesertim hoc ius defendant opus est atque provehant, memores scilicet mirificae illius veritatis in Concilio Vaticano II commemoratae: “Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit” (Gaudium et Spes, 22). Etenim hoc in salutis eventu hominibus non modo amor Dei interminatus recluditur qui “sic... dilexit... mundum, ut Filium suum unigenitum daret” (Io. 3, 16), verum et incomparabilis singulorum hominum excellentia. Redemptionis arcanum sedulo ipsa perscrutata Ecclesia, novo semper cum animi stupore (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 10) illud bonum percipit seque vocari intellegit hominibus aetatum omnium hoc ad nuntiandum “evangelium”, spei insuperabilis originem verique gaudii pro unaquaque historiae aetate. Amoris Dei erga homines Evangelium, dignitatis personae Evangelium atque vitae ipsius Evangelium unicum tandem sunt indivisibile Evangelium. Homo idcirco ipse, vivens nempe homo, praecipuam primamque Ecclesiae efficit viam (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 14). Novae hominum vitae impendentes minationes 3. Maternis Ecclesiae curis committitur idcirco quisque homo propter Verbi Dei mysterium quod est caro factum (Cfr. Io. 1, 14). Quam ob rem fieri non potest quin omnis dignitatis hominum vitaeque ipsius minatio tamquam vocis imaginem in Ecclesiae intimo excitet animo, quin eam intra propriam fidem de redimente Filii Dei incarnatione percutiat, quin implicet illam suo in officio Evangelium vitae universum per orbem omnique proferendi creaturae (Cfr. Marc. 16, 15). Insigniter autem illa nuntiatio nos hodie premit, quoniam duplicatae notabiliter et exasperatae minationes sunt hominum populorumque vitae instantes, praesertim quotiens imbecilla ea est nec apte defenditur. Antiquis acerbisque plagis miseriae, inediae, morborum pandemorum, bellorum et violentiae aliae iam novorum omnino generum ac modorum terrificorum accedunt. Vehementer iam deflevit Concilium Vaticanum II, suo quodam in scripto tristius etiam nostra ad tempora pertinente, complura contra vitam humanam scelera et conata. Easdem sententias in Nostram nunc suscipientes partem, triginta post annis, simili vi rursus universae Ecclesiae nomine, una cum illo conciliari congressu ista lamentamur crimina, nihil profecto dubitantes quin omnis rectae conscientiae veros interpretemur sensus: “Quaecumque insuper ipsi vitae adversantur, ut cuiusvis generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium; quaecumque humanae personae integritatem violant, ut mutilationes, tormenta corpori mentive inflicta, conatus ipsos animos coërcendi; quaecumque humanam dignitatem offendunt, ut infrahumanae vivendi condiciones, arbitrariae incarcerationes, deportationes, servitus, prostitutio, mercatus mulierum et iuvenum; condiciones quoque laboris ignominiosae, quibus operarii ut mera quaestus instrumenta, non ut liberae et responsabiles personae tractantur: haec omnia et alia huiusmodi probra quidem sunt, ac dum civilizationem humanam inficiunt, magis eos inquinant qui sic se gerunt, quam eos qui iniuriam patiuntur et Creatoris honori maxime contradicunt” (Gaudium et Spes, 27). 4. Conturbans hic rerum prospectus, pro dolor, tantum abest ut imminuatur; ut potius distendatur: novis enim praebitis e scientifica technologicaque progressione facultatibus oriuntur novae simul rationes dignitatem hominis temptandi, aliunde dum nova cultus humani figuratur atque confirmatur condicio, quae criminibus in humanam vitam addit antehac invisam faciem et, si fieri quidem potest, multo etiam praviorem, unde graves aliae nascuntur sollicitudines: namque a magnis iam publicae opinionis partibus quaedam adversus vitam purgantur delicta obtentu singularis iurium libertatis, eaque de causa non impunitas modo defenditur illorum, quin etiam approbatio publicis ab auctoritatibus, ut plena libertate patrentur, immo subsidiis gratuitis ministeriorum valetudinis adiuventur. Inducunt sane haec omnia quendam penitus commutatum vitae ipsius aestimandae modum necnon necessitudinum inter homines iudicandarum. Quod enim normae multarum Civitatum, ab ipsis fortasse recedentes primariis Legum Fundamentalium principiis, nullo pacto puniunt aut legitimam etiam agnoscunt naturam talium usuum contra vitam, signum quoddam est, unde angor animi gignitur, nec levis sane causa gravis morum prolapsionis: quae olim unanimi consensione habebantur consilia criminosa communique proinde reiciebantur honestatis sensu, gradatim sociali iudicio accipiuntur. Ars ipsa medicina, quae natura suapte ac destinatione ad humanae vitae defensionem dirigitur necnon curationem, quibusdam suis rationibus et usibus promptiorem se usque exhibet ad hos actus contra personam exsequendos, sicque faciem detorquet suam, ipsa sibi contra dicit et eorum deicit dignitatem qui eam artem factitant. Similibus porro in culturae legumque adiunctis graviores etiam demographicae sociales familiares quaestiones, quibus plures terrarum populi gravantur et quibus prudentissima debetur actuosaque ponderatio coetuum singulis in nationibus et inter nationes, obiciuntur falsis fallacibusque remediis a veritate sane abhorrentibus necnon ab hominum civitatumque vero bono. Exitus ad quem devenitur calamitosus prorsus est: si ipsa exstinctio tot vitarum humanarum sive nascentium sive deficientium permovet nos atque conturbat, haud quidem minus movet id turbatque, quod conscientia ipsa, ita late propagatis condicionibus adfecta, aegrius et difficilius usque discrimen inter bonum et malum percipit iis in rebus quae principale tangunt vitae humanae bonum. In communione cum cunctis orbis episcopis 5. Huic argumento, nempe rebus vitae humanae nostro tempore insidiantibus, studuit Consistorium Cardinalium extraordinarium Romae peractum inter diem IV et VII mensis Aprilis anno MCMXCI. Fuse accurateque agitata quaestione atque inspectis provocationibus in familiam hominum ac praesertim in christianam communitatem, unanimo consensu a Nobis flagitaverunt Cardinales ut, Beati Petri Successoris auctoritate, praestantiam humanae vitae inviolabilemque eius naturam denuo inculcaremus hodiernis in condicionibus ac temptationibus quae ei minantur. Eorum Nos obsecuti precibus sub diem Pentecostes anno MCMXCI epistulam singularem Nostram cuique Fratri Episcopo inscripsimus ut, collegialitatis episcopalis adfectu incitatus, suam Nobis adiutricem adderet operam ad proprium aliquod de hac re contexendum documentum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad omnes fratres in Episcopatu de Evangelio Vitae, die 19 maii 1991; Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIV, 1 (1991) 1293). Intimo ex animo universis Episcopis gratias habemus qui rite responderint Nobisque notiones magni pretii et consilia et propositiones commiserint. Ii sic quoque, consentientes videlicet sibique penitus persuadentes, testati sunt se participes esse doctrinalis ac pastoralis Ecclesiae operis de Evangelio vitae. Iisdem vero in litteris, paucis nempe diebus post centesimum celebratum annum a documento “Rerum Novarum”, omnium animos traduximus singularem ad hanc similitudinem: “Quem ad modum priore saeculo suis principalibus in iuribus operariorum opprimebatur ordo cuius fortiter quidem causam defendebat Ecclesia, cum ipsius opificis sacra iura personae praedicaret, sic nostra aetate, dum alius hominum ordo suo in iure ad vitam praecipuo opprimitur, sibi necesse percipit esse Ecclesia fortitudine inconcussa iis tribuere vocem quibus non sit. Eius nempe evangelica semper propria est vociferatio pro orbis pauperibus, quotquot periclitantur, aspernuntur suisque iuribus humanis suffocantur” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad omnes fratres in Episcopatu de Evangelio Vitae, die 19 maii 1991; Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIV, 1 (1991) 1294). Hodie autem hoc in primario iure ad vitam conculcatur hominum debilium indefensorumque multitudo, quales nominatim sunt nondum nati infantes. Si superiore exeunte saeculo coram tum grassantibus iniustitiis haud Ecclesiae tacere licebat, eo quidem minus hodie silere licet, cum socialibus temporis transacti iniuriis, pro dolor nondum dissolutis, tot in locis per orbem graviores etiam offensiones adiunguntur atque oppressiones, quae cum elementis fortasse confunduntur alicuius novi constituendi terrarum ordinis. Quocirca Encyclicae hae Litterae, quas sociata Episcoporum opera omni ex orbis Natione peperit, illuc videlicet spectant ut vitae humanae excellentia eiusque inviolabilitas definite ac firme rursus adseveretur, eodemque tempore ad omnes ac singulos, Dei ipsius nomine, appellatio vehemens dirigatur: verere ac tuere, amato ac sustentato vitam, vitam omnem humanam! Hac sola in via iustitiam reperies et progressionem, libertatem veram, pacem et felicitatem! Ad universos utinam hae voces filios perveniant filiasque Ecclesiae! Utinam ad omnes bonae voluntatis homines pertingant, quibus bonum curae est uniuscuiusque viri ac feminae necnon totius societatis humanae sors! 6. Cum singulis in fide fratribus et sororibus intimo modo coniuncti sinceraque erga omnes amicitia moti, iterum Evangelium vitae ponderare cupimus atque enuntiare, quod veritatis splendor est conscientias irradians, praeclarum lumen sanans obscuratum prospectum, fons firmitudinis ac fortitudinis inexhaustus nos hortans ut novis semper obviam procedamus nostro in itinere occurrentibus provocationibus. Cum copiosa denuo perpendimus rerum experimenta per Annum pro Familia percepta, ipsi velut in doctrina perficientes Litteras a Nobis missas ad “unamquamque veram solidamque familiam cuiuslibet terrarum regionis” (IOANNIS PAULI PP. II Gratissimam Sane, 4), respicimus nova quidem cum animi fiducia singulas communitates domesticas et optamus ut renascatur utque omni in ordine corroboretur omnium officium familiam sustinendi, unde hodie quoque ipsa – inter multas versans difficultates ac graves minationes – perpetuo ex Dei consilio servetur tamquam “vitae sacrarium” (EIUSDEM Centesimus Annus, 39). Singulis corporis Ecclesiae membris, hominibus de vita ac pro vita, intentissimam movemus hanc invitationem, ut nostro huic orbi nova ministrare coniunctim possimus spei documenta et efficere simul ut iustitia augescat et necessitudinis iunctio inter homines, utque novus percrebrescat civilis cultus vitae humanae ad sinceram veritatis amorisque exaedificandam humanitatem. Caput I VOX SANGUINIS FRATRIS TUI Hodierna vitae humanae intentata pericula “Consurrexit cain adversus abel fratrem suum et interfecit eum” (Gen. 4, 8): in ipsa violentiae contra vitam origine 7. “Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim, ut essent omnia... Deus creavit hominem in incorruptibilitate; et imaginem similitudinis suae fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius” (Sap. 1, 13-14; 2, 23-24). Evangelio vitae, quod iam initio exsonuit conditis ad Dei imaginem hominibus in vitae plenae perfectaeque sortem (Cfr. Gen. 2, 7; Sap. 9, 2-3), pertristis ille repugnavit eventus mortis quae in mundum invasit umbramque coniecit inanitatis in totam hominis vitam. Propter diaboli ipsius malevolentiam (Cfr. Gen. 3, 1. 4-5) ingressa est mors necnon progenitorum delictum (Cfr. ibid. 2, 17; 3, 17-19). Ac violenter intravit per Abelis internecionem a Cain fratre: “Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum” (Ibid. 4, 8). Prima haec nex illustri praebetur eloquentia in libri Genesis exemplari pagina, quae cotidie sine intermissione, immo vero cum deprimente quadam repetitione retexitur in populorum annalibus. Retractare una placet bibliorum paginam hanc quae, quantumvis vetustatem resipiat maximamque simplicitatem, doctrinis sese tamen uberrimam praestat. “Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. Dixitque Dominus ad eum: «Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius». Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: «Egrediamur foras». Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. Et ait Dominus ad Cain: «Ubi est Abel frater tuus?». Qui respondit: «Nescio. Num custos fratris mei sum ego?». Dixitque ad eum: «Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram». Dixitque Cain ad Dominum: «Maior est poena mea quam ut portem eam. Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me». Dixitque ei Dominus: «Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!». Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden” (Gen. 4, 2-16). 8. Cain “iratus... est... vehementer” et “concidit vultus eius”, quoniam “respexit Dominus ad Abel et ad munus eius” (Ibid. 4, 4). Causam tacet biblicus locus ob quam muneri Cain Dominus anteposuerit Abel sacrificium; luculenter tamen docet, licet Abel donum praetulerit Deus, colloquium cum Cain haudquaquam interrumpere illum. Admonet igitur eum commonetque libertatis propriae coram malo: nullo modo in antecessum destinatur ad malum homo. Perinde atque Adamus antea, malefico ipse pellicitur peccati impulsu, qui veluti belua ferox ostio insidiatur cordis eius donec rapiat praedam. At liber esse Cain ante peccatum pergit. Valet is illud vincereque debet: “Ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius!” (Ibid. 4, 7). Superant Domini admonitionem invidia et ira sicque Cain adgreditur fratrem et necat. Legimus ideo in “Catholicae Ecclesiae Catechismo”: “Scriptura, in narranda Abel occisione a fratre Cain perpetrata, inde ab exordio humanae historiae ostendit in homine irae et cupiditatis praesentiam, peccatum originale consecutarum. Homo paris sui factus est inimicus” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2259). Fratrem interficit frater. Sicut in primo fratricidio evenit, in singulis deinde homicidiis violatur “spiritalis” cognatio, qua in unam conglobantur homines familiam (Cfr. S. AMBROSII De Noe, 26, 94-96: CSEL 32, 480-481), quandoquidem cuncti participes eiusdem praecipui boni sunt: paris omnium dignitatis. Crebrius etiam “carnis et sanguinis” violatur cognatio, cum pericula vitae vel intra ipsam parentum liberorumque necessitudinem oriuntur, prout in abortu accidit aut cum, latiore in domus affinitatisve regione, fovetur vel obtinetur euthanasia. Cuilibet proximi violationi subest nimirum concessio facta “logicae” maligni, eius scilicet qui “homicida erat ab initio” (Io. 8, 44), uti apostolus commemorat Ioannes: “Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum” (1 Io. 3, 11-12). Ita profecto fratris occisio a primo iam historiae humanae diluculo triste testimonium est quomodo celeritate mira progrediatur malum: hominis rebellioni in Deum in paradiso terrestri capitalis comitatur hominis contra hominem dimicatio. Post scelus, intercedit Deus ut ulciscatur interfectum. In Dei conspectu, qui de Abelis exitu eum percontatur, Cain, non modo se non anxium et verecundum exhibet veniamque petit, verum arroganter etiam declinat quaesitum: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?” (Gen. 4, 9). “Nescio”: mendacio sic studet Cain suum abscondere flagitium. Saepius quidem ita est factum et fit, cum utiles reperiuntur diversissimae quaeque sententiae rationesve ad purganda ac tegenda contra personam scelera atrocissima. “Num custos fratris mei sum ego?”: nec fratrem cogitare Cain nec complere illud vult officium quo erga proximum quisque obligatur. Animum sua sponte cogitatio subit de hodiernis rerum propensionibus, quibus homo nempe in sui similem amittit omnem officiorum sensum; cuius rei documenta sunt tum deficiens coniunctionis adfectus erga debiliores societatis partes – quales sunt senes et aegrotantes migrantes et infantes – tum mens ipsa indifferens quae in rationibus inter populos crebrius deprehenditur, etiam cum de rebus agitur omnino praecipuis veluti de exsistentia ipsa et libertate et pace. 9. At praeterire impune non potest Deus delictum: agro ex ipso, ubi effusus est, postulat interfecti sanguis ut Ille iustitiam reddat (Cfr. ibid. 37, 26; Is. 26, 21; Ez. 24, 7-8). Hoc ex loco collegit Ecclesia illam appellationem “peccatorum quae coram Deo vindictam clamant” quibus ante omnia voluntarium annumeratur homicidium (Cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 1867 et 2268). Iudaeis ipsis sicut aliis etiam antiquitatis populis sedes est sanguis vitae, immo vero “sanguis... anima est” (Deut. 12, 23), atque vita, humana praesertim, unum pertinet ad Deum: quocirca qui hominis adgreditur vitam, ipsi quadamtenus Deo infert manus. A Deo maledicitur Cain atque etiam a terra ipsa, quae ei suos recusabit fructus (Cfr. Gen. 4, 11-12). Porro punitur; vastitatem colet et solitudinem. Vitae hominis ambitum funditus immutat mortifera vis. Tellus, sive “paradisus Eden” (Ibid. 2, 15), abundantiae regio necnon tranquillarum inter personas necessitudinum atque amicitiae cum Deo, evadit “terra Nod” (Ibid. 4, 16), “miseriae” locus ac solitudinis et longinquitatis a Deo. Erit Cain “vagus et profugus super terram” (Ibid. 4, 14): incerta instabilisque illum semper comitabitur condicio. Misericors tamen usque Deus, etiam puniens, “posuit... Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum” (Ibid. 4, 15): notam igitur ei addit, non sane eo pertinentem ut ceterorum hominum exsecrationibus obiciatur, sed ut protegatur is defendaturque adversus omnes qui eum interimere fortasse voluerint etiam ut Abelis ulciscantur necem. Sua tamen ne homicida quidem dignitate destituitur cuius rei Deus ipse dat sese vadimonium. Hoc ideo ipso loco admirabile proditur misericordis Dei iustitiae arcanum; quem ad modum narrat sanctus Ambrosius: “Cum parricidium esset admissum, hoc est scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit; ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent... Repulit enim eum Deus a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio; eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum. Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem” (S. AMBROSII De Cain et Abel, II, 10, 38: CSEL 32, 408). “Quid fecisti?” (Gen. 4, 10): obscuratum vitae bonum 10. Dixit Dominus ad Cain: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro” (Ibid.). Sanguinis vox per homines profusi haud desinit clamare in aetates singulas, aliis quidem modis variisque et novis significationibus adhibitis. Posita Cain a Domino interrogatio: “Quid fecisti?”, quam declinare is non valet, ad hominem pariter convertitur nostri temporis, ut amplitudinis conscius sibi fiat gravitatisque illarum vitae violationum, quibus continenter res hominum gestae signantur; ut causas inquirat multiplices unde pariuntur et nutriuntur; ut serio quam maxime animo consectaria perpendat ex hisce adgressionibus profluentia in ipsam personarum populorumque exsistentiam. Ex natura ipsa quaedam pericula cooriuntur, verum culpanda hominum neglegentia et socordia augentur, qui saepius remedium adferre possent; alia contra casuum sunt effecta violentiae et odii et inter se pugnantium studiorum, quibus adducuntur homines ut nece et bello, caede et stirpium occisione alios adoriantur homines. Quis autem illam non cogitet vim, quae vitae multorum milium millenorum hominum infertur praesertim infantium qui in miseriam rediguntur, ad minutum alimentum famemque ipsam propter opum iniquam inter populos et sociales ordines divisionem? aut violentiam ante bella ipsa in turpi iam insitam armamentorum mercatura, quae augescenti incremento favet armatarum tot dimicationum quibus orbis cruentatur? aut mortis sementem quae inconsiderata fit per aequilibritatis oecologicae turbationem, per criminosam medicamentorum stupefactivorum disseminationem, per propugnatas sexus adhibendi formas quae non solum morali sunt ratione reprobandae, verum tramites etiam agnoscendae gravium vitae periculorum? Plene non licet omnes plurimas recensere vitae humanae minationes, tot namque figuras sive apertas sive opertas illae hoc nostro tempore induunt! 11. At intenditur singillatim nunc mens nostra in aliud genus adgressionum quae vitam tum nascentem tum morientem tangunt, quae novas alias antehac proprietates praebent et quaestiones unicae gravitatis movent: idcirco quod facile paulatim in ipsa societatis conscientia indolem exstinguunt “delicti” atque etiam inopinate in se naturam recipiunt “iuris”, adeo quidem ut poscant denique ut vere ac proprie lege publica agnoscantur deindeque gratuito opere ipsorum valetudinis curatorum compleantur. In adiunctis summe fortuitis, cum omni caret sui defendendi potestate, vitam illae violationes percutiunt. Et gravius adhuc multo illud est quod hae in vitam iniuriae plerumque intra et per illam familiam patrantur quae sua ex natura destinatur ut “vitae sacrarium” exsistat. Quo autem pacto exoriri potuit similis rerum condicio? Plura sunt ponderanda causarum elementa. In extremo veluti recessu ingens conspicitur ipsius cultus humani discrimen, unde dubitatio gignitur de primis cognitionis ac doctrinae moralis fundamentis ac difficilius proinde fit ut hominis significatio clare percipiatur eiusque iurium et officiorum. Huc variae exin maxime difficultates accedunt vitae et necessitudinum, adauctae societatis ipsius implicatae statu, in quibus singulae personae et coniugum paria et domus saepius solae suis cum angoribus deseruntur. Casus identidem peculiaris inopiae anxietatis vel desperationis incidunt, ubi de exsistentia labor, dolor ferme intolerabilis redditus, violationes acceptae, praesertim feminas adficientes, faciunt ut consilia de protegenda ac promovenda vita aliquid flagitent nonnumquam quod virtutem quandam prae se ferat heroicam. Partim saltem haec omnia explanant, quo modo vitae hodie aestimatio in se nescio quam “obscurationem” seu eclipsim recipere possit, licet haud desinat conscientia illud vitae bonum tamquam sacrum designare et inviolabile, perinde ac demonstratur eo ipso quod contra orientem vel occidentem vitam scelera quaedam dictionibus medicinam sapientibus contegere conantur, quibus oculi nempe avertantur ab eo quod hic tractatur ius ad exsistentiam alicuius definitae personae humanae. 12. Re quidem vera, etiamsi plures ipsae graves rationes disputationis hodiernae de socialibus causis quadamtenus explicare valent adfectionem illam late diffusae dubitationis moralis atque interdum etiam singulis in hominibus labefactae cuiusque sensum officiorum propriorum, non minus tamen verum est consistere nos ante negotium multo amplius, quod haberi quidem licet verum propriumque peccati institutum, cuius nempe est culturam quandam iniungere adversus omnem hominum solidarietatem, crebrius congruentem cum germana “mortis cultura”. Sedulo haec promovetur a fautoribus motuum magnorum culturalium oeconomicorum politicorum, qui notionem efferunt societatis ad efficientiam propendentis. Hac ideo ratione rebus iudicatis, loqui par est quodam modo de potentium contra imbecillos bello: etenim vita, quae magis poscit ut benevolentia, amore, cura suscipiatur, inutilis prorsus iudicatur aut censetur pondus intolerabile proindeque pluribus viis reicitur. Quicumque suam ob aegrotationem vel impeditionem aut, multo facilius, ob ipsam in terris praesentiam suam vocat in discrimen felicitatem vitaeve consuetudines eorum qui magis prosperantur, fere semper inimicus videtur arcendus aut omnino tollendus. Hinc genus quoddam prorumpit “coniurationis contra vitam”, quae non singulorum tantum hominum implicat necessitudines cum aliis hominibus et familia et coetibus, verum ulterius multo progreditur, ut iam in ordine omnium nationum perturbet coniunctionis rationes inter populos et Status. 13. Quo latius disseminetur abortus, immensae collocatae sunt pecuniae et usque etiam nunc collocantur, ut medicamina comparentur quibus, medicorum quovis neglecto subsidio, materno in utero fetus interfici possit. Qua in rerum provincia, fere id solum studere videtur scientifica inquisitio ut simpliciora usque et efficaciora contra vitam perficiantur instrumenta, eodemque tempore talia quibus cuilibet gubernationis rationi subducatur ipse abortus atque omni sociali obligationi. Perhibetur saepe anticonceptio, quae tuta interea evaserit omnibusque pervia, efficientissimum esse contra abortum remedium. Accusatur exinde catholica Ecclesia ipsi favere abortui cum docere obstinata pergat illegitimam anticonceptionis naturam. At bene si introspicitur fallax reapse haec obiectatio ostenditur. Fieri namque potest ut abortus illecebram deinceps fugere cupientes ad haec instrumenta et consilia contra conceptionem quidam se conferant. Verumtamen falsa bonorum iudicia, quae ipsi “menti contra conceptionem” insunt – longe nimirum abhorrenti a responsali paternitatis ac maternitatis exercitatione, quae secundum plenam coniugalis actus veritatem completur – ea quidem sunt quae idem illud invitamentum etiam augeant, si vitae non optatae conceptus intervenerit. Cultura illa socialis, quae abortui favet, ibi insigniter percrebuit ubi Ecclesiae doctrina de anticonceptione repudiatur. Sine dubitatione mala sunt nominatim diversa anticonceptio atque abortus ipsa ratione morali: altera integram actus sexualis veritatem negat veluti amoris coniugalis propriam declarationem, hic alter vero hominis delet vitam; opponitur illa castitatis matrimonialis virtuti, hic iustitiae virtuti obicitur rectaque via divinum transgreditur praeceptum: “Non occides”. Quamquam vero aliae sunt res tum natura tum morali pondere, arcte tamen inter se saepius iunguntur sicut unius arboris fructus. Verum profecto est incidere casus ubi quis ad anticonceptionem abortumque decurrat, impellentibus pluribus vitae difficultatibus, quae nihilominus non quemquam liberant umquam studio conatuque Legis Dei penitus adservandae. Plurimi tamen alii oriuntur casus, ubi consuetudines illae radicitus inhaerent alicui mentis adfectui, qui ad voluptatem propendet atque officia singulorum tollit de rebus sexus, et egoisticam praeponunt libertatis aestimationem, quae in vitae procreatione impedimentum aliquod cernit ne suum quis ingenium plene explicet. Vita ergo quae ex sexuum coitu profluere posset ita inimica evadit omnino declinanda et unica fit abortus responsio quae potest reddi atque dissolvere difficultatem, si quando conata contra conceptionem sine effectu defecerunt. Pro dolor, nexus proximus ille, qui in mente saltem hominum inter anticonceptionis usum intercedit et abortum, magis quidem eminet magisque in dies, terrifico quodam modo comprobat ipsam per confectionem chimicarum tractationum et instrumentorum intrauterinorum et iniectionum intercutium, quae, tam facile distributae quam ipsa contra conceptionem instrumenta, idem prorsus reapse primis in stadiis crescentis vitae novi hominis efficiunt ac rationes abortivae. 14. Diversi similiter modi generationis artificiosae, qui ministerio vitae servire videntur quique crebrius hac ex mente adhibentur, viam revera ad novas vitae violationes sternunt. Praeterquam quod accipi ob morales causas non possunt, etiam quia procreationem ipsam ab humana prorsus coniugalis actus complexione segregant (Cfr. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Donum Vitae), rationes istae technicae magnam prae se ferunt nullius successus crebritatem: respicit ille defectus non tam seminationem verum subsequens germinis incrementum, quod tempore plerumque brevissimo ipsi obicitur mortis periculo. Praeterea gignuntur interdum plura germina quae necesse est ut in feminae inserantur uterum, haecque sic dicta “supernumeraria germina” exstinguuntur deinde vel ad investigationes usurpantur quae, sub medicae scientificaeve progressionis obtentu, redigunt vere vitam humanam in simplicem “biologicam materiam” de qua libere decernere licet. Inquisitiones porro praenatales, quibuscum morales non coniunguntur difficultates si idcirco peraguntur ut necessariae nondum infantibus natis curationes forte parentur, nimium quidem saepe opportunitates fiunt ipsius suadendi perficiendique abortus. De abortu nempe agitur eugenetico, cuius apud plebem provenit defensio quadam ex sententia, quae perperam cohaerere existimatur cum “sanationis” postulatis, quaeque certis dumtaxat condicionibus vitam complectitur atque reicit limites impeditiones debilitates. Secundum idem autem hoc iudicium eo usque quidam processerunt ut communissimas humillimasque curas, quin immo etiam escas, infantibus negaverint enatis gravi aliquo cum impedimento morbove. Prospectus insuper nostri temporis magis etiam animum perturbat, quandoquidem passim est suasum ut cum abortus iure una simul legitimum reddatur ipsum infanticidium, atque sic ad barbariam fit reditus quam confidebant homines iam in sempiternum esse devictam. 15. Haud vero minores intenduntur minationes pariter in aegrotantes insanabiles atque morientes, in socialibus et culturalibus rerum adiunctis quae, dum efficiunt ut accipiatur difficilius et perferatur dolor, vehementius quidem homines illiciunt ut totum dissolvant dolendi negotium radicitus evellendo dolore, morte videlicet praecipienda commodissimo quolibet tempore. Id vero ad decernendum variae saepe concurrunt causae, quae infeliciter omnes ad terrificum hunc conspirant eventum. In aegrotante plurimum valere potest sensus ipse anxietatis et acerbitatis, immo etiam desperationis, quem aliquis acrem diuturnumque expertus dolorem percipit. Porro pertemptatur aequabilitas nonnumquam iam incerta vitae privatae ac familiaris, ut hinc aegrotus, etsi efficacioribus usque subsidiis providentiae medicae et socialis sustentatus, periculo obiciatur ne opprimi sese sua fragilitate sentiat; illinc vero in iis qui adfectu quodam inter se iunguntur valere possit pietatis sensus qui facile intellegitur quamvis perperam comprehendatur. Quodam praeterea morum habitu haec omnia exacerbantur, qui nullam in dolore significationem aut virtutem detegit, quin immo ut malum praecipuum censet quovis pretio propulsandum; quod tum maxime accidit cum religiosa desideratur rerum aestimatio qua iuvetur quis ut in bonam partem doloris arcanum interpretetur. Attamen in toto cultus humani prospectu aliquid certe efficit ratio quaedam Promethei animi super homine qui sibi persuadet posse sic sese vita morteque potiri, cum de illis decernat, dum revera devincitur ac deprimitur interitu irreparabiliter clauso ante omnem sentiendi exspectationem omnemque spem. Calamitosam horum sensuum omnium testificationem in late prolata deprehendimus euthanasia, tecta quidem et prorepente aut quae palam peragitur vel iure etiam ipso permittitur. Haec vero, praeter quam ex adserta quadam misericordia de dolore alicuius patientis hominis, defenditur interdum ex certae utilitatis aestimatione, ob quam nempe nimia pro societate impendia infructuosa declinari debeant. Itaque suadetur ut nati deformes, graviter praepediti et invalidi, senes potissimum sibi providere non valentes, necnon insanabiliter aegrotantes tollantur. Neque silere hoc loco nos par est aliis de tectioribus, nihilo tamen minus veris et gravibus, euthanasiae modis. Accidere illi possunt cum, verbi gratia, ad organorum copiam transplantandorum augendam, ipsa auferuntur organa minime quidem normis obiectivis congruisque servatis de certa donatoris morte. 16. Porro alia huius aetatis res, quae minas secum adgressionesque importat vitae, est ipsa demographica quaestio. Aliis profecto in orbis regionibus aliter ea ostenditur: divites enim progressasque apud Nationes imminutio terrifica vel prolapsio animadvertitur nascentium; exhibent plerumque ex contrario pauperiores Civitates augescentem usque quotam partem incolarum exorientium, quam aegre ferant condiciones minoris quidem oeconomici et socialis progressus vel etiam magnopere tardati incrementi. Nimium multiplicatis Nationum egentium civibus desunt, universim per orbem, consilia et incepta communia – seriae familiares et sociales propositiones ad culturae ipsius auctum, ad aequam opum effectionem partitionemque – dum contra in actum deduci pergunt politica adversus nascentes decreta. Anticonceptio, sterilizatio et abortus numerentur certissime oportet inter causas adiuvantes ut status exsistant magni natorum decrementi. Facile quis induci potest ut ad easdem confugiat rationes vitaeque violationes etiam in “demographicae explosionis” casibus. Antiquus ille pharao, cum perciperet praesentiam et crescentem filiorum Israelis frequentiam adferre quendam terrorem, omnibus modis oppressit illos praecepitque ut mas omnis modo natus e mulieribus Hebraeis exstingueretur (Cfr. Ex. 1, 7-22). Eodem prorsus pacto plures sese gerunt hodie Nationum principes. Ii animadvertunt quoque veluti suppressionem nocturnam augmentum terrae incolarum, quod hodie accidit, ac metuunt propterea ne fertiliores ac pauperiores gentes ipsi prosperitati minentur et serenitati suorum populorum. Qua de causa malunt ipsi qualibet ratione provehere et iniungere vastissimam natorum moderationem quam suscipere atque dissolvere gravissimas has quaestiones, observata personae humanae familiarumque dignitate et inviolabili custodito ipso vitae iure in unoquoque homine. Subsidia quoque nummaria, quae parati esse dicuntur ad elargienda, inique regunt e praevio consensu in actionem contra natorum incrementum. 17. Spectaculum hoc tempore nobis praebent homines quod animum conterreat, si non rerum adiuncta tantum varia inspiciuntur, ubi vitam adgredi moliuntur, sed ipse adgressionum earundem pro portione numerus, atque etiam multiplicia illa ac valida praesidia, quae iis adiungunt latus societatis consensus, frequens iuris permissus et ipse administrorum valetudinis concursus. Quem ad modum vehementer Denverii ediximus ad octavum Diem Mundialem Iuventutis, “non decrescunt progrediente tempore pericula in vitam intentata. Sed immensam contra sibi adsumunt amplitudinem. Neque de minis agitur extrinsecus imminentibus, ex naturae viribus vel a fratribus «Cain» qui fratres interimunt «Abel»; nullo modo: sermo potius est de violationibus scientifice ordinateque dispositis. Iudicabitur vicesimum hoc saeculum ut aetas ingentium invasionum in vitam, ut interminata bellorum catena perpetuaeque innocentium vitarum humanarum caedis. Vates falsi et falsi praeceptores quam maximum consecuti sunt rerum successum” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad iuventam ex omnibus nationibus in nocturnis vigiliis Denverii congregatam, Pars altera, 3, die 14 aug. 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI, 2 (1993) 485). Praeter omnia illa proposita, quae multiplicia esse possunt ac fortasse etiam vim prae se ferre persuadendi sub solidarietatis titulo, consistimus reapse ante apertam “coniurationem in vitam”, ubi institutiones pariter omnium gentium implicari videntur, quae ex officio incitant et ordinant veros hominum motus ad anticonceptionem et sterilizationem et abortum dispergenda. Haud denique negari licet instrumenta socialis communicationis saepius huic adstipulari coniurationi, cum publicam apud opinionem illi menti fidem faciunt ac rationi, qua anticonceptionis sterilizationis abortus ipsiusque euthanasiae usus ostentatur perinde ac progressionis adeptaeque libertatis documentum, dum contrariae opiniones sine condicione ipsi faventes vitae tamquam libertatis progressionisque finguntur inimicae. “Num custos fratris mei sum ego?” (Gen. 4, 9): improbabilis libertatis notio 18. Rerum hic prospectus ut cognoscatur poscit non dumtaxat in mortis phaenomenis suis peculiaribus, verum et in multiplicibus causis, quae eum efficiunt. Domini interrogatio: “Quid fecisti?” (Gen. 4, 10) Cain invitare videtur ut rem ipsam et facinus necis praetergrediatur atque illius percipiat gravitatem in rationibus, quae inibi subsunt, et in consecutionibus, quae inde oriuntur. Optiones adversum vitam nonnumquam oriuntur difficilibus ex condicionibus vel quidem gravissimis, ubi videlicet ingens est dolor, solitudo, nulla prorsus rei familiaris suppeditationis spes, animus fractus et futuro de tempore angor. Condiciones eiusmodi possunt etiam valde extenuare subiectivam responsalitatem et congruenter ipsam conscientiam illorum qui has inducunt electiones per se flagitiosas. Hodie tamen talis quaestio longe praetergreditur personales condiciones, agnoscendas sane. Quae quaestio in ambitu cultus, societatis et rei politicae etiam locatur, ubi quidem seditiosiorem et turbulentiorem prae se fert speciem, cum eo tendatur, et iam vulgo magis ac magis spectetur, ut adversum vitam memorata facinora legitima habeantur libertatis singulorum documenta, quae veluti persincera iura sint agnoscenda ac tuenda. Hoc modo ad quoddam pervenit discrimen, ex quo calamitates et pernicies consequuntur, longus historicus processus, qui, postquam “humana iura” detegit – quae sunt cunctarum personarum propria atque omnes Constitutiones Civitatumque leges praecedentia – hodiernis temporibus in admirabilem quandam repugnantiam labitur: tempore ipso, quo sollemniter personae iura sancta edicuntur et vitae praestantia publice affirmatur, ad vitam ipsum ius re negatur et proculcatur, nominatim in vitae momentis praestantioribus, qualia sunt ortus atque obitus. Hinc, hominum iura universaliter multifariam enuntiata atque multiplicia incepta quae inde oriuntur, significant per totum terrarum orbem moralem sensum confirmari, ad diligentiorem vim dignitatemque tribuendam singulis hominibus, prout sunt homines, dempto discrimine generis, nationis, religionis, politicarum opinationum, socialis ordinis. Illinc nobilibus his effatis infeliciter opponitur re miseranda ipsorum negatio. Quae quidem vel conturbantior est, immo flagitiosior, cum usu veniat in societate quadam, in qua humana iura confirmantur et custodiuntur, utpote cum eorum maximum sit propositum et gloriatio. Quomodo iteratae de principiis hae sententiae componi possunt cum vitae humanae insidiis usque multiplicatis et vulgo comprobatis? Quomodo hae declarationes conciliantur cum denegatione debiliorum, indigentiorum, senum, recens conceptorum? Hi conatus vitae tuendae sunt prorsus contrarii, atque simul minarum instar sunt adversum iurium humanorum omnem cultum. Minationes profecto sunt quaedam, quae tandem ipsum democratici convictus sensum labefactare possunt: ex “convictorum” societatibus, urbes nostrae societates evadere possunt exclusorum, derelictorum, depulsorum, interemptorum. Si autem in mundum universum oculos convertimus, quidni cogitemus personarum populorumque iura constituta, quemadmodum praecipuis in internationalibus congressionibus accidit, in vacuam oratoriam exercitationem redigi, nisi divitum Nationum caecus amor obtegatur, quae Nationes pauperes a progressu arcent, vel progressum cum generatione absurde vetanda copulant, homini progressionem opponentes? Nonne fortassis in quaestionem adduci debent ipsa quoque exemplaria oeconomica, quae saepe a Civitatibus recipiuntur etiam ob impulsiones et condiciones totum orbem adficientes, quae pariunt nutriuntque casus iniustitiae et status violentiae, ubi quarundam integrarum multitudinum vita humana deicitur et opprimitur? 19. Ubinam harum rerum admodum pugnantium inveniuntur radices? Ipsae autem in conclusis culturalis moralisque ordinis aestimationibus inveniri possunt, initio ab illa mente sumpto, quae subiectivitatis nimium extollens notionem et vel depravans, participem iurium solummodo agnoscit, qui incohata plenave quadam autonomia se ostendit seque ab omni aliorum dicione subducit. At quomodo cum hac re hominis exaltatio tamquam entis “nulli obnoxii” componi potest? Humanorum iurium doctrina in eo ipso fundatur, quod homo, secus ac animalibus rebusque evenit, nemini mancipari potest. Mens illa quoque est in transitu significanda, quae personalem dignitatem aequare conatur cum facultate communicationis verbalis claraeque, utique comprobatae et perceptae. Plane liquet, rebus sic stantibus, nihil inesse in orbe terrarum loci, illi qui, ut nascituro vel morituro, constitutive debilis est natura, quique totus aliis personis obnoxius videtur atque ex iis stirpitus pendet et per mutam dumtaxat magnae reciprocationis affectuum loquelam communicare valet. Quapropter vis est, quae fit ratio decernendi agendique inter personarum necessitudines et socialem convictum. At istud plane ei obstat quod historice Status iuris edicere voluit, communitatis videlicet instar in qua “vis rationes” substituuntur “rationis vi”. Alio in ordine, contrariorum radices, quae inter hominum iura sollemniter constituta intercidunt et calamitosam eorum re destitutionem, libertatis quadam notione nituntur quae absolute individuum extollit atque ad proximum iuvandum pleneque accipiendum eique inserviendum minime ordinat. Si quidem verum est orientis vitae finientisve oppressionem colore nonnumquam infici aliquo iniqui amoris alterius vel humanae pietatis, tamen negari non potest hanc culturam mortis, in universum, libertatis doctrinam quandam demonstrare prorsus individualisticam, quae evasura est in libertatem “fortiorum”, contra debiles qui ad interitum destinantur. Hoc ipso sensu Cain responsum solvi potest, qui Domino interroganti “Ubi est Abel frater tuus?”: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?” (Gen. 4, 9). Ita quidem, omnis homo “custos fratris sui” est, cum Deus homini hominem committat. Et hac quoque pro demandatione Deus cunctis hominibus dat libertatem, quae essentialem necessitudinis rationem secum fert. Magnum est ipsa Creatoris donum, in servitio locata personae eiusque perfectionis per sui ipsius donationem et alterius acceptionem; cum autem veluti absolutum quiddam sumitur cuiusque singillatim hominis, tum libertas exinanitur primigenia significatione eiusque vocatione dignitateque impugnatur. Pars quaedam etiam praestantior manet aestimanda: libertas se ipsa pernegat, se ipsa delet, se ipsa ad alium interimendum comparat, cum non agnoscit neque constitutivum veritatis vinculum servat. Quotiescumque a quavis traditione auctoritateque eximere se cupiens libertas ante vel primaria se claudit indicia obiectivae et communis veritatis quae personalis socialisque vitae est fundamentum, sequitur ut persona veluti unum et indubitabile iudicium in rebus eligendis iam non veritatem de bono maloque capiat, sed suam subiectivam mutabilemque opinationem, vel etiam suum ipsius commodum et libidinem suam. 20. Hac in libertatis notione, socialis convictus funditus detorquetur. Si provectio sui ipsius autonomiae absolutae ambitu terminatur, necessario alter negatur, tamquam inimicus arcendus habitus. Hoc modo societas individuorum coacervatio quaedam fit, qui alius prope alium seiunctim ponuntur, mutuo dempto vinculo: unusquisque ab alio dissidens se vult extollere, immo sua commoda ut praepolleant cupit. Attamen pro alterius similibus commodis medium quiddam est aliquo modo inveniendum, si desideratur ut in societate quam summa libertas unicuique praestetur. Non amplius sic habetur bonorum communium ratio absolutaeque veritatis pro omnibus: socialis vita absoluti relativismi in cedenti sabulo inambulare audet. Tunc omnia sunt conventionalia, omnia venalia: primum quoque capitalium iurium, ius videlicet vitae. Hoc ipsum re accidit etiam in ambitu qui propius respublicas et civitates complectitur: primigenium atque non alienabile vitae ius agitatur vel negatur per contionis suffragia perque voluntatem partis populi, licet maioris partis. Exitiabilis est exitus relativismi cuiusdam, qui aperte dominatur: “ius” desinit esse tale, quandoquidem in dignitate personae inviolabili iam non solide fundatur, sed valentioris voluntati subicitur. Hoc modo populare regimen, praeter suas regulas, substantialis totalitarismi curriculum decurrit. Civitas non est amplius “domus communis”, ubi omnibus substantiali quadam cum aequalitate exigere vitam licet, sed tyrannica Civitas fit, quae debiliorum inermiorumque vitam temperare audet, ab infante adhuc non nato ad senem, alicuius publicae utilitatis nomine, quae quidem nihil est aliud nisi nonnullorum commodum. Omnia evenire iure omnino servato videtur, saltem cum leges quae patiuntur abortum vel euthanasiam democratica ratione decernuntur. Reapse tantum funesta legis species ob oculos versatur, et optimus ordo democraticus, qui profecto is est cum singularum personarum dignitatem agnoscit et tutatur, suis in ipsis capitibus proditur: “Quomodo fieri potest, ut cuiusque personae dignitas adhuc tractetur, cum debilior persona sinitur occidi et innoxior? Cuius iustitiae nomine inter personas maximum fit discrimen, cum earum aliae dignae existimentur quae defendantur, aliae contra quae hac dignitate exuantur?” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad participes Congressus «de vitae iure et Europa», 2, die 18 dec. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 1446 s.). Cum hae insunt condiciones, vires iam illae inducuntur quae ad verum humanum convictum disiciendum compellunt aeque ac ad civilem conciliationem dissipandam. Abortus, infanticidii, euthanasiae ius assumere, idque ex lege agnoscere, idem est ac libertati humanae perversam iniquamque significationem tribuere: scilicet absolutam potestatem supra alios et contra alios. At haec germanae libertatis est mors: “Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est” (Io. 8, 34). “A facie tua abscondar” (Gen. 4, 14): Dei sensus hominisque obscuratio 21. In altioribus radicibus perquirendis certaminis inter “culturam vitae” et “mortis culturam”, consistere non possumus coram perversae libertatis opinione, quam supra memoravimus. Ipsum cardinem attingere debemus illius dirae vicis, quam nostrae aetatis homo experitur: Dei sensus hominisque obscurationem, quiddam scilicet proprium socialis culturalisque mentis, quae saecularismo imbuitur, qui suis invadentibus flexuris ipsas christianas communitates temptare non desistit. Qui hac rerum condicione afficitur, vitiosi illius circuitus turbine facile capitur: cum quis Dei sensum amittit, amissurus est quoque sensum hominis, eius dignitatis eiusque vitae; continuata autem moralis legis violatio potissimum in gravi re vitae observandae eiusque dignitatis, efficit ut gradatim obscuretur facultas percipiendi vivificantem salutiferamque Dei praesentiam. Iterum narrationem de Abel a fratre necato repetere possumus. Postquam maledictum est ei a Deo, Cain sic Deum alloquitur: “Maior est poena mea quam ut portem eam. Ecce eicis me hodie a facie agri et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me” (Gen. 4, 13-14). Cain autem arbitratur peccato suo ignosci a Domino non posse suamque sortem necessario illuc perducere, ut nimirum debeat “abscondi procul” ab eo. Si quidem Cain dicit “maior est” culpa mea, ipse propterea novit se esse ante Deum eiusque aequum iudicium. Revera Dei tantum in conspectu suum peccatum agnoscere potest homo eiusque gravitatem plane intellegere. Id ipsum David experitur, qui postquam “malum coram Domino fecit”, a Nathan propheta increpitus (Cfr. 2 Sam. 12, 11-12), clamat: “Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi et malum coram te feci” (Ps 51 (50), 5-6). 22. Quapropter, cum Dei sensus amittitur, hominis quoque sensus urgetur et polluitur, quemadmodum presse asseverat Concilium Vaticanum II: “Creatura enim sine Creatore evanescit... Immo, per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur” (Gaudium et Spes, 36). Homo iam non percipit se prae terrenis creaturis “mystice alium” esse; ipse unum ex multiplicibus animantibus se existimat, summum velut vivens quiddam, quod celsissimam perfectionem est adeptus. In orbe conclusus physicae suae structurae, quodammodo fit “res” nec iam indolem percipit “transcendentem” sui modi “exsistendi ut hominis”. Sic tamquam eximium Dei donum non amplius iudicat vitam, rem quandam “sacram” suae responsalitati ideoque amabili custodiae creditam suaeque “venerationi”. Ipsa plane fit “res”, quam sibi veluti suum ipsius mancipium vindicat, gubernabile prorsus et tractabile. Proposita ideo ante oculos vita quae nascitur et quae moritur, non amplius valet homo interrogari de verissimo suae vitae sensu, accipiens videlicet vera cum libertate haec decretoria suae “vitae” momenta. Eum solummodo “faciundi” tenet cura, atque ad omnes artes se conferens, ortum obitumque supputare, temperare et gubernare sollicite contendit. Experientiae hae, quae primigeniae requirunt ut “agantur”, res fiunt potius quaedam, quas tantum “possidere” aut “respuere” intendit homo. Omissa ceterum omni necessitudinis ratione cum Deo, non cuiquam admiratio movebitur, quod omnium inde rerum significatio funditus detorta evadit ac natura ipsa, iam non amplius “mater”, potius ad quandam redacta est “materiam” quibuslibet tractationibus obnoxiam. Huc perducere certa aliqua videtur consequentia technica et scientifica in culturalibus nostri temporis adiunctis iam dominans, quae nempe notionem ipsam veritatis de rebus creatis agnoscendae pernegat aut consilii divini de vita reverenda. Id quod haud minus est verum, cum anxietas de consectariis talis “libertatis sine lege” nonnullos in contrariam impellit sententiam “legis sine libertate”, prout, verbi causa, in quibusdam evenit opinationibus doctrinisque, ubi licere omnino negant quemvis in naturam interventum, tamquam si agatur de eius “divinizatione” quae tamen rursus ignorat ex consilio ipsius Conditoris pendere naturam. Vivens reapse “perinde ac si Deus non sit”, non modo a Dei mysterio, verum etiam a mundi ipsius arcano suaeque vitae aberrat. 23. Dei hominisque sensus obscuratio necessario ad materialismum practicum ducit, in quo individualismus, utilitarismus et hedonismus grassantur. Hinc etiam manifestatur perpetuo valere quod dicit Apostolus: “Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt” (Rom. 1, 28). Sic pro bonis ab esse inducuntur bona ab habere. Unum viget propositum, scilicet corporalis commodi consecutio. “Vitae qualitas”, ut aiunt, magna vel tota ex parte habetur rei familiaris felicitas, inordinata consumendarum rerum fruitio, venustas et vitae corporis usus, altioribus existentiae qualitatibus neglectis rationalibus, spiritalibus et religiosis. Hoc in rerum prospectu dolor, quo necessario humana vita oneratur et ceteroqui est personalis progressus pars, quadam “nota censoria” afficitur, tamquam inutilis res respuitur, immo tamquam malum semper et ubique vitandum depugnatur. Cum autem is superari non potest et futurae saltem valetudinis exspectatio evanescit, tum vita omnem sensum amittere videtur et in homine adolescit cupiditas iuris praesumpti eius interimendae. Eodem semper in prospectu culturali, corpus iam non sumitur sicut realitas prorsus personalis, signum scilicet et locus necessitudinis cum aliis, cum Deo et cum mundo; ad meram redigitur materialitatem: simplex habetur organorum coacervatio, functionum viriumque ad meram voluptatis efficientiaeque rationem adhibendarum. Quam ob rem sexualitas quoque paene nudatur adque instrumentum quoddam redigitur: ex signo, loco et voce amoris, donationis scilicet sui ipsius et acceptionis alterius secundum cunctas personae divitias, magis magisque fit occasio et instrumentum dominationis sui ipsius necnon propriarum libidinum voluptatumque studiosa satisfactio. Depravatur ita et corrumpitur sexualitatis humanae primigenius sensus ac duae significationes, coniunctionis videlicet et procreationis, quae in ipsa coniugalis actus natura continentur, artificiose seiunguntur: hac sane ratione coniunctio violatur atque fecunditas subditur viri mulierisque arbitratui. Procreatio tunc fit “inimica”, quae in sexualitate agenda vitari debet: si forte eligitur, sumitur tantum quia proprium desiderium significat, vel directo propriam voluntatem “quacumque ratione” filium habendi, non quia alium prorsus accipere vult, ideoque vitae divitias sumere, quas filius secum fert. In materialistico ambitu hucusque proposito, inter personas necessitudines magnam imminutionem experiuntur. Detrimentum primi accipiunt mulier, puer, aegrotus vel patiens, senex. Iudicium dignitatis personalis proprium – scilicet observantiae, gratuitatis et servitii – substituitur efficientiae, functionalitatis utilitatisque iudicio: alter aestimatur non prout sic “est”, sed prout aliquid “habet, facit et efficit”. De dominatu agitur fortioris in debiliorem. 24. Ipsa in intima morali conscientia perficitur Dei hominisque sensus obscuratio, multiplicibus suis perniciosisque de vita consecutionibus. Ante omnia cuiusque conscientia in medio ponitur, quae una et non iterabilis sola Dei in conspectu stat (Cfr. Gaudium et Spes, 16). At agitur quoque ratione quadam de societatis “conscientia morali”; ipsa quodammodo est responsalis non modo quia tolerat vel consuetudinibus vitae adversantibus favet, verum quia et “mortis culturam” alit, quippe quae ipsas “structuras peccati” adversum vitam efficiat et confirmet. Conscientia moralis, tum personalis tum socialis, etiam ob instrumentorum socialis communicationis praepotentes virtutes, pergravi mortiferoque periculo hodie subditur: permixtionis scilicet boni malique, quod attinet ad idem fundamentale vitae ius. Hodiernae societatis tanta pars infeliciter cum ea aequatur humanitate, quam in Epistula ad Romanos describit Paulus. Componitur hominibus “qui veritatem in iniustitia detinent” (Rom. 1, 18): quandoquidem Deum deseruerunt et terrenam civitatem sine eo condi posse iudicarunt, “evanuerunt in cogitationibus suis”, ideo “obscuratum est insipiens cor eorum” (Ibid. 1, 21); “dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt” (Ibid. 1, 22), operum mortis artifices facti sunt et “non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus” (Ibid. 1, 32). Cum conscientia, lucens scilicet animae oculus (Cfr. Matth. 6, 22-23), dicit “malum bonum et bonum malum” (Is. 5, 20), iter persollicitae depravationis et caliginosissimae moralis caecitatis iam est ingressa. Verum condiciones et conatus ad silentium iniungendum Domini vocem includere non valent quae in cuiusque hominis conscientia insonat: hoc ipso ex intimo conscientiae sacrario novum amoris iter explicari potest, ad vitam humanam accipiendam et ministrandam. “Accessistis ad sanguinem aspersionis” (Cfr. Hebr. 12, 22. 24): spei signa et ad officium invitatio 25. “Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro” (Gen. 4, 10). Non vox dumtaxat sanguinis Abel, primi innoxii interempti, clamat ad Deum, fontem vitaeque praesidium. Cuiusque quoque hominis sanguis post Abel necati fere vox fit quaedam quae ad Dominum pervenit. Peculiari prorsus modo clamat ad Deum vox sanguinis Christi, cuius Abel in innocentia sua figura est prophetica, quemadmodum Epistulae ad Hebraeos auctor commemorat: “Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis... et Testamenti Novi mediatorem Iesum, et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel” (Hebr. 12, 22. 24). Est sanguis aspersionis. Huius figura et praenuntium signum fuit sanguis sacrificiorum Veteris Foederis, quibus Deus voluntatem ostendebat vitam suam cum hominibus communicandi, eos purificando et consecrando (Cfr. Ex. 24, 8; Lev. 17, 11). Haec omnia in Christo nunc consummantur et ad effectum adducuntur: eius est sanguis aspersionis qui redimit, qui purificat, qui salvat; sanguis est Mediatoris Novi Foederis “qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum” (Matth. 26, 28). Sanguis hic, ex latere scatens Christi in cruce perforato (Cfr. Io. 19, 34), vox “loquentior” est quam sanguis Abel: ille enim significat et altiorem “iustitiam” vindicat, at praesertim misericordiam deprecatur (Cfr. S. GREGORII MAGNI Moralia in Iob, 13, 23: CCL 143 A, 683), apud Patrem pro fratribus fit intercessor (Cfr. Hebr. 7, 25), fons est perfectae redemptionis atque vitae novae donum. Christi sanguis, dum permagnam Patris dilectionem revelat, ostendit simul quemadmodum pretiosus sit ante Dei oculos homo et inaestimabile sit eius vitae bonum. Id quidem apostolus Petrus commemorat: “Scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi” (1 Petr. 1, 18-19). Ipsum contemplans pretiosum Christi sanguinem, donationis eius amoris signum (Cfr. Io. 13, 1), fidelis dignitatem quasi divinam singulorum hominum agnoscere et aestimare discit atque renovata grataque admiratione affectus clamare potest: “Quantum enim momentum ac pretium habere debet homo in conspectu Creatoris, si «talem ac tantum meruit habere Redemptorem» («Exsultet» vigiliae Paschalis), si Deus dedit Filium suum Unigenitum, ut ille, homo scilicet, non pereat sed habeat vitam aeternam! (Cfr. Io. 3, 16)” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Hominis, 10). Christi sanguis, praeterea, homini ipsi revelat eius granditatem, ideoque eius vocationem, in sincera sui donatione collocari. Propterea quod ut vitae donum funditur, Christi sanguis iam non est mortis signum, decretoriae a fratribus seiunctionis, sed communionis instrumentum omnibus divitias afferentis. Qui in Eucharistiae sacramento sanguinem hunc bibit et in Christo manet (Cfr. Io. 6, 56) in ipsius eadem amoris vi vitaeque donatione conglobatur, ut primigeniam amoris vocationem consummet cuique homini propriam (Cfr. Gen. 1, 27; 2, 18-24). Ex eodem Christi sanguine hauriunt omnes homines vim, ut operam navent pro vita. Hic ipse sanguis spei est solidior causa, immo est fundamentum absolutae certitudinis ex Dei consilio vitae victoriam esse futuram. “Et mors ultra non erit”, clamat praepotens vox oriens de Dei throno Hierosolymis in caelesti civitate (Apoc. 21, 4), Et sanctus Paulus nos certiores facit praesentem ex peccatis victoriam signum praesumptionemque esse perfectae victoriae de morte, cum “Scripturarum adimplebitur verbum: «Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?»” (1 Cor. 15, 54-5). 26. Huius victoriae profecto praenuntia signa haud desunt in nostris societatibus culturisque, “mortis cultura” sic penitus notatis. Manca datur species, quae spem eripere inaniter potest, si denuntiationem minationum in vitam non comitantur demonstrata quaedam affirmantia signa, quae in hodierno hominum statu operantur. Dolendum est quia haec affirmantia signa laboriose manifestantur et agnoscuntur, fortasse eo etiam quod in communicationis socialis instrumentis haud curiose ostenduntur. At quot incepta orta sunt et usque oriuntur ad debiliores et inermes personas iuvandas et sustinendas in christiana civilique communitate, in locali, nationali et internationali ambitu, singulis viris, sodaliciis, motibus et multiplicibus institutionibus operam praebentibus! Multi sunt adhuc coniuges qui liberaliter officioseque filios suscipiunt veluti “praestantissimum matrimonii donum” (Gaudium et Spes, 50). Nec desunt familiae, quae suum praeter cotidianum vitae servitium, derelictos pueros, adulescentes iuvenesque difficultatibus laborantes, inpeditas personas, desertos senes suscipiunt. Non paucae sedes vitae iuvandae vel similes institutiones a singulis vel a coetibus promoventur, qui admirabili quodam studio suique impendio re spirituque sustentant nutantes et laborantes matres, quae ad abortum adhibendum pelliciuntur. Voluntariorum quoque sodalicia oriuntur et diffunduntur, qui operam navant ut hospitio recipiantur familia carentes, peculiaribus in angustiis versantes vel quaerentes aptum educationis locum ubi auxilium ad perniciosos habitus deponendos et vitae sensum recuperandum inveniant. Medica ars, quae magno cum officio ab inquisitoribus et valetudinis opificibus vestigatur, usque in suis conatibus progreditur ad magis magisque efficacia remedia invenienda: effectus reportati sunt qui olim ne cogitari quidem potuerunt quique bonam afferunt spem pro nascenti vita, pro personis valetudine laborantibus et gravibus vel extremis morbis insanabiliter correptis. Sodalitates et institutiones multiplices contendunt ut etiam in Nationibus miseriis lueque pandema affectis recentioris medicinae beneficia afferantur. Itemque nationales internationalesque medicorum consociationes tempestive ad opem incolis ferendam se comparant, qui naturae calamitatibus, morbis contagiosis bellisve vexantur. In medicinae copiis partiendis etsi multum abest ut certa internationalis iustitia plene efficiatur, quidni non agnoscamus in progressibus ad hoc usque tempus peractis inter populos solidarietatis signa simulque humani moralisque sensus et maioris vitae observantiae? 27. Coram legibus quae abortum siverunt atque coram conatibus ad euthanasiam iure comprobandam hic illic ad effectum adductis, toto in terrarum orbe motus inceptaque orta sunt quaedam ad socialem sensum pro vita acuendum. Quando vero sincera cum sua mente plane convenientes firmiter agunt, amota tamen vi, hi motus latiorem de bono vitae conscientiam et intellectum fovent ac pariter acrius officium vitam tuendi concitant atque efficiunt. Nonne commemorandi praeterea cotidiani gestus acceptionis, sacrificii, gratuitae curae quos amanter agunt innumeri homines in familiis, in valetudinariis, orphanotrophiis, domibus senibus destinatis, in sedibus pro vita et in consociationibus? Iesu “boni Samaritani” (Cfr. Luc.10, 29-37) exemplum persequens eiusque robore sustentata, Ecclesia semper primarium locum obtinuit in his caritatis finibus: permulti eius filii filiaeque, religiosi religiosaequae potissimum, vetustis atque usque novis formis, vitam Deo consecraverunt et consecrare pergunt, proximo debiliori indigentiorique eam dicantes. Eiusmodi actiones ipsae illum “amoris vitaeque cultum” funditus aedificant, quo amoto personarum societatis existentia suam claram proprieque humanam significationem amittit. Etiamsi a nullo notantur atque a pluribus ignorantur, fides nos certiores reddit Patrem, “qui videt in abscondito” (Matth. 4, 6) non modo eos compensaturum, verum iam nunc eos diuturnis fructibus pro omnibus fecundos redditurum. Inter spei signa variis in publicae opinionis ordinibus novus augescens sensus magis magisque bello contrarius annumeratur, qui veluti instrumentum usurpatur ad controversias inter populos solvendas, dum contra efficacia at “vi carentia” instrumenta expetuntur et perquiruntur ut armatus hostis contineatur. Eodem in rerum prospectu latius usque publica diffunditur opinio capitis poenae aversa etiam veluti “legitimae defensionis” socialis instrumentum, quandoquidem hodierna societas facultates habet crimina efficaciter coërcendi his usa rationibus quae hinc sontem reddant innoxium, hinc viam resipiscendi omnino non intercludant. Qualitatis quoque vitae et oecologiae studium augescens est dilaudandum, quod praesertim conspicitur in societatibus valde excultis, in quibus hominum exspectationes non tam in rebus vitae necessariis versantur, quam generatim in melioribus vitae condicionibus. Magni est momenti revocata de vita ethica inquisitio: cum enim orta sit et usque adoleverit bioëthica, coluntur vestigatio ac dialogus – videlicet inter credentes et non credentes, itemque inter diversarum religionum credentes – de ethicis rebus, etiam praecipuis, quae ad hominis vitam spectant. 28. Hic conspectus luce umbraque pervasus nos omnes conscios prorsus reddere debet coram acerrima et gravissima nos sistere dimicatione quae inter bonum et malum, vitam inter ac mortem, “mortis culturam” et “vitae culturam” contenditur. Sistimus non “pro”, verum necessario “inter” hanc dimicationem: omnes nempe implicamur et inevitabili officio compellimur, ut sine condicionibus pro vita eligamus. Ad nos quoque illud Moysis clare et vehementer clamat: “Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum...; proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut tu vivas et semen tuum” (Deut. 30, 15. 19). Quod nobis quoque prorsus convenit, qui cotidie ad decernendum inter “vitae culturam” et “mortis culturam” vocamur. At altius est Deuteronomii monitum, quia ad religiosam moralemque electionem proprie nos concitat. Nam cuiusque vitae cursus funditus est disponendus atque fideliter constanterque Domini lex est tenenda: “Ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta et iudicia... Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas, ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum” (Ibid. 30, 16. 19-20). Sine condicionibus pro vita electio plene religiosam moralemque significationem adipiscitur cum manat, fingitur et alitur fide in Christo. Ut inter mortem et vitam, quibus implicamur dimicantes, victores discedamus, nihil magis potest quam fides in Dei Filio qui homo factus est et inter homines venit “ut vitam habeant et abundantius habeant” (Io. 10, 10): fides est in Christo Resuscitato, qui mortem vicit; fides est quae Christi sanguinem complectitur, “melius loquentem quam Abel” (Hebr. 12, 24). Quapropter, fulgore atque vi huius fidei, coram provocationibus hodiernarum rerum condicionum, Ecclesia magis magisque sibi fit conscia gratiae et officii quae a Domino ei tribuuntur ut enuntiet, celebret et inserviat Evangelio vitae. Caput II EGO VENI, UT VITAM HABEANT Christianus nuntius de vita “Vita apparuit, et vidimus” (1 Io. 1-2): contuitus in christum, “verbum vitae” 29. Coram innumeris et gravibus minationibus quae in vitam hominum nostrae aetatis in praesens iaciuntur, quodam insuperabili impotentiae sensu obruimur: bonum nullo tempore malum vincere poterit! Hoc tempus est quo Dei Populus, atque in eo singuli credentes, vocantur ad propriam fidem in Iesum Christum “Verbum vitae” (Ibid. 1, 1) humiliter ac strenue profitendam. Evangelium Vitae non est simplex meditatio, quamvis originalis et profunda, de vita humana; nec tantum est mandatum ad movendam conscientiam et ad significantiores suscitandas mutationes in societate; nec agitur de vana melioris futuri temporis promissione. Evangelium vitae res est et quidem concreta et personalis, quia continetur in ipsa Iesu persona annuntianda. Apostolo Thomae, atque in eo unicuique homini, Iesus hisce verbis se exhibet: “Ego sum via et veritas et vita” (Io. 14, 6). Eadem est proprietas quam Iesus Martham, Lazari sororem, docuit: “Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum” (Io. 11, 25-26). Iesus Filius est qui ab aeterno sumit de Patre vitam (Cfr. ibid. 5, 26) et venit ad homines ut eos huius doni participes redderet: “Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant” (Ibid. 10, 10). Ideo ex verbo, ex operibus, ex ipsa Iesu persona facultas tribuitur homini ut omnem veritatem de humanae vitae bono “cognoscere possit”; et ex illo “fonte” peculiari modo provenit facultas adamussim talem veritatem faciendi (Cfr. ibid. 3, 21), id est, suscipiendi necnon funditus exsequendi officium vitam humanam amandi, ei serviendi, eamque tuendi et promovendi. In Christo enim absolute nuntiatur et plene traditur illud Evangelium vitae quod iam traditum in revelatione Veteris Testamenti, immo scriptum quodam modo in ipso corde cuiusque hominis et mulieris, in unaquaque conscientia morali resonat “ab initio”, hoc est ab ipsa creatione, ita ut, adversis peccati vinculis non officientibus, suis in essentialibus rationibus humana quoque mente percipi possit. Ut scriptum legimus in Concilio Vaticano II, Christus “tota sui ipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat, Deum nempe nobiscum esse ad nos ex peccati mortisque tenebris liberandos et in aeternam vitam resuscitandos” (Dei Verbum, 4). 30. Intuentes itaque Dominum Iesum, ab Ipso “Verba Dei” (Io. 3, 34) rursus exaudire volumus ac denuo Evangelium Vitae meditari. Altior et magis proprius sensus huius meditationis de nuntio revelato circa vitam humanam desumitur ex initio primae Epistulae apostoli Ioannis dicentis: “Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae – et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis – quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum” (1 Io. 1, 1-3). Qua de re, vita divina et aeterna in Iesu, “Verbo vitae” et nuntiatur et traditur. Huius nuntii atque doni virtute, physica et spiritualis hominis vita, sua etiam terrestri aetate, plenitudinem virtutis suae et sensus assequitur: vita enim divina et aeterna terminus est ad quem homo, dum in hoc mundo vivit, impellitur et vocatur. Evangelium vitae amplectitur ita ea, quae ipsa experientia et humana ratio asserunt de momento vitae humanae; ea omnia accipit, extollit et ad exitum adducit. “Fortitudo mea et robur meum dominus, et factus est mihi in salutem” (Ex. 15, 2): vita semper bonum est 31. Re vera, evangelica plenitudo nuntii de vita iam in Vetere Testamento adumbratur. Et praesertim in eventibus Exodi, quae est fulcrum experientiae fidei Veteris Testamenti, Israel detegit quam pretiosa sit vita sua in conspectu Domini. Cum vero Israel videtur ad interitum iam damnatus, eo quod omnibus recens natis minatio mortis instat (Cfr. ibid. 1, 15-22), Dominus ei se exhibet Servatorem, promittens futurum aliquod tempus illis qui omni spe carent. Ita in Israel certa oritur conscientia: eius vita non subicitur potestati pharaonis, qui ea tyrannico arbitrio abuti potest; quin contra, Deus dulci validoque amore ipsam prosequitur. Liberatio a servitute donum est cuiusdam identitatis, comprobatio indelebilis dignitatis atque novae historiae exordium, in qua inventio Dei et sui ipsius inventio aequo itinere progrediuntur. Illa Exodi est experientia, fundamentum iaciens et exemplaris. Ex illa Israel discit se, quotiescumque sua exsistentia minis subiciatur, nihil aliud facere debere nisi ad Deum renovata fiducia confugere ut validum auxilium in Eo inveniat: “Formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me” (Is. 44, 21). Ita, dum pondus comprobat propriae exsistentiae veluti populus, Israel progreditur percipiendo quoque sensum ac momentum vitae qua talis. Haec est meditatio quae peculiarem in modum in libris sapientialibus explicatur, iter sumendo a cotidiana experientia mutabilitatis vitae atque a conscientia minarum quae illi insidiantur. Coram dissensionibus exsistentiae, fides incitatur ad responsum praebendum. Quaestio praesertim de dolore fidem premit et temptat. Cur non percipitur universalis gemitus hominis cum fit meditatio de libro Iob? Innocens dolore oppressus naturaliter compellitur ad sese interrogandum: “Quare misero data est lux et vita his, qui in amaritudine animae sunt? – Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros?” (Iob. 3, 20-21). Fides tamen in crassissima quoque caligine impellit ad fidentem et adorantem mysterii agnitionem: “Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio” (Ibid. 42, 2). Revelatio paulatim facit ut germen vitae immortalis quod Creator posuit in corde hominis, maiore deprehendatur perspicuitate: “Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum” (Qo. 3, 11). Hoc sane universitatis et plenitudinis germen exspectat ut in amore manifestetur et impleatur, per gratuitum Dei donum, in communicatione eius vitae aeternae. “Hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius” (Act. 3, 16): iesus in exsistentiae humanae mutabilitate sensum vitae complet 32. Experientia populi Foederis renovatur per experientiam omnium “pauperum” qui Iesum Nazarenum inveniunt. Quemadmodum olim Deus “qui amat animas” (Cfr. Sap. 11, 26) Israel in periculis versantem confirmavit, ita nunc Dei Filius omnibus, qui minationibus subiciuntur et propria privantur exsistentia, nuntiat eorum quoque vitam bonum esse, cui Patris amor sensum tribuit aestimationemque. “Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur” (Luc. 7, 22). Hisce verbis Isaiae prophetae (Is. 35, 5-6; 61, 1) Iesus propriae missionis significationem explanavit: ita illi qui patiuntur propter exsistentiam quodam modo “deminutam”, ab Ipso bonum nuntium audiunt, de cura scilicet quam Deus adhibet de illis qui accipiunt confirmationem: propriam etiam vitam donum esse in manibus Patris studiose custoditum (Cfr. Matth. 6, 25-34). Sunt enim “pauperes” qui praecipue Iesu praedicatione et actione adficiuntur. Plurimi ex infirmis et a societate exclusis eum sequuntur et quaerunt (Cfr. ibid. 4, 23-25), ex eius verbis et actionibus percipiunt quanti eorum vita aestimetur et quomodo eorum salutis exspectationes confirmentur. Non aliter accidit in munere Ecclesiae, inde ab eius exordiis. Haec enim, quae nuntiat illum Iesum qui “pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo” (Act. 10, 38), bene novit se ferre salutis nuntium, qui plane novus in condicionibus quoque miseriae et paupertatis vitae hominis resonat. Ita facit Petrus sanando claudum, cotidie iacentem apud portam “Speciosam” templi Hierosolymitani ad eleemosynam quaerendam: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!” (Ibid. 3, 6). Propter fidem in Iesum, “ducem... vitae” (Ibid. 3, 15), vita, quae iacet relicta et supplex, conscientiam de se ac plenam dignitatem denuo invenit. Verba et actiones Iesu eiusque Ecclesiae non respiciunt tantummodo illum qui sive in morbo sive in dolore versatur sive in variis generibus exclusionis a societate. Altius attingunt ipsam vitae cuiusque hominis significationem in ordine sive morali sive spiritali. Ille tantum qui intellegit vitam suam peccati morbo affici, in occursatione cum Iesu Servatore veritatem invenit et germanam vim propriae exsistentiae, secundum ipsius verba: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam” (Luc. 5, 31-32). Qui vero, sicut dives agricola parabolae evangelicae, cogitat propriam vitam in tuto collocare quia bona tantum terrena possidet, reapse fallitur; vita illum effugit, qui sic cito ipsa privabitur, quin veram eiusdem significationem percipere possit: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?” (Ibid. 12, 20). 33. In ipsa Iesu vita, inde ab initio usque ad finem, haec singularis “disserendi ratio” reperitur inter experientiam mutabilitatis vitae humanae et testificationem praestantiae eius. Vita enim Iesu inde a natali die mutabilitate signatur. Ipse quidem hospitio excipitur a iustis, qui promptae ac gaudiosae affirmationi Mariae coniunguntur (Cfr. ibid. 1, 38). Ilico tamen etiam repudiatione afficitur ab ea hostili gente quae puerum quaerit “ad perdendum eum” (Matth. 2, 13), aut aliena remanet nec vertit animum ad perfectionem mysterii huius vitae quae in mundum ingreditur: “quia non erat eis locus in deversorio” (Luc. 2, 7). Ex discrepantia inter minas et instabilitatem una ex parte et virtutem doni Dei ex altera, maiore cum splendore refulget gloria quae ex domo Nazarethana et ex praesaepio Betheleemitico prorumpit: haec vita quae nascitur salus est totius humani generis (Cfr. ibid. 2, 11). Discrepantiae et vitae pericula a Iesu plene suscipiuntur: “Quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis” (2 Cor. 8, 9). Paupertas, de qua loquitur Paulus, non significat tantum aliquem destitutum esse divinis privilegiis, verum etiam communicationem humilium et instabilium vitae humanae condicionum (Cfr. Phil. 2, 6-7). Iesus totum per vitae suae cursum usque ad novissimam horam in cruce hanc pauperem vitam gerit: “Humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen” (Phil. 2, 8-9). Iesus utique morte sua revelat omnem vitae plenitudinem eiusque pondus, quatenus eius in cruce deditio fons vitae novae pro omnibus hominibus efficitur (Cfr. Io. 12, 32). Dum Iesus inter repugnantiam et sui ipsius vitae iacturam peregrinatur, certa sententia ducitur: vitam suam in manibus esse Patris. Propterea cruci iam affixus Ei clamare potest: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum” (Luc. 23, 46), id est vitam meam. Vere summi ponderis est vita humana quia Dei Filius in se eam assumpsit eamque locum fecit in quo perficitur totius humani generis salus! “Praedestinati “conformes fieri imaginis filii eius” (Rom. 8, 29): gloria dei super hominis vultum resplendet 34. Vita semper bonum est. Hoc effatum intuitionem continet vel planam experientiae rationem, cuius homo ad intimam vocatur causam percipiendam. Curnam vita bonum est? Interrogatio haec totam Sacram Scripturam permeat et inde a primis paginis efficacem miramque invenit responsionem. Vita, quam Deus homini tradit, prorsus alia est ac cuiuslibet alterius creaturae viventis, quatenus homo, etsi pulveri terrae affinitate coniunctus (Cfr. Gen. 2, 7; 3, 19; Iob. 34, 15; Ps 103 (102), 14; Ps. 104 (103), 29), coram mundo Dei manifestatio exstat, signum eius praesentiae, vestigium gloriae eius (Cfr. Gen. 1, 26-27; Ps. 8, 6). Quae quidem sanctus Irenaeus Lugdunensis in lucem proferre voluit ea pernota definitione: “Gloria Dei vivens homo” (S. IRENAEI Adversus Haereses, IV, 20, 7: SCh 100/2, 648). Homo igitur altissima honestatur dignitate, quae radices penitus invenit in vinculo quo suo coniungitur Creatori: in homine repercussio ipsius naturae Dei refulget. Hoc asserit liber Genesis in prima originum narratione, hominem evehens ad fastigium operae creatricis Dei, velut eiusdem coronationem, dum concluditur processus qui ex confuso chao ad statum creaturae quam maxime perfectae eum extollit. Universa creatio ad hominem dirigitur et omnia illi subiciuntur: “Replete terram et subicite eam et dominamini... universis animantibus” (Gen. 1, 28), iubet Deus virum et mulierem. Similis nuntius in altera quoque originum narratione invenitur: “Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum” (Ibid. 2, 15). Ita confirmatur hominis principatus universorum, quae quidem in eius dicione sunt posita eiusque concredita responsalitati, dum ipse nullam ob causam paribus suis potest subici, neque ad rerum ordinem redigi. In biblica narratione differentia hominis a ceteris rebus creatis liquido inde patet quod tantummodo illius creatio praebetur veluti singularis consilii Dei fructus, deliberationis quae in hoc est ut singulare ac proprium cum Creatore vinculum constituatur: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram” (Ibid. 1, 26). Vita quam Deus homini largitur donum est quo Deus creaturam quodam modo sui ipsius participem reddit. Israel diu secum feret quaestionem circa sensum huius singularis ac proprii vinculi hominis cum Deo. Auctor quoque libri Ecclesiastici id agnoscit quod Deus, cum hominem creavit, “secundum se vestivit illum virtute... et secundum imaginem suam fecit illum” (Sir. 17, 1-2). Ad hoc sacer auctor revocat non tantum eius dominium in mundum, sed etiam facultates spirituales magis propriae hominis, quales sunt: ratio, distinctio boni et mali, libera voluntas: “Disciplina intellectus replevit illos... et mala et bona ostendit illis” (Ibid. 17, 5-6). Facultas veritatem libertatemque attingendi privilegium est hominis quatenus ad imaginem sui Creatoris, Dei veri et iusti, est creatus (Cfr. Deut. 32, 4). Docemur hominem dumtaxat, inter omnes creaturas visibiles, esse “capacem suum Creatorem cognoscendi et amandi” (Gaudium et Spes, 12). Vita, quam Deus homini dat, exsistentia est quae ultra tempus progreditur. Cursus est ad vitae plenitudinem; germen est exsistentiae quae ipsos temporis fines transcendit: “Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum” (Sap. 2, 23). 35. Yahvistica pariter originum narratio eandem exprimit opinationem. Vetus igitur relatio de divino afflatu loquitur, qui homini inhalatur ut ille vitam ingrediatur: “Tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem” (Gen. 2, 7). Divina huius spiraculi vitae origo perpetuam explicat displicentiam qua homo suam per vitam afficitur. A Deo factus, indelebile Dei signum ferens, homo suapte natura ad Eum inclinatur. Cum profundam exaudit cordis sui appetitionem, quisque homo facere non potest quin propriam reddat veritatem illam a sancto Augustino enuntiatam: “Fecisti nos ad te; et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te” (S.AUGUSTINI Confessiones, I, 1: CCL 27, 1). Quam certe eloquens est displicentia qua hominis vita in paradiso Eden perturbatur quamdiu eius unicum quasi theatrum restat mundus vegetalis et animalis! (Cfr. Gen. 2, 20) Solummodo adventus mulieris, creaturae videlicet quae caro est de carne viri et os ex ossibus eius (Cfr. ibid. 2, 23) et in qua Dei Creatoris spiritus pariter vivit, explere potest postulatum necessitudinis interpersonalis, quae ad vitam humanam maximi ponderis existimatur. In utroque, tam in viro quam in muliere, Deus Ipse ostenditur, fere portus ultimus et satisfaciens cuiusque personae. “Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?”, Psaltes sese interrogat (Ps. 8, 5). In conspectu vastitatis universi homo minimus videtur et haec ipsa differentia efficit ut magnitudo eius extollatur: “Minuisti eum paulo minus ab angelis” (forsitan dici etiam potest: “paulo minus a Deo”), “gloria et honore coronasti eum” (Ibid. 6). Dei gloria super vultum hominis refulget. In ipso Creator levamen invenit, uti sanctus Ambrosius stupens ac permotus interpretatur: “Quoniam completus est dies sextus, et mundani operis summa conclusio est; perfecto videlicet homine in quo principatus est animantium universorum, et summa quaedam universitatis, et omnis mundanae gratia creaturae. Certe deferamus silentium; quoniam requievit Deus ab omnibus mundi operibus; requievit autem in recessu hominis, requievit in eius mente atque proposito. Fecerat enim hominem rationis capacem, imitatorem sui, virtutum aemulatorem, cupidum caelestium gratiarum. In his requiescit Deus qui ait: Super quem requiescam, nisi supra humilem, et quietum, et trementem verba mea? (Esa., LXVI, 1-2) Gratias ergo Domino Deo nostro qui huiusmodi opus fecit in quo requiesceret” (S. AMBROSII Hexaëmeron, VI, 75-76: CSEL 32, 260-261). 36. Mirandum Dei propositum ob peccati incursionem in historiam infeliciter obscuratur. Homo propter peccatum ita Creatori obsistit ut creaturas adoret pro Deo: “Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori” (Rom. 1, 25). Tali quidem modo homo non solum Dei imaginem in se ipso deturpat, sed temptatione compellitur ut eam in ceteris laedat, substituens pro communionis consuetudinibus habitus diffidentiae, levitatis animi, inimicitiae, immo mortiferi odii. Cum enim Deus uti Deus non agnoscitur, tunc intimus hominis sensus proditur et inter homines communio offenditur! In vita hominis imago Dei denuo relucet et in omnimoda plenitudine ostenditur per Filii Dei adventum in carne humana: “Qui est imago Dei invisibilis” (Col. 1, 15), “splendor gloriae et figura substantiae eius” (Hebr. 1, 3). Ille perfecta est Patris imago. Vitae propositum primo Adamo traditum in Christo tandem consummatur. Dum Adami intemperantia consilium Dei circa vitam hominis infringit et corrumpit atque mortem immittit in mundum, redemptrix Christi oboedientia fons exsistit gratiae quae in homines funditur, regni vitae portas omnibus reserans (Cfr. Rom. 5, 12-21). Paulus apostolus asserit: “Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in Spiritum vivificantem” (1 Cor. 15, 45). Omnibus qui Christi famulatui se committere statuunt, vitae plenitudo conceditur: in iis Dei imago restituitur, renovatur et ad perfectionem ducitur. Hoc est Dei consilium de hominibus, ut conformes fiant “imaginis Filii eius” (Rom. 8, 29). Ita dumtaxat, in splendore huius imaginis homo ab idololatriae servitute liberari potest, dispersam fraternitatem restituere, suam reciperare identitatem. “Omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum” (Io. 11, 26): donum vitae aeternae 37. Vita, quam Dei Filius venit ut hominibus largiretur, non sola temporis exsistentia constringitur. Vita, quae ab aeterno “in Ipso” est et qua “lux hominum” (Ibid. 1, 4) constituitur, in eo est ut ex Deo nascamur et plenitudinis eius amoris participes simus: “Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt” (Ibid. 1, 12-13). Aliquando Iesus hanc vitam, quam donaturus venit, ita simpliciter vocat: “vitam”; et generationem ex Deo demonstrat tamquam necessariam condicionem ut finis ille, ad quem Deus hominem creavit, attingi possit: “Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei” (Ibid. 3, 3). Donum huius vitae constituit proprium missionis Iesu propositum: ille “est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo” (Ibid. 6, 33), ita ut plena veritate asserere valeat: “Qui sequitur me... habebit lucem vitae” (Ibid. 8, 12). Alias Iesus loquitur de “vita aeterna”, ubi adiectivum non tantum exspectationem quae tempora praetergreditur requirit. “Aeterna” vita est ea quam Iesus promittit et confert, quoniam plenitudo est participationis vitae cuiusdam “Aeterni”. Omnis qui credit in Iesum et cum eo communione coniungitur vitam habet aeternam (Cfr. Io. 3, 15; 6, 40), quia ab Ipso ea sola verba audit quae revelant atque addunt eius exsistentiae vitae plenitudinem; sunt quidem “verba vitae aeternae” quae Petrus in professione fidei agnoscit: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei” (Ibid. 6, 68-69). In quo autem sit vita aeterna, ipse Iesus explicat cum Patrem magna illa sacerdotali oratione alloquitur: “Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum” (Ibid. 17, 3). Deum cognoscere eiusque Filium idem est ac mysterium communionis amoris Patris, Filii et Spiritus Sancti in propriam vitam suscipere, quae aperitur iam nunc vitae aeternae in vitae divinae participatione. 38. Qua de re, vita aeterna est ipsa Dei vita simulque vita filiorum Dei. Pius vir admiratione et immensa gratiarum actione non potest non repleri prae hac insperata et ineffabili veritate, quae a Deo ad nos profluit in Christo. Christifidelis igitur apostoli Ioannis verba sibi applicat: “Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et sumus! ... Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est” (1 Io. 3, 1-2). Christiana veritas de vita tali ratione suum attingit fastigium. Huius dignitas non solum eius primordiis, eius a Deo origini coniungitur, verum etiam eius fini, eius destinationi communionis cum Deo in eiusdem cognitione et amore. Sub lumine huius veritatis sanctus Irenaeus distinguit et perficit hominis exaltationem: “gloria Dei” est, certe, “homo vivens”, “vita autem hominis visio Dei” (S. IRENAEI Adversus Haereses, IV, 20, 7: SCh 100/2, 648). Inde statim consectaria oriuntur pro vita humana in ipsa terrestri condicione, in qua ceterum vita aeterna iam est germinata et crescere pergit. Si homo sua sponte diligit vitam quia bonum est, eiusmodi dilectio invenit altiorem causam virtutemque, amplitudinem novam et profunditatem in divinis huius boni mensuris. Simili in prospectu dilectio quam unusquisque in vitam habet non perducitur ad simplicem inquisitionem spatii in quo se ipsum enuntiet atque in consuetudinem cum ceteris ingrediatur, sed evolvitur in laeta conscientia se statuere posse propriam exsistentiam “locum” patefactionis Dei, occursationis et communionis cum Ipso. Vita, quam Iesus nobis largitur, nostrae terrestris exsistentiae pretium non minuit, sed eam assumit atque ad ipsius novissimam sortem conducit: “Ego sum resurrectio et vita...; omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum” (Io. 11, 25-26). “De manu viri fratris eius requiram animam hominis” (Gen. 9, 5): veneratio et amor erga vitam omnium 39. Hominis vita a Deo profluit, ipsius est donum, eius imago et vestigium, eius vitalis spiritus participatio. Huius itaque vitae Deus est unus dominus: homo de ea pro suo lubitu decernere non potest. Ipse Deus id confirmat iusto Noe post diluvium: “De manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis” (Ibid.). Textus enim biblicus in luce profert sacram vitae indolem quae Deo eiusque actione creatrice nititur: “Ad imaginem quippe Dei factus est homo” (Ibid. 9, 6). Vita et mors hominis sunt, proinde, in manu Dei, in eius potestate: “In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis”, clamat Iob (Iob. 12, 10). “Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit” (1 Sam. 2, 6). Ille solus asserere potest: “Ego occidam et ego vivere faciam” (Deut. 32, 39). Hanc vero potestatem Deus non uti minax arbitrium exsequitur, sed tamquam curam et benignam erga creaturas sollicitudinem. Si verum est vitam hominis in manibus Dei esse, verum est pariter has manus benignas esse, sicut manus matris quae puerum suum excipit, nutrit eiusque curam gerit: “Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea” (Ps. 131 (130), 2; cfr. Is. 49, 15; 66, 12-13; Os. 11, 4). Ita in populorum vicissitudinibus necnon in singulorum sorte Israel non conspicit fructum fortuiti casus vel caecae fortunae, sed exitum consilii amoris, quo Deus omnes vitae facultates colligit et cohibet mortis vires, quae ex peccato oriuntur: “Quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; creavit enim, ut essent omnia” (Sap. 1, 13-14). 40. Ex sacra vitae indole eius inviolabilis scatet natura, inscripta inde ab exordiis in corde hominis, in eius conscientia. Quaestio enim “Quid fecisti?” (Gen. 4, 10), qua Deus Cain alloquitur, postquam hic fratrem Abelem necavit, experientiam exhibet cuiusque hominis: in conscientiae latebris ipse semper appellatur ad inviolabilem naturam vitae – sive propriae sive alienae –, uti rem quae ad eum non pertinet, quia proprietas est et donum Dei Creatoris et Patris. Mandatum, quod inviolabilem humanae vitae naturam respicit, resonat ipso in animo “decem verborum” Foederis Sinaitici (Cfr. Ex. 34, 28). Quod in primis vetat homicidium: “Non occides” (Ibid. 20, 13); “Insontem et iustum non occides” (Ibid. 23, 7); vetat insuper – ut patet ulterius in corpore toto iuris Israelis – quamlibet laesionem aliis illatam (Cfr. ibid. 21, 12-27). Procul dubio, agnoscatur oportet in Vetere Testamento hunc animi sensum quoad aestimationem vitae quamvis ita notatum, nondum suavitatem Sermonis in Monte attingere, uti liquet ex aspectibus quibusdam iuris tum vigentis, cum haud leves poenae corporales atque adeo poena capitis sancirentur. At nuntius universus, quem Novum Testamentum ad consummationem ducere debebit, vehemens est appellatio ad venerandam inviolabilem vitae physicae et individuae incolumitatis naturam, qui nuntius ad culmen pervenit ex positivo mandato quod constringit ad curam adhibendam proximi sicut sui ipsius: “Diliges proximum tuum sicut teipsum” (Lev. 19, 18). 41. Mandatum “Non occides”, inclusum, amplificatum et prolatum positivo mandato amoris proximi, a Domino Iesu pro omni sua vi confirmatur. Iuveni diviti quaerenti: “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”, respondet: “Si... vis ad vitam ingredi, serva mandata” (Matth. 19, 16. 17). Et in primis memorat: “Non homicidium facies”. In Montano Sermone Iesus maiorem a discipulis requirit iustitiam quam scribarum et pharisaeorum etiam sub aspectu vitae reverendae: “Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio” (Ibid. 5, 21-22). Tam verbo quam propriis gestis Iesus positivas postea ostendit condiciones huius mandati de inviolabili vitae natura. Hae vim iam suam exserebant tempore Veteris Testamenti, cum corpus iuris promittendas ac tuendas curaret condiciones eorum qui vitam gerebant languentem et minis vexatam, et qui sunt: advena, vidua, orphanus, infirmus, pauper universim, vita ipsa ante nativitatem (Cfr. Ex. 21, 22; 22, 20-26). Hae condiciones cum Iesu novum assequuntur vigorem et impulsum, et sua plana amplitudine eminent et altitudine; decurrunt enim a cura vitae fratris adhibenda (sive familiaris, sive concivis, sive advenae qui terram Israelis incolit) usque ad extraneum in se excipiendum, quin immo ad inimicum diligendum. Extrarius talis non erit coram eo qui proximus effici debet cuiuslibet hominis necessitate laborantis, usque ad sponsionem vitae eius in se suscipiendam, uti eloquenti vehementique sermone Parabola boni Samaritani nos edocet (Cfr. Luc. 10, 25-37). Inimicus quoque talis desinit esse coram eo qui debet illum diligere (Cfr. Matth. 5, 38-48; Luc. 6, 27-35), eiusque “bono” servire (Cfr. Luc. 6, 27. 33. 35), prompto animo et grato sensu (Cfr. Luc. 6, 34-35) eius vitae necessitatibus subveniens. Amoris huius culmen oratio est pro inimico, per quam concordia constituitur cum providenti Dei amore: “Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos” (Matth. 5, 44-45; cfr. Luc. 6, 28. 35). Ita mandatum Dei ad hominis vitam tuendam detegit partem suam altiorem penitus insitam in officio singulas personas earumque vitam venerandi et amandi. Haec est doctrina quam apostolus Paulus, verba Iesu quadam resonantia iterans (Cfr. ibid. 19, 17-18), christianis urbis Romae tradit: “Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio” (Rom. 13, 9-10). “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam” (Gen. 1, 28): hominis de vita officia 42. Vitam tueri et provehere, eandem venerari et amare est officium quoddam singulis hominibus a Deo concreditum, cum Deus vocat eum, vividam veluti sui effigiem, ad mundi dominatum participandum quem ipse occupat: “Benedixitque illis Deus et ait illis: «Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram»” (Ibid.). Biblica verba amplitudinem altitudinemque dominatus quem Deus homini tribuit, in lumine locant. Agitur in primis de orbis terrarum singulorumque viventium dominatu, quemadmodum Sapientiae liber commemorat: “Deus patrum meorum et Domine misericordiae, ...sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia” (Sap. 9, 1. 2-3). Psalmista quoque hominis dominatum tamquam gloriae honorisque signum a Creatore praestitorum extollit: “Constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris” (Ps. 8, 7-9). Ad mundi hortum colendum tutandumque vocatus (Cfr. Gen. 2, 15) homo peculiare quidem officium de vitae loco suscipere debet, scilicet de universo mundo quem Deus commodavit ut illius personali dignitati eiusque vitae inserviret, spectatis non modo iis qui nunc sunt, verum et qui postea nascentur. Agitur quippe de oecologica quaestione – quae hinc diversarum animalium specierum naturales sedes multiplicesque vitae formas servandas complectitur, illinc ipsam “humanam oecologiam” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 38) – et quae in bibliorum sacrorum paginis clara et ethica ratione tantopere significatur, ut vita, quaevis vita, observanter colatur. Reapse “dominium a Creatore homini datum... non est absolutum, nec potest utendi et abutendi arbitrium vocari, vel ex commodo res disponendi. Modus, quem inde a principio ipse Creator homini imposuit quique symbolica ratione exprimitur per interdictionem comedendi de ligno (Cfr. Gen. 2, 16-17), satis clare ostendit in universitate naturae visibilis... nos legibus esse subiectos, non solum biologicis, verum etiam et moralibus, quae impune violari nequeunt” (IOANNIS PAULU PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 34). 43. Homo quodammodo Dei dominatus fit particeps. Hoc quidem peculiari responsalitate revelatur, quae ei committitur quod attinet ad vitam proprie humanam. Quod officium in vita donanda suum fastigium attingit per generationem, quam vir mulierque in matrimonio dant, sicut commemorat Concilium Vaticanum II: “Ipse Deus qui dixit: non est bonum hominem esse solum (Gen. 2, 18) et qui hominem ab initio masculum et feminam fecit (Matth. 19, 4), volens ei participationem specialem quandam in sui ipsius opere creativo communicare, viro et mulieri benedixit dicens: crescite et multiplicamini (Gen. 1, 28)” (Gaudium et Spes, 50). De “participatione speciali quadam” viri mulierisque in Dei “opere creativo” loquens, Concilium collustrare vult quemadmodum generatus filius planissime sit humanus religiosusque eventus, quippe qui secum coniuges ferat et complectatur formantes “carnem unam” (Gen. 2, 24), et ipsum simul Deum qui praesens fit. Sicut in Litteris familiis datis scripsimus, “cum e conubiali duorum coitu novus nascitur homo, secum in mundum peculiarem omnino adfert imaginem similitudinemque cum Deo ipso: in generationis biologia personae genealogia inscribitur. Adfirmantes vero coniuges uti parentes cum Deo Conditore operari in concipiendo generandoque novo homine, non unas tantum repetimus biologiae leges; inculcare potius contendimus in humana paternitate ac maternitate Deum ipsum adesse aliter atque contingat in reliquis cunctis generationibus «in terra». Solo enim a Deo illa cooriri potest «imago et similitudo» quae hominis est propria, perinde ac factum est in ipsa creatione. Generatio enim est creationis propagatio” (IOANNIS PAULIS PP. II Gratissimam Sane, 9; cfr. PII XII Humani Generis, die 12 aug. 1950: AAS 42 (1950) 574). Hoc prompte conspicueque docet sacer textus, gaudenter inducens laetantem clamorem mulieris “matris cunctorum viventium” (Gen. 3, 20). Dei operationis sibi conscia, Heva effatur: “Acquisivi virum per Dominum” (Ibid. 4, 1). In pariendo igitur, per vitae communicationem ex parentibus in liberos, per immortalis animae creationem (PII XII Humani Generis, die 12 aug. 1950: AAS 42 (1950) 575: «Animas enim a Deo immediate creari catholica fides nos retinere iubet») ipsius Dei imago et similitudo transmittitur. Mentem hanc significat “libri generationis Adam” exordium: “In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creari sunt. Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth” (Gen. 5, 1-3). Hoc ipso in munere cum Deo cooperandi qui suam imaginem novae creaturae transmittit, coniugum splendet excellentia, propensorum “ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat” (Gaudium et Spes, 50; Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 28). Hoc sub lumine Amphilochius episcopus extulit “honorabile connubium, quod donum omne terrenum superat”, et existimatur “naturae conditor, pictor divinae imaginis” (AMPHILOCHII EPISCOPI Orationes, II, 1: CCSG 3, 39). Sic vir mulierque matrimonio iugati divinae operae adsociantur: per generationis actum Dei donum accipitur et nova vita in futurum tempus ingreditur. At praeter peculiares parentum partes, omnium est vitam suscipere ac tueri, quod praesertim vitam eam respicere debet quae in debilioribus versatur condicionibus. Ipse Christus hoc nos admonet, postulans ut in fratribus quibuslibet vexatis aerumnis ametur et iuvetur: in esurientibus scilicet, sitientibus, hospitibus, nudis, aegrotis, vinculo detentis... Quidquid factum est uni ex his, ipsi Christo factum est (Cfr. Matth. 25, 31-46). “Quia tu formasti renes meos” (Ps 139 (138), 13): parvuli nondum nati dignitas 44. Magno in discrimine versatur humana vita cum ingreditur in mundum cumque ex hoc saeculo excedit ut in aeternitatis portum transeat. Saepius offendimus in Sacris Litteris – praesertim quod attinet ad exsistentiam cui morbo vel senectute insidiatur – hortamenta ad curam adhibendam reverentiamque. Ubi non inducuntur hortamenta perspicua ad humanam vitam colendam inde a primo eius ortu, nominatim vitam nondum editam vitamque ad exitum suum properantem, liquido sane explicatur propterea quod ipsa occasione laedendi, aggrediendi prorsusve negandi vitam his sub condicionibus plane abhorret a religiosa culturalique populi Dei mente. In Vetere Testamento sterilitas velut exitium quoddam reicitur, suboles vero numerosa iudicatur Dei beneficium: “Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris” (Ps 127 (126), 3; cfr. Ps 128 (127), 3-4). Momentum habet hac in opinione etiam conscientia cuius vi Israel se censet Foederis populum, ad se amplificandum vocatum secundum promissionem Abraham factam: “Suspice caelum et numera stellas, si potes... sic erit semen tuum” (Gen. 15, 5). Et tamen stat certa fides vitam a parentibus traditam originem suam invenire in Deo, sicut sane tot bibliorum testantur loci reverentia quadam et pietate loquentes de conceptione, de vita in matris gremio sese informante, de ortu deque stricta necessitudine inter exsistentiae momentum initiale atque Dei Creatoris actionem. “Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te” (Ier. 1, 5): cuiuslibet hominis exsistentia, inde a suis primordiis, est in mente Dei. Iob, ex interiore recessu doloris sui, contuetur Dei operam in mira prorsus corporis sui compositione in gremio matris: illinc fiduciae causam depromit, dum certitudinem exprimit de quodam divino consilio circa vitam suam: “Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum” (Iob. 10, 8-12). Admirationis venerationisque clara verba ob Dei operam in componenda vita in gremio materno resonant etiam in Psalmis (Cfr., ex. gr., Ps. 22 (21), 10-11; Ps. 71 (70), 6; Ps. 139 (138), 13-14). Quomodo cogitare possumus vel unum temporis momentum huius miri processus vitae oborientis subtrahi posse sollerti amantique Creatoris operi atque hominis arbitrio remitti? Hoc profecto cogitatione non percipit septem fratrum mater, quae suam in deum profitetur fidem, principium atque arrabonem vitae inde a sua ipsius conceptione, eodemque tempore fundamentum spei novae vitae ultra mortem: “Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius” (2 Macch. 7, 22-23). 45. Novi Testamenti revelatio confirmat non dubitatam agnitionem dignitatis vitae inde ab eius primordiis. Fecunditatis laus atque vitae studiosa exspectatio resonant sane in verbis quibus Elisabeth laetatur ob suam praegnationem: Dignatus est enim Dominus “auferre opprobrium meum” (Luc. 1, 25). At acriore ratione personae dignitas inde a conceptione praedicatur in occursu Virginis Mariae et Elisabethae atque duorum parvulorum ab illis gestatorum in gremio. Iidem sane ipsi pueri patefaciunt messianicae aetatis adventum: in eorum ipso congressu agere incipit redemptrix vis praesentiae Filii Dei inter homines. “Cito – scribit sanctus Ambrosius – adventus Mariae et praesentiae dominicae beneficia declarantur... Vocem prior Elisabeth audivit, sed Ioannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii; illa Mariae, iste Domini sensit adventum, femina mulieris, puer pueri; istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, repleta mater est (Spiritu Sancto). Non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus Spiritu Sancto, replevit et matrem” (S. AMBROSII Expositio Evangelii secundum Lucam, II; 22-23: CCL 14, 40-41). “Credidi, etiam cum locutus sum: «ego humiliatus sum nimis»” (Ps. 116 (115), 10): vita in senectute et in dolore 46. Etiam quod attinet ad extrema vitae temporis momenta, praestolari non possumus a biblica revelatione manifestam designationem hodiernae quaestionis circa reverentiam erga aetate provectos et aegrotos vel apertam condemnationem conatuum ad violenter eorum anticipandam finem: in tali nimirum versamur culturali religiosaque condicione quae nihil afficitur eiusmodi sollicitationibus, et quae immo, quod attinet ad maiores natu agnoscit in eorum sapientia atque experientia, amplissimum cuiusque familiae et gentis divitiarum patrimonium, quod substitui non potest. Senectus dignitate honestatur atque veneratione insignitur (Cfr. 2 Macch., 6, 23). Vir iustus non postulat ut sibi senectus eiusque pondus praecidatur; immo vero sic precatur: “Tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea... Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est” (Ps. 71 (70), 5. 18). Temporis messianici mira species proponitur sicut illa in qua “non erit ibi amplius... senex, qui non impleat dies suos” (Is. 65, 20). At in senectute, quomodo suscipienda est inexorabilis vitae declinatio? Qui habitus coram morte? Novit credens fidelis vitam suam in manibus Dei esse: Domine, “tu es qui detines sortem meam” (Ps. 16 (15), 5), atque ab Eo etiam moriendi necessitatem accipit: “Hoc iudicium a Domino omni carni, et quid resistis beneplacito Altissimi?” (Sir. 41, 5-6). Sicut vitae ita et mortis non est arbiter homo; in vita sua sicut et in morte sua debet ille semetipsum omnino concredere “arbitrio Altissimi”, ipsius proposito amoris. Etiam morbo correptus homo invitatur ut eandem colat fidem in Domino suamque renovet praecipuam fiduciam in eo qui “sanat omnes infirmitates” (Cfr. Ps. 103 (102); 3). Ubi quilibet salutis conspectus coram homine obserari videtur – eo usque ut eum impellat ad clamandum: “Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui” (Ps 102 (101), 12) –, tunc quoque pius homo inconcussa fide concitatur de vivificanti Dei potentia. Non in desperationem eum impellit morbus neque ad mortem appetendam, sed ad spe repletam precationem: “Credidi, etiam cum locutus sum: «Ego humiliatus sum nimis»” (Ps. 116 (115), 10); “Domine, Deus meus, clamavi ad te et sanasti me. Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum” (Ps 30 (29), 3-4). 47. Iesu opus multaeque ab Eo patratae sanationes declarant quantopere Deus consulere velit etiam vitae corporali hominis. “Medicus carnis atque spiritus” (S. IGNATII ANTIOCHENI Ad Ephesios, 7, 2: Patres apostolici, ed. F.X. FUNK, II, 82), Iesus missus est a Patre qui nuntiaret laeta mansuetis, et mederetur contritis corde (Cfr. Luc. 4, 18; Is. 61, 1). Discipulos suos deinde inter homines dimittens, eis munus quoddam commendat, cuius vi aegrotorum sanatio coniungitur cum Evangelii nuntio: “Euntes autem praedicate dicentes: appropinquavit regnum caelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite” (Matth. 10, 7-8; cfr. Marc. 6, 13; 16, 18). Haud dubie, corporis vita sua in terrestri condicione non est bonum absolutum credenti homini, cum is rogari possit ut eandem ad superius bonum assequendum deserat; sicut Iesus dicit, “qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet” (Marc. 8, 35). Variae sunt hac in re Novi Testamenti testificationes. Iesus haud dubitat se ipsum devovere atque ultro animam suam offert Patri (Cfr. Io. 10, 17) et amicis suis (Cfr. ibid. 10, 15). Etiam mors Ioannis Baptistae, Domini praecursoris, terrestrem exsistentiam bonum absolutum non esse confirmat: gravior profecto est fidelitas erga Domini verbum etsi affert id vitae discrimen (Cfr. Marc. 6, 17-29). Stephanus quidem, dum temporali privatur vita quia resurrectionis Domini fidelis testis, Magistri sequitur vestigia atque remissionis verba pronuntiat coram lapidatoribus suis (Cfr. Act. 7, 59-60), iter interminato martyrum agmini aperiens ab Ecclesia inde ab initio excultorum. Nullus homo tamen suo arbitratu decernere potest utrum vivere malit an mori: huius enim electionis unus absolutus arbiter est Creator, Ille scilicet in quo “vivimus et movemur et sumus” (Act. 17, 28). “Omnes, qui tenent eam, ad vitam” (Bar. 4, 1): a sinai lege ad spiritus donum 48. Secum fert vita in se penitus inscriptam veritatem quandam suam. Homini Dei donum accipienti adlaborandum est ut vitam in hac veritate servet, utpote quae ad ipsam eius essentiam pertineat. Cum se ipse ab ea separat, semet ipsum multat abiectione infelicitateque; quam ob rem aliorum exsistentiae fit ipse minatio, cum iam freni sint soluti observantiam vitae tutelamque quacumque sub condicione confirmantes. Vitae veritas ex Dei mandato revelatur. Domini verba definite quidem significant quae ratio vitae sit sequenda ad ipsius observandam veritatem ac protegendam dignitatem. Non peculiare tantum mandatum illud “non occides” (Ex. 20, 13; Deut. 5, 17) vitae praesidium in tuto collocat: integra Domini Lex famulatur huic tutelae, quia ipsam aperit veritatem in qua vita plenam suam adipiscitur significationem. Nihil ergo mirum, si Dei Foedus cum populo eius tam solide illigatur vitae aspectui etiam sub corporea ratione. In ipsa veluti vitae via monstratur mandatum: “Considera quod hodie proposui in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam” (Deut. 30, 15-16). Quaestio pertinet non ad terram Canaan tantum adque populi Israel salutem, sed etiam ad orbem terrarum aetatis nostrae futurique saeculi et ad totius generis humani conservationem. Etenim omnino fieri non potest ut authentica plenaque perstet vita dum ipsa a bono seiungitur; bonum vero, ex parte sua, ex ipsa rei natura postulat Domini mandata, id est “legem vitae” (Sir. 17, 9). Bonum agendum non superponitur vitae tamquam pondus ei iniunctum, quia ipsa vitae ratio est prorsus bonum, atque vita tantum per bonum impletum aedificatur. Legis summa hominis vitam plane servat. Hoc sane illustrat difficultatem exsequendi mandatum “non occides” quotiescumque cetera “verba viva” (Act. 7, 38) non implentur, quibus hoc mandatum coniungitur. Extra hunc conspectum mandatum fit simplex officium externum, cuius fines cito explorabuntur, tenuationes vel exceptiones quaerentur. Tantum iis qui sese aperiunt ad veritatis plenitudinem de Deo, de homine deque historia, effatum “non occides” resplendet tamquam bonum pro homine, cunctis eius modis rationibusque prae oculis habitis. Hoc sub prospectu percipere possumus perfectionem veritatis quae continetur in sententia libri Deuteronomii, quae ab Iesu repetitur in responsione sub primae temptationis finem: “Non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini” (Deut. 8, 3; cfr. Matth. 4, 4). Domini verbum auscultans secundum dignitatem iustitiamque vivit homo; Dei Legem colens vitae felicitatisque fructus ferre potest: “Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur” (Bar. 4, 1). 49. Israelitica historia patefacit quam sit difficile servare fidelitatem erga legem vitae, quam in hominum corde Deus inscripsit quamque Foederis populo tradidit in Sina. Ante inquisitionem descriptionum vitae alienarum proposito Dei, Prophetae nominatim conclamant firmiter Dominum unum esse verumque vitae fontem. Sic scribit Ieremias: “Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas” (Ier. 2, 13). Prophetae de crimine arguunt quotquot vitam contemnunt atque personarum iura frangunt: “Contriverunt super pulverem terrae capita pauperum” (Am. 2, 7); “Repleverunt locum istum sanguine innocentium” (Ier. 19, 4). Ex iis Ezechiel propheta saepius ignominiae nota designavit urbem Ierusalem eamque appellavit “civitatem sanguinum” (Ez. 22, 2; 24, 6. 9), “civitatem effundentem sanguinem in medio sui” (Ibid. 22, 3). Dum vero crimina in vitam delata incusant, Prophetae suscitare conantur in primis novi principii exspectationem, quae renovatum instituat cum Deo et fratribus vinculum, ineditas easdemque miras reserando facultates ad intellegendas atque exsequendas postulationes quae in Evangelio vitae continentur. Hoc fieri potest tantum per Dei donum, quod purificat et renovat: “Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri” (Ex. 36, 25-26; cfr. Ier. 31, 31-34). Huius “cordis novi” virtute intellegere possumus et ad effectum deducere acriorem altioremque vitae significationem: eam scilicet esse donum quod impletur in donatione. Est mirus nuntius quem de vitae bono Servi Domini effigies nobis exhibet: “Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum... Propter laborem animae eius videbit lucem” (Is. 53, 10. 11). Ipsa in Iesu Nazareni actione impletur Lex atque per ipsius Spiritum donatur cor novum. Etenim Iesus non solvit Legem, sed eam implet (Cfr. Matth. 5, 17): Lex et Prophetae constringuntur aureo praecepto reciprocae caritatis (Cfr. ibid. 7, 12): in Eo Lex fit omnino “evangelium”, bonus nuntius dominationis Dei in mundum, qui cunctam reducit creaturam ad origines ipsius adque primas exspectationes. Nova est Lex, “lex spiritus vitae in Christo Iesu” (Rom. 8, 2), cuius primaria declaratio, ad Domini imitationem qui vitam dat pro amicis suis (Cfr. Io. 15, 13), est donum sui ipsius pro fratribus in caritate: “Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres” (1 Io. 3, 14). Est libertatis lex, laetitiae et beatitudinis. “Videbunt in quem transfixerunt” (Io. 19, 37): super crucis arborem evangelium vitae perficitur 50. Ad finem adducentes caput hoc, in quo Christianum circa vitam nuntium agitavimus, cum unoquoque sane vestrum morari volumus ut contemplemur Quem transfixerunt quique omnes ad se trahit (Cfr. ibid. 19, 37; 12, 32). Crucis “spectaculum” intuentes (Cfr. Luc. 23, 48) detegere possumus hac in gloriosa arbore expletionem plenamque totius Evangelii vitae revelationem. Primis feriae sextae in Parasceve horis postmeridianis, “tenebrae factae sunt in universa terra... et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium” (Ibid. 23, 44. 45). Cuiusdam magnae cosmicae perturbationis est signum, terribilis luctationis inter boni et mali vitae mortisque virtutes. Nos quoque versamur nunc in medio difficili luctamine inter “culturam mortis” ac “vitae culturam”. Eiusmodi caligine tamen Crucis splendor non supprimitur, immo clarius splendidiusque se ostentat veluti totius historiae et cuiusque humanae vitae centrum, sensum, finem. Iesus cruci affigitur atque a terra exaltatur. Summae “impotentiae” suae tempus agit, et ipsius vita tradita prorsus videtur inimicorum suorum ludificationibus atque in manus interfectorum: ei illuditur, ipse deridetur, laeditur (Cfr. Marc. 15, 24-26). Attamen, haec omnia conspicatus “quia sic clamans exspirasset”, ait Romanus centurio: “Vere homo hic Filius Dei erat” (Ibid. 15, 39). Declaratur sic extremae infirmitatis tempore Filii Dei proprietas: ipsius gloria proditur in Cruce! Morte sua Iesus cuiuslibet alterius hominis illuminat vitae mortisque significationem. Antequam moriatur Iesus precatur Patrem, remissionem pro suis persecutoribus invocans (Cfr. Luc. 23, 34), atque malefico, qui petit ut memoriam illius agat in regno suo, respondet: “Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso” (Ibid. 23, 43). Post eius mortem “monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt” (Matth. 27, 52). Salus quam Iesus operatus est vitae et resurrectionis est donatio. In vita sua salutem largitus est Iesus etiam benefaciendo et sanando omnes (Cfr. Act. 10, 38): miracula vero, sanationes ipsaeque a morte ad vitam revocationes alterius salutis erant signum, quae quidem e peccatorum remissione consistit, videlicet hominis liberatione ab infirmitate maxima, atque in eius promotione ad ipsam Dei vitam. Renovatur in cruce ac plena sua decretoriaque impletur perfectione serpentis portentum a Moyse sublatae in deserto (Cfr. Io. 3, 14-15). Hodie etiam, intuens in Eum quem transfixerunt, quilibet homo, in cuius exsistentiam impendent minationes, in spem incidit certam inveniendi liberationem ac redemptionem. 51. Alius tamen quidam emergit definitus eventus, qui obtutum Nostrum captat Nostramque ardentem excitat considerationem. “Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: Consummatum est! Et inclinato capite tradidit spiritum” (Ibid. 19, 30). Miles autem Romanus “lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua” (Ibid. 19, 34). Iam omnia ad perfectam pervenerant impletionem. “Tradere spiritum” designat Iesu mortem similem cuiuslibet alterius hominis, simulque indicare videtur etiam “Spiritus donum”, quo is nos a morte redimit nosque ad novam aperit vitam. Ipsius Dei vitae particeps fit homo. Agitur de vita quae, per Ecclesiae sacramenta – quorum imagines sunt sanguis et aqua a Christi latere scaturientes – continenter Dei filiis tribuitur, qui hoc modo Novi Foederis populus constituuntur. “Populus vitae” oritur atque effunditur a Cruce, quae est vitae fons. Crucis contemplatio ad primas sic nos adducit origines eorum quae evenerunt. Ingrediens in mundum dixit Iesus: “Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam” (Cfr. Hebr. 10, 9), Patri in omnibus factus est oboediens, atque “cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos” (Io. 13, 1), pro illis totum se ipsum tradens. Qui “non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis” (Marc. 10, 45), amoris fastigium in Cruce adsequitur. “Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis” (Io. 15, 133). Mortuus est pro nobis, cum adhuc peccatores essemus (Cfr. Rom. 15, 8). Hac ratione renuntiat ille vitam suum consequi centrum, suam significationem suamque plenitudinem in sui ipsius donatione. Iam vero meditatio fit laus et gratiarum actio, et eodem tempore nos concitat ut Iesum imitemur eiusque sequamur vestigia (Cfr. 1 Petr. 2, 21). Etiam nos invitamur ad vitam pro fratribus tradendam, complentes hoc modo in veritatis plenitudine nostrae exsistentiae sensum atque sortem. Hoc facere possumus quia Tu, Domine, exemplum dedisti nobis pariterque nobis largitus es Spiritus tui robur. Hoc facere poterimus si cotidie, Tecum et sicut Tu, oboediemus Patri eiusque implebimus voluntatem. Nobis ideo concede ut corde docili et magno animo audiamus omne verbum quod ex ore Dei procedit: hoc modo didicerimus non solum “non occidere” vitam hominis, sed eam insuper colere, amare, provehere. Caput III NON HOMICIDIUM FACIES Dei lex sacra “Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata” (Matth. 19, 17): evangelium et mandatum 52. “Et ecce unus accedens ait illi: «Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?»” (Ibid. 19, 16). Cui respondit Iesus: “Si vis ad vitam ingredi, serva mandata” (Ibid. 19, 17). De vita loquitur Magister aeterna, sive de ipsius vitae Dei communicatione. Quam quidem ad vitam acceditur Domini custodiendis praeceptis, inter quae et illud est: “Non homicidium facies”. Hoc primum Decalogi praeceptum adulescenti illi commemoravit Iesus, percontanti scilicet quae sibi necesse esset implere mandata: “Iesus autem dixit: «Non homicidium facies; non adulterabis, non facies furtum...»” (Ibid. 19, 18). Numquam ab eius amore seiungitur mandatum Dei: ad hominis incrementum gaudiumque semper est donum. Efficit tale munus partem pernecessariam ac rationem indissolubilem Evangelii, immo vero sese id exhibet veluti “eu–angelion” seu bonam laetamque nuntiationem. Magnum pariter Dei est donum Evangelium vitae simulque obligans hominem officium. Admirationem in persona libera gignit et poscit ut auscultetur, adservetur atque acri officiorum cuiusque conscientia aestimetur: vitam ipsi tribuens, postulat Deus ab homine ut illam diligat vereatur provehat. Hac via transit donum in mandatum mandatumque ipsum est donum. Viventis Dei imago destinatur homo a suo Conditore velut rex et dominus. Scribit sanctus Gregorius Nyssenus: “Praestantissimus ille rerum artifex naturam nostram condidit velut instrumentum quoddam regno administrando idoneum... Praeterea hominem naturae divinae, cuius omnia parent imperio, imaginem esse, nihil esse putandum est aliud, quam regium ei decus in ipsa creatione tributum esse... Rex appellatur; ita et hominis natura sic condita ut reliquorum creatorum domina esset propter eam, qua regem universitatis huius refert, similitudinem, imago quasi viva erecta est, cum qua et dignitas et nomen archetypi communicaretur” (S. GREGORII NYSSENI De hominis opificio, 4: PG 44, 136). Vocatus olim ut ferax esset ac multiplicaretur, ut terram subiceret rebusque infra hominem dominaretur (Cfr. Gen. 1, 28), homo rex quidem exstat et non tantum orbis dominus, verum in primisque sui ipsius (Cfr. S. IOANNIS DAMASCENI De fide orthodoxa, 2, 12: PG 94, 920; locus laudatur in S. THOMAE Summa Theologiae, Ia-IIæ. Prol.), ac quodam modo vitae illius quae ei est donata quamque traducere potest genitali actu ex amore divinique consilii observatione impleto. Eius tamen haud est dominatio absoluta sed ministerialis, utpote quae unicum vere referat et infinitum Dei dominatum. Quocirca exsequatur eam oportet homo sapienter et amanter, dum sapientiam communicat amoremque Dei immensum. Id quod denique fit secundum oboeditionem sacrae ipsius Legi: quae libera quidem oboedientia est ac laeta (Cfr. Ps. 119 (118)), nata et nutrita ex conscientia qua intellegitur Domini mandata donum esse gratiae homini semper et in eius dumtaxat commoditatem concredita, in dignitatis cuiusque tutelam necnon felicitatis prosecutionem. Quem ad modum ceteris coram rebus, multo etiam magis homo coram vita ipsa non interminatus est dominus nec arbiter indisputabilis; at praebet sese “ministrum consilii a Creatore initi” (PAULI VI Humanae Vitae, 13), unde incomparabilis eius exsistit praestantia. Perinde ac thesaurus homini commendatur vita non amittendus, velut talentum argenti fructuose collocandum. De ea namque Domino ratio est homini reddenda (Cfr. Matth. 25, 14-30; Luc. 19, 12-27). “De manu viri fratris eius requiram animam hominis” (Gen. 9, 5): sacra est hominis vita atque inviolabilis 53. “Humana vita pro re sacra habenda est quippe quae inde a suo exordio Creatoris Dei actionem postulet ac semper peculiari necessitudine cum Creatore, unico fine suo, perstet conexa. Solus Deus vitae Dominus est ab exordio usque ad exitum: nemo, in nullis rerum adiunctis, sibi vindicare potest ius mortem humanae creaturae innocenti directe afferendi” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Donum Vitae, Introd., 5; cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2258). Praecipuam iis vocibus doctrinam revelationis divinae proponit Instructio “Donum Vitae” de sacra vitae humanae inviolabilique indole. Praeceptum enim homini “non occides” tradunt Litterae Sacrae veluti mandatum divinum (Ex. 20, 13; Deut. 5, 17). Illud profecto – haud secus ac superius iam inculcavimus – inest in Decalogo ipso, in intima nempe Foederis parte quod cum electo suo populo pepigit Dominus; verum iam ante in pristino reperiebatur Dei Foedere cum hominibus inito post purificatoriam diluvii castigationem, quam latius diffusa scelera ac violentiae evocaverant (Cfr. Gen. 9, 5-6). Vitae hominis Dominus sese principem esse Deus adseverat, quem suam ad imaginem similitudinemque finxit (Cfr. ibid. 1, 26-28). Sacram ideo atque inviolabilem indolem prae se vita fert humana, in qua tamquam vocis imago repetitur ipsa Conditoris inviolabilitas. Hanc ipsam ob causam severum se Deus iudicem praestabit omnis violationis mandati: “non occides”, quod in tota subest sociali hominum consortione. Is namque “goel” exsistit, id est innocentis defensor (Cfr. ibid. 4, 9.15; Is. 41, 14; Ier. 50, 34; Ps 19 (18), 15). Hoc igitur etiam modo non gaudere se testatur Deus de perditione vivorum (Cfr. Sap. 1, 13). Solus inde laetari potest Satanas: ipsius namque ex invidia orbem est mors ingressa (Cfr. ibid. 2, 24); qui “homicida fuit ab initio”, aequabiliter “mendax est et pater eius” (Io. 8, 44): deceptum semel hominem ad peccatum deinceps perducit mortemque, quae ei quaedam metae ostentantur vitaeque fructus. 54. Prae se fert explicite vim valde negantem mandatum “non homicidium facies”; limitem enim indicat extremum quem nefas transgredi est. Implicite tamen ad mentem omnino affirmantem perducit, quod spectat ad plenam vitae observationem, dum suadet ut eam quis promoveat et in via procedat amoris qui se donat, qui alios accipit iisque servit. Populus quoque Foederis, quamvis tarditate quadam et inconstantia, progredientem maturitatem expertus est hanc ad sententiam, cum ad magnam sese compararet Iesu Christi nuntiationem: proximi scilicet amorem mandatum simile esse amoris Dei: “In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae” (Cfr. Matth. 22, 36-40). “Non occides... et si quod est aliud mandatum – ait sanctus Paulus – in hoc verbo recapitulatur: «Diliges proximum tuum tamquam teipsum»” (Rom. 19, 3; cfr. Gal. 5, 14). Suscepta autem plenumque ad effectum deducta in Foedere Novo norma: “non occides” uti pernecessaria condicio remanet ut quis “ad vitam ingrediatur” (Cfr. Matth. 19, 16-19). Secundum eandem hanc mentem, imperiosum quiddam sonat apostoli Ioannis vox: “Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem” (1 Io. 3, 15). Suis primis ab exordiis viva Ecclesiae Traditio – perinde ac Didachè, vetustissimum christianum extra Biblia scriptum, testificatur – iterat graviter mandatum “non occides”: “Duae viae sunt, altera vitae et altera mortis, sed multum interest inter duas vias... Secundum autem mandatum doctrinae: Non occides... non interficies fetum in abortione neque interimes infantem natum... Mortis vero via haec est:... non miserentur inopis, non laborant de afflicto, non cognoscentes Creatorem suum, liberorum interemptores, in abortione corrumpentes creaturam Dei, aversantes egenum, opprimentes afflictum, divitum advocati, pauperum iniqui iudices, omnibus peccatis inquinati: liberemini, filii, ab his omnibus” (Didachè, I, 1: II, 1-2; V, 1-3: Patres Apostolici, ed. F.X. FUNK, I, 2-3. 6-9. 14-17; cfr. PSEUDO-BARNABAE Epistula, XIX, 5, loc. cit., 90-93). Ecclesiae Traditio dein progrediens per aetates unanimi consensu absolutam vim perpetuamque docuit illius praecepti: “Non homicidium facies”. Constat porro primis saeculis gravissima inter flagitia esse recensitum homicidium una cum apostasia et adulterio, publicamque paenitentiam postulatam esse valde onerosam ac longam prius quam paenitenti homicidae venia concederentur et accessio denuo in ecclesialem communionem. 55. Gignere stuporem non debet haec res: occidere enim hominem, in quo nempe Dei adsit imago, insignis gravitatis est facinus. Vitae solus Deus est dominus! Semper nihilo minus, datis multiplicibus crebroque acerbis casibus quos singulorum hominum ipsiusque societatis vita adfert, christifideles rem ponderantes adsequi studuerunt pleniorem et altiorem intellectum eorum quae Dei mandatum prohibet praescribitque (Cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 2263-2269; cfr. etiam Catechismus Concilii Tridentini, III, 327-332). Adiuncta enim sunt, in quibus bona per Dei Legem exposita inter se contendere videantur, vel etiam palam pugnare. Exsistit, verbi causa, defensio legitima, ubi propriae vitae tutandae ius officiumque non laedendae alterius difficulter revera simul componi posse videntur. Certissime intrinsecum vitae bonum atque officium erga se sicut et in alios gerendi amoris, verum ius sui ipsius defendendi constituunt. Idem dein imperiosum amoris mandatum erga alios, in Vetere Testamento pronuntiatum et a Iesu Christo corroboratum, pro concesso sumit quandam adversus se ipsum caritatem veluti comparationis terminum: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum” (Marc. 12, 31). Ius ideo sui tutandi repudiare nemo potest ex exiguo vitae suive ipsius amore, verum ob heroicum dumtaxat amorem, qui eundem sui amorem ampliat ac transformat secundum evangelicarum beatitudinum adfectionem (Cfr. Matth. 5, 38-48) in extremo sese offerendi proposito cuius summum est ipse Dominus Iesus exemplar. Aliunde vero “legitima defensio potest esse non solum ius, sed grave officium ei, qui vitam aliorum, familiae et communitatis civilis bonum commune praestare debet” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n.2265). Infeliciter autem evenit ut cum prohiberi necesse est adgredientem ne noceat nonnumquam sit ei inferenda mors. Eo in casu mortis exitus adsignandus est eidem ipsi reo, qui sua vi se obiecerit morti, etiamsi non sit moraliter culpabilis ob impeditum rationis usum (S. THOMAE Summa Theologiae, IIa-IIæ, q. 64, a. 7; S. ALPHONSI MARIAE DE LIGUORI Theologia Moralis, l. III, tr. 4, c. 1, dub. 3). 56. Hoc in rerum prospectu de poena capitali oritur quaestio, super qua simul in Ecclesia simul in civili societate invalescit eorum opinatio qui circumscribi valde eius usum velint quin etiam funditus tolli. Ponderanda quaestio est ad talis iustitiae poenalis regulam, quae dignitati hominis magis usque respondeat ideoque, tandem, Dei consilio de homine ac societate. Re quidem vera, quam societas infligit “poena eo imprimis spectat, ut inordinato culpa illato occurratur” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2266). Ultricem publica auctoritas se gerere debet violatorum tum in singulis tum in societate iurium per iniunctam reo congruam culpae expiationem, ut repetere ei liceat suae libertatis usum. Id ita consequitur quoque auctoritas ut publicus ordo singulorumque muniatur tutela, dum incitamentum reis subditur adiumentumque ut corrigant sese ac redimant (Ibid.). Patet tamen omnia ut haec impetrentur proposita, modum et genus poenae diligenter omnino aestimanda esse decernendaque neque ad exstinguendum extremo consilio reum descendere licere nisi absoluta instante necessitate, cum videlicet aliter prorsus non potest defendi societas. Atqui hodie, propter convenientiorem institutionis poenalis temperationem, admodum raro huius modi intercidunt casus, si qui omnino iam reapse accidunt. Quidquid id est, valet etiamnum in novo Catholicae Ecclesiae Catechismo significatum principium, ex quo: “Si instrumenta incruenta sufficiunt ad vitas humanas defendendas ab aggressore et ad ordinem publicum tuendum simulque personarum securitatem, auctoritas his utatur instrumentis, utpote quae melius respondeant concretis boni communis condicionibus et sint dignitati personae humanae magis consentanea” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2267). 57. Si vero tanta danda est opera vitae omni reverendae, etiam cuiusque sontis et iniuste adgredientis, virtutem prae se fert absolutam mandatum: “non occides”, quotiens ad innocentem hominem refertur. Quod magis etiam valet, si de imbecillo et indefenso homine est sermo, cui postrema reponitur defensio contra alienum arbitratum ac dominatum in sola vi infinita praecepti Dei. Etenim humanae innocentis vitae plena inviolabilitas moralem continet veritatem luculenter in sacris Litteris traditam, repetitam constanter in Ecclesiae Traditione atque eius Magisterio unanimiter propositam. Quae nempe consensio manifestus est fructus illius “supernaturalis sensus fidei” qui, a Spiritu Sancto excitatus ac sustentatus, Dei Populum ab errore arcet, cum “universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet” (Lumen Gentium, 12). Coram igitur conspectu progredientis imminutionis intra conscientias hominum et societatem sensuum absolutae et gravis inhonestatis moralis, quam secum directa omnis innocentis humanae vitae exstinctio importat, praesertim sub eiusdem principium ac finem, Ecclesiae Magisterium suas geminavit pro sacra inviolabilique humanae vitae natura tuenda intercessiones. Cui pontificum Romanorum Magisterio, valde quidem instanti, semper adiunctum est etiam episcoporum magisterium per complura et copiosa documenta doctrinalia ac pastoralia quae tum Episcopales Conferentiae ediderunt tum singuli Episcopi. Neque vehemens defuit suaque brevitate efficax Concilii Vaticani II edictum (Cfr. Gaudium et Spes, 27). Quapropter Nos auctoritate usi Petro eiusque Successoribus a Christo collata, coniuncti cum Ecclesiae catholicae Episcopis, confirmamus directam voluntariamque hominis innocentis interfectionem graviter inhonestam esse semper. Doctrina haec, cuius innituntur radices illa in non scripta lege quam, praeeunte rationis lumine, quivis homo suo reperit in animo (Cfr. Rom. 2, 14-15), inculcatur denuo Sacris in Litteris, Ecclesiae Traditione commendatur atque ordinario et universali Magisterio explanatur (Cfr. Lumen Gentium, 25). Deliberatum consilium spoliandi innocuum hominem sua vita semper morali iudicio malum est, nec potest licitum haberi umquam nec uti finis neque ut via ad bonum propositum. Gravis namque inoboedientia est morali legi, immo ipsi Deo eius auctori ac vindici; primariae praeterea virtuti iustitiae contradicit et caritatis. “Declarandum est neminem nihilque ullo modo sincere posse ut vivens humanum innocens occidatur, sive sit fetus vel embryon, sive infans vel adultus, sive senex, sive morbo insanabili affectus, sive in mortis agone constitutus. Praeterea nemini licet mortiferam hanc actionem petere sibi aut alii, qui sit ipsius responsalitati commissus, immo in eadem ne consentire quidem potest explicite vel implicite. Nec auctoritas ulla potest eam legitime iniungere vel permittere” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Iura et Bona). Hoc in vitae iure omnis innocens homo ceteris cunctis est omnino par. Illa aequalitas fundamentum est cuiuslibet verae necessitudinis socialis, quae, ut talis reapse sit, haud potest quin veritati ipsi innitatur aequitatique, dum agnoscit unumquemque virum et feminam unamquamque tamquam personam non ut rem de qua quidlibet decerni liceat. Moralem sic ante regulam quae directam vetat hominis innocentis occisionem, “non dantur privilegia neque exceptiones: mundi esse dominum vel miserrimum omnium in terra nihil refert: prae moralibus postulatis omnes sumus omnino aequales” (IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 96). “Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui” (Ps. 139 (138), 16): abominandum flagitium abortus 58. Omnia inter ea scelera quae patrare homo contra vitam potest, notas quasdam prae se fert procuratus abortus quibus improbus insignite ac detestabilis evadit. Illum describit Concilium Vaticanum II, perinde atque infanticidium, “crimen nefandum” (Gaudium et Spes, 51: «Abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina»). Hodie tamen multorum hominum in conscientia ipsa eius gravitatis perceptio paulatim est obtecta. Quod in animis, in moribus, in legibus ipsis accipitur abortus, luculentum est documentum periculosissimi cuiusdam discriminis moralium sensuum, unde difficilius usque fit inter bonum discernere ac malum, etiam cum fundamentale agitur ad vitam ius. Hoc dato adeo gravi rerum statu, opus est nunc magis quam alias umquam animosa voluntate spectandi ipsam veritatem atque res proprio nomine vocitandi, ut compromissis alicuius commoditatis non cedatur neque invitamento ad sese decipiendum. De eadem re imperiosum etiamnum resonat Prophetae probrum: “Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras” (Is. 5, 20. Omnino in abortu ambiguae voces late iam disseminatae percipiuntur, sicut est illa “graviditatis interruptae”, cuius abscondere est veram illius naturam atque apud vulgus imminuere pondus. Hic fortasse linguae usus idem simul signum est conscientiarum perturbatarum. Attamen rerum veritatem nullum evertere valet vocabulum: abortus procuratus quacumque peragitur via, deliberata est ac directa hominis occisio primordiali eius vitae tempore quod inter conceptionem decurrit et parturitionem. Procurati ideo abortus gravitas moralis tunc quidem omni sua elucet in veritate, cum intellegitur hic agi de homicidio ac nominatim cum propria perspiciuntur adiuncta quibus illud circumdatur. Destruitur enim homo vitam modo ingrediens, quo videlicet haud potest quidquam prorsus concipi magis innocens: numquam iudicari potest adgressor tantoque minus adgressor iniustus! Imbecillis est atque inermis, adeo quidem ut minima etiam illa privetur sese defendendi ratione, quam habet implorans gemitus ac fletus nati modo infantis. Committitur usque quaque tutelae curaeque ipsius a qua in utero gestatur. At interdum nihilominus ea ipsa, mater nempe, statuit et petit eius exstinctionem, immo exsequitur eam quoque. Constat nonnumquam consilium agendi abortus adferre matri ipsi dolorem acerrimum animique tumultum, quandoquidem voluntas abigendi conceptionis fructum non ex causis oritur solum egoismi cuiusdam aut commodi, sed inde potius quod alia magni momenti bona servare cupit, qualia sunt ipsa eius valetudo vel digna vitae condicio reliquis familiae sodalibus. Metuuntur subinde in nascituro aliquae adfectiones vitae, quae idcirco suadeant praestare eum omnino non nasci. Verumtamen non possunt hae similesque rationes, quantumvis ponderosae sint et acerbae, voluntariam hominis insontis necationem umquam purgare. 59. Praeter matrem alii item crebrius de morte infantis nondum enati decernunt. Culpari in primis potest pater infantis, non tum solum cum ad abortum aperte mulierem compellit, verum cum oblique etiam tali favet eius consilio, deserendo illam ante graviditatis difficultates (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 14): sic mortali vulnere percutitur familia suaque in natura uti communitatis ex amore violatur atque sua in vocatione ut “vitae sacrarium” sit. Nec impulsiones eas taceri decet quae ampliore e familiari cognatione importentur necnon ab amicis. Subicitur haud raro femina adeo vehementibus sollicitationibus ut animo sese cogi iam sentiat ad abortum accipiendum: talibus quidem in casibus nihil dubitatur quin illos praesertim premat morale officium a quibus recta obliquave via in abortum est propulsa. Responsales etiam medici ipsi esse possunt atque valetudinis curatores, cum in mortis ministerium suam peritiam destinant idcirco comparatam ut vitam provehat. Officio quodam similiter legum latores implicantur a quibus rogatae lataeque sunt leges pro abortu, tum, quatenus res ab iis pendet, administratores institutionum sanitatis adhibitarum ad exsequendos abortus. Non minor universim obligatio simul eos tangit qui adiuvant ut mentis habitus pro licentia sexuali ac maternitatis contemptus dispergantur, atque simul qui praestare debuerunt – et id facere omiserunt – rationes validas familiares socialesque ad familias sustentandas, potissimum frequentiores aut peculiaribus adflictas nummorum educationisque difficultatibus. Neque conivendum est illa in conspirationis iunctura eo usque pertingente ut instituta complectatur internationalia et opera fundata et sodalicia, quae certa via et ratione nituntur ut per orbem abortus sanciatur ac differatur. Hoc porro pacto excedit fines officii hominum singulorum abortus et detrimenta singulis illata, induitque sibi speciem insigniter socialem: gravissimum enim vulnus est societati ipsi inflictum eiusque humano cultui ab iis nempe qui illius esse potius debent aedificatores ac protectores. Perinde ac scripsimus in Litteris familiis datis, “occurrimus hic ingenti minationi adversus vitam: non a singulis modo hominibus verum universa a civilitate” (IOANNIS PAULUS PP. II Gratissimam Sane, 21). Obversatur ante oculos nempe quam definire licet “peccati structuram” contra nondum enatam hominis vitam. 60. Abortum tamen sunt qui defendant fructum adfirmantes conceptionis, saltem ad certum usque quendam dierum numerum, nondum iudicari posse personalem vitam humanam. At revera “simul atque ovum fecundatum est, iam inchoata est vita, quae neque patris neque matris est, verum novi viventis humani, qui propter se ipsum crescit. Is numquam humanus fiet, nisi iam tunc talis fuit. Scientia genetica recentioris temporis praeclare confirmat has res, quae manifesto semper patuerunt... Ipsa videlicet demonstravit iam a primo momento adesse fixam structuram seu programma geneticum huius viventis: hominem nempe, et quidem hunc hominem individuum, omnibus suis motis propriis praefinitisque iam ornatum. Ab ipsa fecundatione iniit mirificus cursus cuiusdam vitae humanae, cuius singulae potentes facultates tempus poscunt, ut recte ordinentur atque ad agendum praeparentur” (CONGR. PRO DOCTRINA DIFEI Declaratio de abortu procurato, 12-13). Quamquam spiritalis anima praesens comprobari nullius potest experimenti indicio, eadem tamen scientiarum consectaria de humano embryone “pretiosa suppeditant elementa, ex quibus rationis ope dignosci potest personam iam adesse praesentem inde ab hac prima vitae humanae significatione: cur igitur vivens creatura humana non esset etiam persona humana?” (EIUSDEM Donum Vitae, I, 1). Tantum est praeterea rei momentum ut, habita officiorum moralium ratione, sola probabilitas ipsa de praesentia alicuius personae prohibeat planissime quoslibet actus ad germen humanum exstinguendum intentos. Quam omnino ob rem, ultra doctorum disceptationes ipsasque philosophorum adfirmationes quarum numquam explicate se particeps praebuit Magisterium, docuit semper Ecclesia etiamque nunc docet fructui humanae generationis, iam inde a primo illius exsistentiae momento, omnem sine ulla condicione reverentiam esse tribuendam quae moraliter enti humano debeatur tota in eius summa unitateque corporali ac spiritali: “Creatura humana ut persona observanda atque tractanda est inde ab eius conceptione, ac propterea inde ab illo temporis momento ipsius agnoscenda sunt iura personae, quorum primum recensetur ius inviolabile ad vitam, quo unaquaeque creatura humana innocens gaudet” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Donum Vitae, I, 1). 61. Litterarum Sacrarum loci, ubi de voluntario abortu numquam est sermo et propterea directis propriisque vocabulis abortus haud reicitur, talem tamen tantamque hominis ipsius exprimunt materno in sinu venerationem, ut tamquam necessariam conclusionem postulent ut erga illum etiam prorogetur Dei mandatum: “Non homicidium facies”. Quovis enim suae exsistentiae tempore sacra est hominis vita atque inviolabilis, iis quoque in primordiis quae ortum ipsius antecedunt. Pertinet iam matris e visceribus homo ad Deum, qui introspicit eum et cognoscit, qui illum conformat suisque plasmat manibus, qui intuetur eum dum exile adhuc germen et informe est, quique in ipso posteri temporis adultum dispicit, cuius numerati iam sunt dies et cuius est iam studium inscriptum in “libro vitae” (Cfr. Ps. 138 (139), 1. 13-16). Ibidem quoque, cum materno versatur in gremio, est homo obiectum maxime quidem personale amantissimae ac paternae Dei providentiae, haud secus ac complures Bibliorum testificantur loci (Sic Ieremias propheta: «Et factum est verbum Domini ad me dicens: “Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te”» (1, 4-5). Psalmista, ex parte sua sic ad Dominum se vertit: «Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus» (Ps 71 [70], 6; cfr. Is. 46, 3; Iob. 10, 8-12; Ps. 22 [21], 10-11). Etiam evangelista Lucas - in mira illa narratione occursationis duarum matrum, Elizabeth et Mariae, duorumque filiorum, Ioannis Baptistae atque Iesu, adhuc in materno gremio abditorum (cfr. 1, 39-45) - in luce ponit Pueri adventum animadvertere puerum atque laetari). Prout effert probe Declaratio de hoc argumento a Congregatione pro Doctrina Fidei edita (Cfr. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio de abortu procurato), consona est atque illustris a principio ad nostros usque dies christiana Traditio, quae tenet ipsum abortum veluti morale quiddam unice inordinatum. Ex quo enim intra Graecum Romanumque orbem coeperat christiana communitas versari, ubi abortus infanticidiique iam late invaluerat consuetudo, radicitus tum suis doctrinis tum moribus adversabatur istius societatis institutis, uti superius iam eluxit in commemorata Doctrina Duodecim Apostolorum («Non interficies foetum in abortione neque interimes infantem natum»: V, 2, Patres apostolici, ed. F.X FUNK, I, 17). Graecos autem inter ecclesiasticos scriptores Athenagoras admonet christianos aestimare homicidas feminas quae medicamentis ad abortum utantur, quoniam “fetum etiam in utero animal esse ac ideo Deo curae esse” (Libellus pro christianis, 35: PG 6, 969). Apud Latinos affirmat Tertullianus: “Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus” (TERTULLIANI Apologeticum, IX, 8: CSEL 69, 24). Per suum duorum annorum milium spatium eadem haec inculcata est doctrina assidue ab Ecclesiae Patribus eiusque Pastoribus et Doctoribus. Neque philosophorum doctorumque hominum disputationes de ipso animae spiritalis infusae momento vel minimam attulerunt umquam dubitationem de morali abortus repudiatione. 62. Permagna vi recentius Pontificum Magisterium communem hanc iteravit doctrinam. Litteris nominatim in encyclicis, quibus titulus “Casti Connubii”, reiecit Pius XI speciosas abortus defensiones (Cfr. PII XI Casti Connubii, II); exclusit dein Pius XII omnem abortum directum, actum videlicet quemlibet recta tendentem ad nondum editam humanam vitam delendam, “sive accipitur ea destructio tamquam finis sive modo instrumentum ad finem” (PII XII Allocutio ad Coetum medico-biologicum «S. Lucas», die 12 nov. 1944: Discorsi e Radiomessaggi, VI (1944-1945) 191; cfr. EIUSDEM Allocutio ad Coetum Catholicum Italicum Obstetricum, 2, die 29 oct. 1951: AAS 43 (1951) 838); Ioannes XXIII denuo adseverat esse humanam vitam sacram “quippe quae inde a suo exordio, Creatoris actionem Dei postulet” (IOANNIS XXIII Mater et Magistra, 3, die 15 maii 1961: AAS 53 (1961) 447). Vehementissime, sicut iam est dictum, damnavit Concilium Vaticanum II abortum: “Vita igitur inde a conceptione maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina” (Gaudium et Spes, 51). Inde a primis iam saeculis canonica Ecclesiae disciplina plectit poenis illos qui sese abortus culpa polluerunt eaque ratio agendi plus minus gravibus poenis per historiae aetates est confirmata. Codex Iuris Canonici anno MCMXVII promulgatus excommunicationis poenam in abortum sanciebat (Cfr. Codex Iuris Canonici, MCMXVII, can. 2350, 1). Similiter normam persequitur eandem renovatus Iuris Canonici Codex cum statuit: “Qui abortum procurat, effectu secuto, in excommunicationem latae sententiae incurrit” (Codex Iuris Canonici, can. 1398; cfr. etiam Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 1450, 2), ultro videlicet continuoque. Ferit excommunicatio eos omnes qui cognita poena scelus hoc admittunt, illos simul inclusos participes sine quorum opera patrari non potuit crimen (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 1329; cfr. etiam Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 1417): tali iterata poena notat Ecclesia ut gravissimum et periculosissimum crimen hoc, itaque eius auctorem impellit ut conversionis iter cito reperiat. Etenim illuc in Ecclesia excommunicationis spectat poena, ut gravitatis quorundam peccatorum conscii maxime reddantur homines ideoque congrua adiuvetur paenitentia et conversio. Coram simili consensione in tralaticia doctrina disciplinaque Ecclesiae, valuit pontifex Paulus VI adseverare idem magisterium nec esse mutatum nec posse mutari (Cfr. PAULI VI Allocutio ad Italicos Iuris peritos Catholicos, die 9 dec. 1972: Insegnamenti di Paolo VI, X (1972) 1260 ss.; EIUSDEM Humanae Vitae, 14). Auctoritate proinde utentes Nos a Christo Beato Petro eiusque Successoribus collata, consentientes cum Episcopis qui abortum crebrius respuerunt quique in superius memorata interrogatione licet per orbem disseminati una mente tamen de hac ipsa concinuerunt doctrina – declaramus abortum recta via procuratum, sive uti finem intentum seu ut instrumentum, semper gravem prae se ferre ordinis moralis turbationem, quippe qui deliberata exsistat innocentis hominis occisio. Haec doctrina naturali innititur lege Deique scripto Verbo, transmittitur Ecclesiae Traditione atque ab ordinario et universali Magisterio exponitur (Cfr. Lumen Gentium, 25). Nequit exinde ulla condicio, ulla finis, ulla lex in terris umquam licitum reddere actum suapte natura illicitum, cum Dei Legi adversetur in cuiusque hominis insculptae animo, ab Ecclesia praedicatae, quae potest etiam ratione agnosci. 63. Adhibeatur oportet moralis haec abortus aestimatio aequabiliter ad recentes formas incursionum in embryones humanos quae, quantumvis proposita in se honesta persequantur, necessario tamen eorum secum important necem. De experimentis agitur super embryones peractis, quae latius usque in biomedicae inquisitionis provincia percrebrescunt et quae aliquibus in Civitatibus lege permittuntur. Si vero “interventus in humano embryone liciti habendi sunt hac condicione, ut embryones vitam integritatemque observent, ne secumferant pericula haud proportionata sed spectent ad morbi curationem, ad salutis statum in melius mutandum et ad ipsius singularis fetus superstitem vitam in tuto ponendam” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Donum Vitae, I, 3), contra est item adserendum embryonum fetuumve humanorum usurpationem tamquam obiectorum totidem periclitationis constituere sceleratam violationem eorum dignitatem ut hominum, quibus videlicet ius sit ad eandem reverentiam quae omni debeatur infanti iam nato omnique personae (Charta Iurium Familiae, die 22 oct. 1983, art. 4b, Typis Polyglottis Vaticanis, 1983). Respicit eadem moralis condemnatio etiam processum illum qui embryonibus et humanis fetibus – interdum consulto hunc ad finem per fecundationem in vitro “effectis” – abutitur veluti “biologica materia”, quae praesto sit, vel ut praebitoribus organorum aut textilium transportandorum in quorundam morborum curationem. Re quidem vera innocentes necare creaturas humanas, etiamsi aliarum in commodum, quiddam est funditus intolerandum. Peculiarem porro considerationem addici oportet morali aestimationi rationum atque investigationum praenatalium quae nempe iam ante tempus sinunt ut forte quae ipsius nascituri sint vitia deprehendantur. Etenim ob ipsam complicatam harum inquisitionum naturam, subtilior illa aestimatio minutiorque est reddenda. Quotiescumque infanti ipsi ac matri absunt nimirum magna pericula ac diriguntur eo investigationes ut praevia curatio parari vel ut nasciturus etiam tranquillo conscioque animo suscipi possit, tractationes illae morali ratione sunt honestae. Quandoquidem vero rariores hodie sanationes ante ortum effici valent, crebro quidem accidit ut medicae hae actiones alicui sententiae seu menti eugeneticae subiciantur, quae abortum selectionis accipit ne fetus enascantur variis deformitatum generibus adfecti. Turpis autem est talis mens maximeque improbanda, quoniam vitae cuiusdam utilitatem metiri dumtaxat ex “normalitatis” regulis audet atque corporis valetudine, dum viam simul in lege reserat ad infanticidii et euthanasiae approbationem. Fortitudo ex contrario illa ac serenitas, quibus fratres tot nostri sororesque, gravibus laborantes impeditionibus, a nobis scilicet recepti ac dilecti, suam producunt vitam, testimonium revera singulariter reddunt efficax verorum bonorum quibus vita cuiusque definitur atque etiam difficilioribus in adiunctis cara sibi et aliis efficitur. Iis adstat Ecclesia coniugibus qui magno cum angore doloreque recipere suos consentiunt liberos impedimentis valde adflictos; aequabiliter gratissima ipsa est erga eas domos quae, per adoptionem, desertos propriis a parentibus ob impeditiones aegrotationesve accipiunt. “Ego occidam et ego vivere faciam” (Deut. 32, 39): euthanasiae tragoedia 64. Altero in vitae extremo ante hominis oculos mortis obversatur arcanum. Propter magnos in re medicina factos progressus atque intra culturalia rerum adiuncta, unde transcendentia excluditur, novis quibusdam nunc notis distinguitur ipse moriendi actus. Etenim, quamdiu aestimare homines fere eatenus malunt vitam quatenus voluptatem ea gignit prosperitatemque, exstat dolor veluti haud toleranda clades, ex qua omnibus modis quis est liberandus. Mors vero, quae “absurda” iudicatur si inopinato interrumpit vitam adhuc patentem ad futura tempora experientiis pulchris repleta, “vindicata liberatio” contra evadit, cum omni significatione carere iam existimatur vita doloribus obruta ac necessario quodam fato ad maiorem etiam venturum cruciatum destinata. Principalem porro suam cum Deo necessitudinem repudians aut oblivione oblitterans, homo semet regulam esse censet normamque sibi, dum ius simul sibi esse arbitratur ut a societate postulet certam confirmatamque facultatem ac rationem de propria vita decernendi secundum plenam ac planam sui iuris condicionem. Ita nominatim se gerit homo qui Civitates magis progressas incolit: impulsus illuc praeterea sibi videtur continuatis medicinae artis augmentis et rationibus ipsis usque perfectioribus. Per technicos modos apparatusque summe consummatos iam tales hodie se praebent scientia et medicina, ut non tantum insolubiles antehac dissolvere possint difficultates doloremque ipsum aut mitigare aut funditus exterminare, verum vitam etiam sustinere vel in debilitate extrema pertrahere, homines ipsos artificio quodam resuscitare quorum biologici processus primarii improvisos pertulerunt lapsus, intercedere ut transplantanda aliquando praesto sint organa. Hisce in rerum adiunctis magis ac magis alliciuntur homines ad euthanasiam, ut morte videlicet dominentur in antecessum inducenda morte sicque suae vel alienae vitae “dulciter” imponendo finem. Re autem vera, quod rationi consentaneum atque humanum videri potest, si altius introspicitur absurdum deprehenditur et inhumanum. Aliquo consistimus coram signo maxime quidem conturbante illius “culturae mortis”, quae in locis prosperitatis potissimum percrebrescit et quam mens quaedam designat ad rerum efficientiam propensa, ubi nimium onerosus et vix tolerabilis habetur numerus crescens hominum seniorum et infirmorum. ersaepe quidem a suis segregantur familiis et societate ipsa; quae nempe instituta administrantur fere unice ad leges efficientis rerum effectionis, secundum quas vita sine remedio inhabilis iam nihil prae se fert boni. 65. Clare ideo in primis ut rectum de euthanasia feratur morale iudicium, est definienda illa. Sub nomine euthanasiae vero proprioque sensu accipitur actio vel omissio quae suapte natura et consilio mentis mortem affert ut hoc modo omnis dolor removeatur. “Euthanasia igitur in voluntatis proposito et procedendi rationibus, quae adhibentur, continetur” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio de euthanasia Iura et Bona, II). Ab ea separetur oportet consilium illud, quo quis tractationem reiciat sic dictam “vehementiam therapeuticam”, aliquos nempe medicos interventus non amplius aegrotantis statui congruentes, quia impares iam sunt iis effectibus quos sperari liceret vel etiam quia nimis omnino ipsi aegroto eiusque familiae molesti. His enim in casibus, cum nuntiata iam instat mors nec vitari potest, licet ex conscientia “consilium inire curationibus renuntiandi, quae nonnisi precariam et doloris plenam vitae dilationem afferre valent, haud intermissis tamen ordinariis curis, quae in similibus casibus aegroto debentur” (Ibid. IV). Officium certissime adest morale ut quis se curet curetque se curandum; quod tamen officium metiendum est secundum concreta rerum adiuncta: in re namque nata necesse est diiudicare conveniantne therapeutica instrumenta ad manus aliquando melioris condicionis ipsis exspectationibus. Haud vero tantum valet consiliorum extraordinariorum vel nimiorum reiectio quam voluntaria mors vel euthanasia; consensum potius illa declarat cum humano statu ante mortem (Cfr. ibid.). Recentissima in medicina arte magis magisque emergunt sic dictae “curae palliativae”, eo scilicet pertinentes ut extremo morbi tempore tolerabilior fiat dolor utque patienti ipsi consentaneus simul praestetur comitatus humanus. Hic inter alias quaestiones illud existit etiam utrum honestus sit ipse usus generum diversorum medicaminis analgesici et sedativi, quo aegrotans doloribus subtrahatur, quotiens nempe periculum eodem tempore imminet ne vita ei abscidatur. Laudandus enim si ille potest videri qui ultro suaque sponte pati consentit, repudiatis id est rationibus antidolorificis, ut lucidam sibi plene servet mentem communicetque, si quidem christifidelis est, conscio modo Domini passionem, tamen iste sese gerendi “heroicus” modus omnibus imperatus minime existimari debet. Sua iam aetate confirmaverat Pius XII dolorem opprimi medicamentis licere, etiamsi conscius exinde impediretur animus vitaque brevior ipsa evaderet, “si” – ut ait – “alia non in procinctu sunt instrumenta atque certis in adiunctis istud non prohibet quin religiosa alia compleantur et moralia officia” (PII XII Allocutio ad medicorum coetum omnibus e gentibus, III, die 24 febr.1957: AAS 49 (1957) 147; cfr. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio de euthanasia Iura et Bona). Etenim tunc neque cupitur mors nec quaeritur, quamquam iustis de causis eius subest periculum: voluntas ea dumtaxat est ut efficaciter deleniatur dolor, adhibitis analgesicis viis quae auxilio datae sunt medicae arti. Verumtamen “sui conscientia non destitui moribundus absque gravi causa debet” (PII XII Allocutio ad medicorum coetum omnibus e gentibus: AAS 49 (1957) 145): appropinquantes iam morti posse adhuc homines oportet suis moralibus satisfacere familiaribusque obligationibus atque potissimum plena cum conscientia ad decretoriam sese comparare cum Deo congressionem. His rite interpositis distinctionibus, Magisterium Nos Decessorum Nostrorum (Ibid.: l.c., pp. 129-147; CONGR. S. OFFICII Decretum de directa insontium occisione, 2 dec. 1940: AAS 32 (1940) 553 s.; PAULI VI Nuntius ad Francogallicam televisionem: «Quaelibet vita est sacra», die 27 ian. 1971: Insegnamenti di Paolo VI, IX (1971) 57 s.; EIUSDEM Allocutio ad coetum «International College of Surgeons», die 1 iun. 1972: l.c., X (1972) 583 ss.; Gaudium et Spes, 27) iterantes atque in communione cum catholicae Ecclesiae Episcopis confirmamus euthanasiam gravem divinae Legis esse violationem, quatenus est conscia necatio personae humanae, quae moraliter probari non potest. Haec doctrina lege naturali atque Verbo Dei scripto adnixa, Ecclesiae Traditione traducitur atque Magisterio ordinario et universali explicatur (Cfr. Lumen Gentium, 25). Talis actus, secundum rerum adiuncta, propriam voluntariae mortis ac homicidii inhonestatem secum adfert. 66. Suicidium numquam moraliter est admittendum aeque ac homicidium. Ecclesia id graviter malum cum habeat usque respuit (Cfr. S. AUGUSTINI De Civitate Dei, I, 20: CCL 47, 22; S. THOMAE Summa Theologiae, IIa-IIæ, q. 6, a. 5). Tametsi certae animi, cultus et societatis condiciones efficere possunt ut eiusmodi facinus patretur quod radicitus absonum sit a nativa cuiusque in vitam inclinatione, minuendo vel etiam tollendo subiectivam responsalitatem, suicidium obiective consideratum graviter immoralis est actus, quandoquidem requirit ut amor sui denegetur et caritatis officia reiciantur proximum respicientia, propriam communitatem et universam societatem (Cfr. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Iura et Bona, I; Cathechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 2281-2283). Intimo eius sensu spectato, illud Dei dominatum in vitam et mortem abnuit, qui in precibus sapientis veteris Israelis proclamatur: “Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis” (Sap. 16, 13; cfr. Tob. 13, 2). Cum quis eodem animo est quo sui interemptor atque in complendo proposito ei adest per “suicidium adiutum”, quod dicitur, fit huius rei socius et nonnumquam actor ipse cuiusdam iniuriae, quae numquam comprobari potest, ne postulata quidem forte. S. Augustinus nostrae fere aetatis prope singularem exprimit mentem: “Non licere alterum occidere, etiam volentem et petentem, et vivere iam non valentem..., et animam corporis nexibus obluctantem solvique cupientem” (S. AUGUSTINI Epistula 204, 5: CSEL 57, 320). Quamvis non causetur euthanasia ex eo quod, sui commodi causa, quis curare recusat patientem, eadem falsa pietas est habenda, immo eius gravis “deformitas”: nam vera “miseratio” efficit ut cum alterius dolore homo societur, non autem eum perimit cuius aegritudo tolerari non potest. Atque multo flagitiosius videtur euthanasiae facinus, si ab iis patratur, qui – ut familiares – consanguineum leniter amanterque iuvare debent vel – ut medici – suam ipsorum propter artem, aegrotum curare debent, etiamsi in condicionibus ille insanabilibus versatur. Euthanasiae electio gravior fit cum in homicidium vertitur, quod alii in quadam persona patrant quae nullo prorsus modo eam quaesivit eamque comprobavit. Summum deinceps arbitrium attingitur et iniuria, cum quidam medici vel legum latores de vita morteque decernendi sibi vindicant potestatem. Sollicitatio illa sic, quae fuit in Eden, renascitur: “Eritis sicut Deus scientes bonum et malum” (Cfr. Gen. 3, 5). Sed penes Deum tantum est potestas vitam et mortem constituendi: “Ego occidam et ego vivere faciam” (Deut. 32, 39; cfr. 2 Reg. 5, 7; 1 Sam. 2, 6). Ipse dumtaxat secundum sapientiae dilectionisque consilium suam potestatem usque gerit. Cum homo, stulta quadam obsessus mente suique commodi studiosus, hanc potestatem perperam occupat, eandem necessario ad iniuriam et mortem agendas usurpat. Vita sic debilioris in dicione est praepotentis; in hominum societate iustitiae sensus amittitur, atque mutua fiducia radicitus in discrimen adducitur, quae est fundamentum in quo inter personas sincera nititur necessitudo. 67. Omnino autem alia est amoris sinceraeque pietatis via, quam nostra humanitas communis infert quamque in Christo Redemptore fides, qui mortuus est et resurrexit, novis rationibus collustrat. Postulatio, quae ex hominis corde manat instantibus novissime dolore et morte, praesertim cum temptatur ut se ipse ad desperationem inclinet atque quasi in ea absumatur, requirit potissimum consuetudinem, solidarietatem, atque praesidium difficultatibus obvenientibus. Auxilium postulatur ad insuper sperandum, cum omnes humanae spes praeciduntur. Sicut Concilium Vaticanum II commemoravit, “coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit” ipsi homini; atque is “recte instinctu cordis sui iudicat, cum totalem ruinam et definitivum exitum suae personae abhorret et respuit. Semen aeternitatis quod in se gerit, ad solam materiam cum irreductibile sit, contra mortem insurgit” (Gaudium et Spes, 18). Naturalis haec facultas morti obsistendi atque haec nascens immortalitatis spes collustrantur et complentur christiana fide, quae Christi Resuscitati victoriam participandam pollicetur ac porrigit: victoria est profecto Illius qui per mortem suam redemptricem hominem a morte vindicavit, “peccati stipendio” (Rom. 6, 23), atque Spiritum subministravit, resurrectionis vitaeque pignus (Cfr. Rom. 8, 11). Futurae immortalitatis certitudo atque resurrectionis promissae spes patiendi moriendique mysterio novam lucem afferunt itemque fidelibus ingens praebent robur ad Dei mysterium tenendum. Paulus apostolus hanc novam rem verbis patefecit significantibus totam Deo deditionem quamlibet humanam condicionem complectentem. “Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur; sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus” (Ibid. 14, 7-8). Domino mori propriam mortem vivere significat veluti summam Patri oboeditionem (Cfr. Phil. 2, 8), dum videlicet ea suscipitur in ipsa “hora”, quam is vult et eligit (Cfr. Io. 13, 1), quandoquidem unus ille scit statuitque tempus definitum ex hoc mundo discedendi. Domino vivere agnoscere etiam significat dolorem, ut idem per se malum sit et periclitatio, semper boni fontem evadere posse. Istud fit cum suscipitur amandi gratia et amando, dum scilicet Christi passio cruci affixi participatur, Deo id donante et homine libere recipiente. Hoc modo qui in Domino passionem suam experitur, plenius ei accommodatur (Cfr. Phil. 3, 10; 1 Petr. 2, 21) eiusque redemptrici operae pro Ecclesia et humanitate artius sociatur (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 14-24). Hoc Apostolus experitur, quod etiam quivis patiens sumendum vocatur: “Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia” (Col. 1, 24). “Oboedire oportet deo magis quam hominibus” (Act. 5, 29): civilis lex lexque moralis 68. Una ex minationibus, quae hodie vitae humanae insidiantur, quemadmodum alias dictum est, eo tendit, ut iure illae iustificentur, quasi iura essent, quae, certis saltem exstantibus condicionibus, Natio civibus praestare debet ideoque eadem tenenda, medicis et valetudinis operariis gratuito et sicure id concedentibus. Haud semel existimatur nondum natorum vitam aeque ac graviter imbecillorum imperfectum dumtaxat esse bonum: pro portione vel ad meram rationem cum aliis rebus comparanda est et perpendenda. Iudicatur quoque eum solum, qui re implicatur et involvitur, convenienter haec bona ponderare posse: ideo is unus de moralitate rei eligendae decernere potest. Quocirca Civitas, ut civilis convictus socialisque concordia recte serventur, hanc electionem tueri debet, atque etiam abortum et euthanasiam permittere. Alias dicitur lex civilis iubere non posse omnes cives vivere ad altiorem moralitatis ordinem quam ipsi noverunt et admittunt. Hac de causa mentem voluntatemque maioris civium partis semper lex patefacere debet atque iisdem, saltem quibusdam in gravissimis casibus, etiam ius abortus et euthanasiae concedere. Ceterum abortus atque euthanasiae interdictio et coërcitio his in casibus necessario – aiunt – ad actionum lege vetitarum amplificationem adducunt: quae quidem – pergunt illi – societatis respectionem vitant atque abest opportuna medicorum cura. Aliquis praeterea quaerat, lege lata quae servari re non possit, utrum significet cunctarum legum auctoritatem demum labefactari necne. Acerrimae tandem opinationes asseverant in recentiore multiplicique societate plene suam cuique esse agnoscendam potestatem propriae vitae disponendae aeque ac nondum natorum: non est enim legis munus ex diversis moralibus sententiis electionem ducere, eoque minus quandam iniungere opinionem prae aliis. 69. Quidquid est, in democratico cultu hodie vigente late vagatur mens, secundum quam iudiciales societatis institutiones recipere debent et persequi solummodo maioris partis opinationes, ideoque in illis eaedem fundamentum invenire quas maior pars moralem normam agnoscit et sequitur. Si autem obiectiva communisque veritas attingi re non posse existimatur, verenda civium libertas – qui in populari regimine vera potestate pollent – ex lege postulat ut singularum conscientiarum agnoscatur autonomia ideoque in normis constituendis quas utique civilis convictus necessario inducit quaevis voluntas maioris partis prorsus servetur. Hoc modo quisque publicus vir, qui in media re politica versatur, in agendo a privata conscientia negotia publica seiungere debet. Quapropter duae dantur proclivitates, quae inter se omnino discrepare videntur. Hinc singuli sibi maximum vindicant ius moraliter eligendi atque requirunt ut Civitas nullam in se recipiat neve imponat ethicam doctrinam, sed quam amplissimam cuique praestet libertatis provinciam, exterioribus unis positis finibus non laedendi spatium quod ad ius ceterorum civium pertinet. Illinc censent, in publicis negotiis artibusque sustinendis, observantiam erga libertatem eligendi alteri servatam singulos compellere ut se sevocent a suis rationibus atque sese disponant ad inserviendum omnibus civium postulatis, quae leges agnoscunt et tuentur, uno suscepto morali iudicio ad munia explenda quod eaedem leges statuunt et decernunt. Hoc modo personae officium in civili lege reponitur, dempta conscientia morali, saltem in publicarum rerum regione. 70. Omnibus his opinationibus usque subest relativismus ethicus, quo hodiernus cultus magna ex parte imbuitur. Nec deest qui censeat talem relativismum popularis regiminis esse condicionem, quippe qui solus praestet tolerantiam, mutuam inter personas observantiam, maiori parti decernenti assensionem, dum morales normae, cum sint obiectivae et constringentes, ad praepotentiam et intolerantiam ducunt. Verum de vita tuenda quaestio ipsa demonstrat quae ambiguitates et sententiae inter se pugnantes opinionibus his occultentur, gravissimis comitantibus rerum eventibus. Verum est quosdam recensere historiam eventus in quibus facinora “veritatis” titulo sunt patrata. At crimina non minus gravia atque praecipuae veritatis negationes sunt admissa et admittuntur vel nomine “relativismi ethici”. Cum autem legatorum vel societatis maior pars de legitime vita nondum nata interimenda decernit, quamvis quaedam insint condiciones, nonne de debili homine et inermi “tyrannicum” capit consilium? Universalis conscientia merito criminibus contra humanitatem obnititur, quae nostrum aevum lamentabiliter est expertum. Numne haec desinunt esse crimina, si loco immodicorum tyrannorum populari voluntate patrantur? Populare profecto regimen re eo efferri non potest ut vicem gerat moralitatis vel remedium fiat immoralitatis. Radicitus illud “ordinatio” quaedam est, ideoque suapte natura instrumentum non finis est existimandum. Eiusdem “moralis” indoles non est insita, sed e congruentia cum lege morali pendet cui, sicut ceteri hominum mores, subesse debet: a finium scilicet honestate pendet, qui spectantur, et subsidiorum quae adhibentur. Si quidem hodie publice extollitur bonum popularis regiminis, id “temporum signum” opportunum est existimandum, quem ad modum Ecclesiae Magisterium saepenumero confirmavit (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 46; PII XII Radiophonicus nuntius natalicius, die 24 dec. 1944: AAS 37 (1945) 10 ss.). At popularis regiminis praestantia stat deciditve una simul cum bonis quae ipsum exprimit et promovet: procul dubio praecipuae necessariaeque res cuiusque humanae personae sunt dignitas, reverentia erga eius iura sancta et non alienabilia, necnon “bonum commune” suscipiendum tamquam finis et iudicium de vita politica agenda. His principiis subesse non possunt “maiores partes” opinionum temporariae et mobiles, sed tantum obiectiva moralis lex agnita ad quam, ut ad moralem legem in hominis corde insculptam, ipsa civilis lex referri debet. Si autem, ob omnium conscientiae miserrimam obtenebrationem, sceptica ratio in dubium prima principia quoque moralis legis devocat, ipsa democratica institutio funditus evertitur atque ad meracam machinationem redigitur, quae re diversa dissonaque commoda moderatur (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 97 et 99). Aliquis cogitaverit hanc etiam rationem, meliore deficiente re, propter socialem pacem esse existimandam. Quamvis veritatis quaedam ratio sit hac in aestimatione agnoscenda, difficile non est conspicere sine morali aequo praesidio ne populare quidem regimen solidam pacem praestare posse, eo magis quod pax, quae non cuiusque hominis excellentia et dignitate mensuratur neque mutuo inter homines adiumento, haud raro fallax evadit. Nam ipsis in regiminibus ubi quisque suam gerit partem, beneficia et commoda saepe pro fortioribus ordinantur, cum sint ipsi habiliores non modo ad potestatis mechanemata agenda, verum ad consensum fingendum. Hac in rerum condicione, populare regimen facile fit inane verbum. 71. Instat itaque, pro adveniente societate proque popularis regiminis salubri incremento, ut rursus detegantur humana moraliaque bona capitalia et nativa, quae ab ipsa hominum veritate manent, quaeque personae dignitatem exprimant et tueantur: bona idcirco, quae nulla persona, nulla maior pars, nulla Civitas constituere, umquam immutare vel delere potest, sed ab iis debent dumtaxat agnosci, servari et provehi. Repetenda sunt igitur hac sub ratione primaria capita quae necessitudinem inter legem civilem et moralem legem complectuntur, quae nempe Ecclesia exhibet, quaeque ad praeclarum translaticiumque iuris patrimonium hominum pertinent. Certe legis civilis officium aliud est et angustius ac moralis legis. Verum “in nullo vitae spatio lex civilis se substituere potest in locum conscientiae, nec normas edere, quae ipsius competentiam excedant” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Donum Vitae, III), quae quidem in eo sita est ut rationem habeat boni communis personarum per primaria iura agnita et servata, pace retenta et publica moralitate (Dignitatis Humanae, 7). Legis namque civilis munus in sociali convictu ex ordine praestando consistit in vera iustitia, ut universi “quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate” (1 Tim. 2, 2). Hanc ipsam propter causam omnibus societatis participibus lex civilis de nonnullis praecipuis iuribus tutandis consulere debet, quae naturaliter ad personam pertinent quaeque agnoscere servareque debet quaevis condita lex. Primum capitaleque ex omnibus ius est inviolabile vitae quo omnes homines fruuntur innoxii. Si quidem publica auctoritas nonnumquam illud abdicare potest quod prohibitum gravius infert detrimentum (S. THOMAE Summa Theologiae, Ia-IIæ, q. 96, a. 2), numquam tamen comprobare potest, veluti singulorum ius – etiamsi hi maiorem obtinerent societatis partem – aliis personis illatam plagam per eorum neglectum tam principale ius quod ad ius vitae pertinet. Quod autem ex lege abortum et euthanasiam tolerat, hoc nullo pacto cum conscientia aliorum observanda et colenda necti potest, propterea quod societas ius habet officiumque se tuendi adversus abusus qui conscientiae nomine ac sub libertatis obtentu occurrere possunt (Cfr. Dignitatis Humanae, 7). In Litteris encyclicis “Pacem in Terris” Ioannes XXIII opportune docuit: “Verum cum nostra aetate commune bonum maxime in humanae personae servatis iuribus et officiis consistere putetur, tum praecipue in eo sint oportet curatorum rei publicae partes ut hinc iura agnoscantur, colantur, inter se componantur, defendantur, provehantur, illinc suis quisque officiis fungi possit. Etenim «inviolabilia iura tueri, hominum propria, atque curare, ut facilius quisque suis muneribus defungatur, hoc cuiusvis publicae potestatis officium est praecipuum». Quam ob causam, si qui magistratus iura hominis vel non agnoscant vel violent, non tantum ab officio ipsi suo discedant, sed etiam quae ab ipsis sint imperata, omni obligandi vi careant” (IOANNIS XXIII Pacem in Terris, II; interior locus est PII XII ex Nuntio Radiophonico dato in Sollemnitate Pentecostes, die 1 iun. 1941: AAS 33 (1941) 200. Eodem de argumento repetuntur in adnotatione PII XI Mit Brennender Sorge, die 14 mar. 1937: AAS 29 (1937) 79; PII XII Nuntius radiophonicus natalicius, die 24 dec. 1942: AAS 35 (1943) 9 ss.). 72. Constantem persequitur Ecclesiae traditionem disciplina illa quae docet necessario debere civilem legem convenire cum lege morali, sicut ex Ioannis XXIII Litteris encyclicis modo memoratis rursus liquet: “Quandoquidem imperii facultas ex ordine rerum incorporalium exigitur atque a Deo manat, si forte rei publicae moderatores contra eundem ordinem atque adeo contra Dei voluntatem vel leges ferunt, vel aliquid praecipiunt, tunc neque latae leges, neque datae facultates civium animos obstringere possunt...; immo vero tunc auctoritas ipsa plane corruit, et foeda sequitur iniuria” (IOANNIS XXIII Pacem in Terris, II). Haec est sancti Thomae conspicua doctrina, qui inter alia scribit: “Lex humana intantum habet rationem, inquantum est secundum rationem rectam; et secundum hoc manifestum est quod a lege aeterna derivatur. Inquantum a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua; et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam” (S. THOMAE Summa Theologiae, Ia-IIæ, q. 93, a. 3, ad 2um). Tum etiam: “Unde omnis lex humanitus posita intantum habet de ratione legis, inquantum a lege naturae derivatur. Si vero in aliquo a lege naturali discordet, iam non erit lex, sed legis corruptio” (Ibid., Ia-IIæ, q. 95, a. 2. S. Thomas memorat S. Augustinum: «Non videtur esse lex, quae iusta non fuerit», De Libero Arbitrio, I, 5, 11: PL 2, 1227). Ante omnia profecto artiusque talis doctrina ad legem humanam refertur, quae primarium primordialeque vitae ius non agnoscit, ius dicimus quod est cuiusque hominis proprium. Sic leges, quae abortu et euthanasia homines innoxios directo interimendos comprobant, prorsus et insanabiliter discrepant inviolabili cum vitae iure, quod ad omnes homines pertinet, ideoque negant prae lege omnes homines esse aequales. Aliquis autem contra dicat minime istud referri ad euthanasiam, cum ipsa a conscio omnino subiecto postulatur. At si Natio quaedam legitime huiusmodi postulatum admittat idemque perfici sinat, lege suicidium–homicidium comprobet, adversus capitalia principia quae vitam ab omni re expeditam contingunt et omnis vitae innoxiae tutelam. Quae res efficit ut vitae observantia hebetetur et iter ad perniciosos fiduciae habitus in socialibus necessitudinibus pateat. Leges igitur quae permittunt euthanasiam abortumque iisque favent, radicitus sunt absonae non modo a singulorum bono, verum et bono communi, atque idcirco iuridiciali carent vera vi. Etenim iuris vitae negatio, propterea quod prae se gerit personae interitum, cui inserviendi causa exsistit societas, altius quidem et sine spe bono communi perficiendo opponitur. Ex quo consequitur legem civilem iam desinere veram esse legem civilem quae moraliter obstringat, cum abortum euthanasiamve comprobat. 73. Abortus ergo et euthanasia crimina sunt quae nulla humana lex potest rata facere. Huiusmodi leges non modo conscientiam non devinciunt, verum graviter nominatimque compellunt ut iisdem per conscientiae repugnantiam officiatur. Ipsa ex Ecclesiae origine, apostolica praedicatio praecepit ut publicis magistratibus legitime constitutis parerent christiani (Cfr. Rom. 13, 1-7; 1 Petr. 2, 13-14), eodem tamen tempore hoc firmiter monuit: “Oboedire oportet Deo magis quam hominibus” (Act. 5, 29). In Vetere iam Foedere, quoad minas adversus vitam, insigne invenitur exemplum quo auctoritati officitur iniuriose imperanti. Pharaoni, qui cunctos modo natos necari iusserat, Hebraeorum obstetrices sunt refragatae. Eae “non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares” (Ex. 1, 17). At sapiens huius mentis ratio est respicienda: “Timuerunt autem obstetrices Deum” (Ibid.). Ex ipsa Deo obtemperatione – cui tribuendus est uni ille timor qui secum fert eiusdem absoluti dominatus agnitionem – vis animusque oriuntur iniquis hominum legibus reluctandi. Vis quidem et animus sunt illius qui promptus est in vincula conici vel gladio necari, pro certo illud habens: “Hic est patientia et fides sanctorum” (Apoc. 13, 10). Si ergo de lege agitur suapte natura iniqua, ut est quae abortum permittit et euthanasiam, numquam licet eidem se accommodare, nec quisquam “potest esse particeps alicuius motus publicae opinionis qui eiusmodi legi faveat, neque potest latis suffragiis sustinere” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio de abortu procurato, 22, die 18 nov. 1974: AAS 66 (1974) 744). De conscientia nominatim agitari potest quibusdam forte evenientibus casibus, cum legatorum suffragia necessaria sunt ut strictiori legi faveatur, quae scilicet circumscribat abortuum lege admissorum numerum pro laxiore lege quae iam viget vel suffragiis probanda. Huiusmodi eventus non sunt rari. Illud enim contingit, dum orbis terrarum quibusdam in partibus leges subinde pro abortu inducuntur, suadentibus haud raro valentibus internationalibus institutis, aliis tamen in Nationibus – in illis potissimum quae iam infeliciter id genus leges sunt expertae – signa quaedam exsistunt mutatarum sententiarum. Superiore in casu, quoties vitari antiquarive non potest abortus lex, liquet legatum, qui palam alioquin vulgoque abortui adversetur, suffragari licite posse illis consiliis quae eiusmodi legis damna minuere velint et perniciosum effectum extenuare qui sive culturam sive moralitatem publicam respicit. Hac enim agendi ratione officium suum non praestat illicitae vel iniustae legi; potius vero aequus opportunusque inducitur conatus ut eius iniquae cohibeantur species. 74. Iniquae legum lationes prae hominibus probis saepe conscientiae quaestiones difficiles explicatu ponunt quae sociatam operam respiciunt, sui ipsius iure officiose confirmato, ne quis compellatur ad aliquid faciendum quod moraliter est malum. Nonnumquam id quod eligitur est acerbum, et postulare potest ut patienter alicuius ordinis artes deserantur vel ampliores praetermittantur forte eventuri gradus quorundam honorum, qui legitime affectantur. Aliis in casibus usu venire potest ut quaedam peracta per se aequi ponderis vel etiam iusta, quae in contextum quendam inseruntur legum plerarumque iniquarum, humanas servent vitas minis affectas. At contra congruus timor occurrere potest ne proclivitas ad haec agenda non modo secum scandalum ferat ac necessariam simul oppositionem extenuet vertendam in conamina contra vitam, verum pedetemptim etiam ad concedendum impellat permittentibus rationibus. Ad hanc moralem quaestionem difficilem collustrandam principia universalia de participatione cum malis actibus sunt repetenda. Christiani, aeque ac omnes bonae voluntatis homines, gravi conscientiae officio concitantur ne suam operam expresse dent ad ea patranda, quae, tametsi civilibus praescriptis conceduntur, Dei Legi officiunt. Etenim, morali spectata re, non licet expresse cum malo operam sociare. Adesse consociatam operam constat cum perfectum opus, vel suapte natura vel ob speciem quam in certo quodam contextu ipsum praebet, se patefacit directo veluti actum contra vitam hominis innocentis patratum aut veluti immorale propositum cum agenti principe communicantem. Sociata haec opera numquam comprobari potest, neque sub alterius libertatis servandae obtentu, neque ratione habita legis civilis id permittentis et postulantis: actuum enim quos quisque per se agit est moralis responsalitas, de qua nemo declinare potest et de qua quisque ab ipso Deo iudicabitur (Cfr. Rom. 2, 6; 14, 12). Non modo moralis officii est proprium, verum capitalis iuris humani, participationem detrectare ad iniuriam faciendam. Nisi ita esset, persona humana actum patrare cogeretur suapte natura contrarium suae eiusdem dignitati, atque hoc modo illius ipsa libertas, cuius sensus finesque germani sunt ad verum et bonum commune versi, in discrimen penitus incideret. Itaque de principali iure agitur quod, quia tale est, lex civilis sancire debet et tueri. Has propter rationes medicis, sanitatis opificibus, valetudinariorum et nosocomiorum praesidibus, facultas danda est recusandi participationem in deliberatione, praeparatione atque exsecutione huiusmodi adversus vitam facinorum. Qui conscientiae repugnantiae nomine ita se gerit tuendus est non modo ut ei caveatur in poenis dandis, verum etiam a quovis detrimento respiciente legem, animadversiones, rem familiarem artemque. “Diliges... proximum tuum sicut teipsum” (Luc. 10, 27): vitam “promove” 75. Dei mandata vitae viam nos docent. Praecepta moralia negantia, quae scilicet nonnullos actus moraliter esse respuendos significant, pro humana libertate absoluta gaudent vi: semper et ubique vigent, sine exceptione. Ostendunt enim electionem quarundam agendi rationum omnino amori in Deum repugnare et personae humanae dignitati, quae ad eius imaginem est creata: talis igitur electio nullo bono proposito iustificatur nullaque rerum consecutione; funditus communioni inter personas obsistit, primario consilio propriam vitam ad Deum dirigendi omnino adversatur (Cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 1753-1755; IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 81-82). Hoc iam sensu moralia praecepta negantia pergravem vim habent affirmantem: illud “non” quod illa sine condicione postulant limen significat quod transcendi non potest et infra quod homo liber descendere non potest, et pariter minimum quiddam indicat ab ipso homine servandum et ex quo proficisci debet ad multimodis illud “sic” dicendum, unde quaevis provincia bonorum magis magisque occupetur (Cfr. Matth. 5, 48). Mandata, nominatim negantia moralia praecepta, initium sunt ac paene prima statio, quae est necessaria ad iter in libertatem faciendum: “Prima est ergo libertas, carere criminibus..., sicut est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem, sed ista inchoata est, non perfecta libertas” (S. AUGUSTINI In Iohannis Evangelium Tractatus, 41, 10: CCL 36, 363; cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 13). 76. Mandatum illud “non occides” itineris cuiusdam statuit initium verae libertatis, quae nos concitat ut naviter vitam provehamus atque mores habitusque certos efficiamus ad eius servitium: ita agentes officia nostra exhibemus personis nobis demandatis atque rebus veritateque Deo animum nostrum gratum ob magnum vitae beneficium declaramus (Cfr. Ps. 139 (138), 13-14). Creator concredidit hominis vitam eius responsali industriae non ut ad lubitum ea utatur, sed ut eandem prudenter custodiat eamque amabili fidelitate temperet. Foederis Deus cuiusque hominis vitam alii homini eius fratri concredidit secundum reciprocata dandi et accipiendi officia, secundum donationem sui et alterius acceptionem. In plenitudine temporis cum homo factus est atque vitam pro hominibus tradidit, Dei Filius significavit ad quam altitudinem et profundum haec mutui auxilii lex pervenire posset. Spiritus sui donatione Christus materiem novasque significationes addit legi mutuorum subsidiorum, ipsi videlicet hominis demandationi homini. Spiritus, qui in amore communionis est artifex, novam fraternitatem novamque solidarietatem inter homines constituit, quod est simulacrum mysterii mutuae donationis et acceptionis sanctissimae nempe Trinitatis. Spiritus ipse nova fit lex, quae fidelibus vim praebet eorumque concitat responsalitatem ut mutuam sui donationem et alterius acceptionem experiantur, ipsum Iesu Christi amorem participantes et quidem ad eius mensuram. 77. Nova ex hac lege etiam mandatum “non occides” fovetur et fingitur. Christiano ipsi ergo id tandem importat iussum cuiusque fratris vitam observandi, amandi, provehendi, secundum postulata et rationes dilectionis Dei in Christo: “Ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere” (1 Io. 3, 16). Mandatum “non occides”, etiam in eo quod flagitat observantiam amorem et vitae humanae provectionem, singulos homines vincit. Id namque in cuiusque morali conscientia personat tamquam repercussa vox quae deleri non potest, primigenii Foederis Dei cum creatura; ab omnibus agnosci potest rationis sub lumine et servari per arcanum Spiritus ministerium qui ubi vult spirat (Cfr. Io. 3, 8) atque quemque attingit et complectitur hominem in hoc mundo viventem. Amoris ideo est servitium omnibus officiose proximo praestandum, ut eius vita custodiatur et usque provehatur, maxime cum debilis est vel minis premitur. Agitur nempe de sollicitudine non modo personali verum et sociali quam omnes colere debemus, locantes tamquam fundamentum renovatae societatis vitae humanae observantiam, nulla inducta condicione. Rogamur ut cuiusque hominis et mulieris vitam diligamus et observemus atque ut constanter animoseque operemur, ut nostra aetate, quam nimis multa mortiferorum signorum tangunt, nova vitae cultura tandem restituatur quam veritatis amorisque cultus elicit. Caput IV MIHI FECISTIS Pro novo humanae vitae cultu “Vos autem populus dei in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius” (1 Petr. 2, 9): populus vitae et pro vita 78. Recepit quidem Ecclesia Evangelium tamquam laetitiae atque salutis nuntium fontemque. Dono accepit ab Iesu, a Patre misso “evangelizare pauperibus” (Luc. 4, 18). Per Apostolos id accepit, ab Eo missos in mundum universum (Cfr. Marc. 16, 15; Matth. 28, 19-20). Hoc ex evangelizationis opere orta, Ecclesia cotidie in semet ipsa resonare sentit Apostoli monitorium verbum: “Vae mihi est, si non evangelizavero” (1 Cor. 9, 16). Sicut scripsit Paulus VI: “Evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 14). Opus quidem generale dynamicumque exstat evangelizatio, utpote quod Ecclesiam implicet in eius participatione muneris prophetici, sacerdotalis atque regalis Domini Iesu. Secum fert idcirco illa uno vinculo copulatos nuntii modos, celebrationis atque ministerii caritatis. Actio est penitus ecclesialis, in causam revocans cunctos diversos Evangelii operarios, ratione habita propriorum cuiusque charismatum propriique ministerii. Ita fit etiam cum agitur de Evangelio vitae nuntiando, quod est pars explens Evangelium quod est Iesus Christus. Huic Evangelio nos famulamur, roborati illa conscientia nos id dono recepisse nosque missos esse ut idem renuntiemus hominibus cunctis “usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8). Humilem ideo gratamque fovemus conscientiam nos esse populum vitae et pro vita, atque hac sub ratione coram omnibus exhibemus nos. 79. Populus vitae sumus quia, amore suo gratuito, Evangelium vitae donavit nobis Deus, quo ex Evangelio commutati atque salvati sumus. “Dux vitae” (Cfr. ibid. 3, 15) nos recuperavit sanguine suo pretioso (Cfr. 1 Cor. 6, 20; 7, 23; 1 Petr. 1, 19) atque per baptismatis lavacrum complantati sumus in eo (Cfr. Rom. 6, 4-5; Col. 2, 12), sicut palmites ab unica eadem arbore sucum trahentes fertilitatemque (Cfr. Io. 15, 5). Intus renovati gratia Spiritus “qui est Dominus vitamque donat”, facti sumus populus pro vita atque ut tales nos praebeamus invitamur. Mittimur: servire vitae non est iactatio nobis sed munus, a conscientia oriens nos esse “populum quem Deus acquisivit ut virtutes eius annuntiet” (Cfr. 1 Petr. 2, 9). Nostro in itinere nos ducit sustentatque lex amoris: amor quidem cuius fons et exemplar est Dei Filius homo factus, ipse qui “moriendo vitam dedit mundo” (Cfr. Missale Romanum, «Oratio celebranti ante Communionem»). Mittimur velut populus. Munus serviendi vitae omnes atque singulos obstringit. Responsalitas est proprie “ecclesialis”, quae omnium membrorum omniumque christianae communitatis partium compositam beneficamque postulat operam. Sociale tamen munus cuiusque personae responsalitatem non tollit neque minuit, cui sane Domini mandatum dirigitur ut “proximus fiat” cuiuscumque hominis: “Vade et tu fac similiter” (Luc. 10, 37). Una simul omnes munus persentimus nuntiandi Evangelium vitae, id celebrandi in liturgia inque tota exsistentia, ei serviendi variis inceptis formisque praesidii et provectus. “Quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis” (1 Io. 1, 3): annuntiare evangelium vitae 80. “Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae... annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum” (Ibid. 1, 1. 3). Unicum Evangelium est Iesus: nihil aliud nobis dicendum et testificandum. Vere Iesu nuntius est nuntius vitae. Ipse enim est “Verbum vitae” (Ibid. 1, 1). In eo “vita apparuit” (Ibid. 1, 2); immo ipse est “vita aeterna, quae erat coram Patre et apparuit nobis” (Ibid.). Haec ipsa vita, per Spiritus donum, homini tributa est. Destinata ad vitam consummatam, “ad vitam aeternam”, cuiusque etiam terrestris vita suam adipiscitur plenam significationem. Hoc vitae Evangelio illuminati, id profecto renuntiamus testificamurque eius in peculiari inopinataque novitate, quae id denotat: quoniam aequatur cum ipso Iesu, qui novitatis cuiusque est causa (Cfr. S. IRENAEI Adversus Haereses, IV, 34, 1: SCh 100/2, 846-847: «Omnem novitatem attulit, semetipsum afferens, qui fuerat annuntiatus») atque domitor “senectutis” a peccato originem ducentis atque ad mortem vehentis (Cfr. S. THOMAE In Psalmos Davidis lectura, 6, 5: «Peccator inveterascit, recedens a novitate Christi»), hoc Evangelium omnem hominis exspectationem excedit patefacitque quas ad sublimas attollatur celsitudines per gratiae donum personae humanae dignitas. His verbis sanctus Gregorius Nyssenus eam contemplatur: “Is qui pro nihilo in rebus universis reputatus est homo, qui cinis, qui fenum, qui vanitas est, conciliatur, atque in locum filii assumitur a Deo rerum universarum. Quae gratiarum actio huic beneficio par inveniri potest? quae vox, quae sententia, quis cogitationis motus, quibus insuperabile beneficium celebretur? Excedit homo suam ipsius naturam, immortalis ex mortali; ex fragili atque caduco, integer et incorruptus; ex diario atque temporario, sempiternus; in summa, Deus ex homine evadens” (S. GREGORII NYSSENI De Beatitudinibus, Oratio VII: PG 44, 1280). Grata beneficii memoria atque laetitia de hominis immensa dignitate impellunt nos ut nuntii huius omnes reddamus participes: “Quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum” (1 Io. 1, 3). Perveniat oportet Evangelium vitae ad cuiusque viri mulierisque cor idemque in totius societatis intimos sensus immittatur. 81. Agitur in primis de huius Evangelii intima parte annuntianda. Est quidem nuntius Dei viventis et proximi, qui nos vocat ad altam communionem secum nosque ducit ad vitae aeternae certam spem; exstat illa confirmatio artissimae necessitudinis intercedentis inter humanam personam, eius vitam eiusque corporalitatem; est vitae humanae demonstratio veluti vitae cognationis, doni a Deo recepti, eius amoris fructus simulque notae; renuntiatio est singularis Iesu vinculi cum unoquoque homine, cuius vi agnoscitur in cuiusvis hominis vultu ipsius Christi vultus; significatio est “sinceri doni sui ipsius” veluti munus atque locus plenae effectionis propriae libertatis. Eodem tamen tempore enumerandae sunt huius ipsius Evangelii consecutiones, quae ita summatim perstringi possunt: vita humana, Dei donum pretiosum, sacra et inviolabilis est, eaque de causa, separatim, absolute reiciuntur abortus procuratus atque euthanasia; hominis vita non modo interimenda non est, sed amatoria diligentia tuenda; significationem suam invenit vita in amore recepto atque tradito, sub cuius prospectu plenam adipiscuntur veritatem sexualitas humanaque generatio; hoc in amore dolores quoque et obitus sensum accipiunt atque quamvis maneat mysterium quo involvuntur, fieri possunt salutis eventus; erga vitam observantia postulat ut scientia atque technica ars semper in bonum hominis dirigantur inque eius integram progressionem; a tota hominum societate colenda tuenda atque provehenda est cuiusque humanae personae dignitas, quovis temporis momento atque qualibet in eius vitae condicione. 82. Ut nos praestemus populum vitae servientem constanter audenterque hae doctrinae nobis sunt proponendae iam inde a prima Evangelii nuntiatione atque, dein, in catechesi inque diversis praedicationis formis, in personali dialogo atque qualibet in institutoria ratione. Praeceptorum stat munus et educatorum catechistarum theologorumque apta ponendi in luce anthropologicas rationes, reverentiam cuiusvis hominis vitae constituentes atque sustinentes. Hoc modo, dum germanam Evangelii vitae collustramus novitatem, omnibus auxilium ministrare poterimus ad detegendum, sub rationis experientiaeque lumine, qua via christianus nuntius hominem plane illustret eiusque naturae et exsistentiae significationem; praestantes inveniemus opportunitates congressionis et dialogi etiam cum non credentibus, qui una simul conamur novam vitae culturam provehere. Dissimilibus admodum vocibus circumsaeptos, dum sana de hominis vita doctrina a multis reicitur, ad nos etiam dirigitur Pauli supplicatio Timotheo dicta: “Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina” (2 Tim. 4, 2). Resonet oportet adhortatio haec in corde eorum quotquot in Ecclesia altius, quamvis diversa ratione, eius participant munus veritatis “magistrae”. Resonet in primis pro nobis Episcopis: a nobis ante omnes flagitatur ut Evangelii vitae fiamus strenui nuntii; nobis pariter concreditur munus curandi integram fidelemque propagationem doctrinae his in Litteris Encyclicis iterum propositae atque recurrendi ad commodissima quaeque consilia, ut a qualibet ei contraria doctrina amoveantur christifideles. Praecipua adhibenda est cura ut in theologicis Facultatibus, in Seminariis inque diversis catholicis Institutionibus sanae doctrinae cognitio propagetur collustretur atque altius pervestigetur (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 116). Pauli adhortatio pro omnibus resonet theologis, pro pastoribus et pro iis quotquot institutioni, catechesi atque mentium formationi operam dant: de munere sibi tributo conscii, numquam omnino in se recipiant responsalitatem adducendi in discrimen veritatem suamque propriam missionem, dum sententias referunt proprias contrarias Evangelio vitae ab Ecclesiae Magisterio fideliter proposito atque explicato. Hoc in Evangelio annuntiando, metuendus nobis non est infensus animus popularisve offensio, atque media consilia et ambiguitas, quae nos accommodarent huius saeculi menti (Cfr. Rom. 12, 2), prorsus sunt recusanda. In mundo esse debemus, sed non de mundo (Cfr. Io. 15, 19; 17, 16), virtute nobis a Christo tradita, qui morte et resurrectione sua vicit mundum (Cfr. ibid. 16, 33). “Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum” (Ps. 139 (138), 14): celebrare evangelium vitae 83. Cum in mundum missi simus tamquam “populus pro vita”, nuntius noster fieri debet etiam vera propriaque Evangelii vitae celebratio. Immo haec celebratio ipsa, gestuum suorum, imaginum rituumque evocativa virtute, condicio fit pretiosa atque insignita ad pulchritudinem magnitudinemque huius Evangelii transmittendas. Ad hunc finem oportet quam primum colantur, in nobis atque in aliis, obtutus ac prospectus (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 37). Ille quidem ex fide in Deum vitae oritur, qui hominem quemque mirabiliter plasmavit (Cfr. Ps. 139 (138), 14). Obtutus est eius qui vitam intuetur ipsius in altitudine, dum percipit gratuitatis pulchritudinisque eius mensuras ac provocationis ad libertatem adque responsalitatem. Obtutus est illius qui rebus potiri non vult, quas tamen veluti donum accipit, in ipsis Creatoris repercussum detegens omnique in persona viventem eius imaginem (Cfr. Gen. 1, 27; Ps. 8, 6). Talis obtutus in deditionem non venit quadam desperatione debilitatus coram infirmis dolentibus et vitae segregibus atque in mortis limine constitutis; his tamen in omnibus rerum condicionibus interrogari se sinit ut inveniat significationem atque, his praesertim in circumstantiis, se aperit ad detegendam in cuiusque personae vultu appellationem ad comparationem, ad dialogum et solidarietatem. Oportet iam omnes hunc intuitum excipiant, iterum pares facti, animo sancta admiratione pleno, homini cuique venerando et colendo, sicut sane nos hortatus est Paulus VI quodam suo natalicio nuntio (Cfr. PAULI VI Nuntius occasione Nativitatis Domini diei festi datus, anno 1967, die 25 dec. 1967: Insegnamenti di Paolo VI, V (1967) 710 ss.). Eiusmodi contemplativo obtutu excitatus, novus redemptorum populus necessario se effundit laetitiae hymnis, laudis atque gratiarum actionis pro inaestimabili vitae dono, pro mysterio cuiusque hominis vocationis ad participandam in Christo gratiae vitam communionisque sine fine exsistentiam cum Deo Creatore et Patre. 84. Celebrare Evangelium vitae idem est ac Deum vitae celebrare, Deum scilicet qui donat vitam: “Laudanda est nobis Vita aeterna, ex qua per se, et omnis vita manat; et a qua vivere in omnia quoquo modo vitam participantia, convenienter unicuique, disseminatur... (Haec) vita divina est per se vitae vivificatrix et effectrix; et omnis vita, vitalisque motio est ex vita quae est supra omnem vitam, et omne principium omnis vitae. Ex ipsa etiam animae habent, quod non intereant, et animantia germinaque quod ultimo vitae gradu gaudeant... (Vita) dat insuper hominibus, licet compositis, vitam quae angelicam proxime attingit, et nos aversos etiam exuberantia benignitatis ad se convertit revocatque, et (quod divinius est) nos totos, animas dico et coniuncta corpora, ad perfectam et immortalem vitam translaturam se promisit: ... (est) vitalis et vitae principialis vita, et omnis vitae causa..., tamquam omnigena omnisque vita concipitur ac celebratur, et ut nullius indiga, ...vitae superplena” (PSEUDO-DIONYSII AREOPAGITAE De Divinis Nominibus, 6, 1-3: PG 3, 856 s.). Nos quoque sicut Psalmista prece cotidiana, singulari et communi, laudamus benedicimusque Deum Patrem nostrum, qui formavit renes nostros, nos contexuit in utero matris, nosque imperfectos adhuc oculis suis vidit et amavit (Cfr. Ps. 139 (138), 13. 15-16), atque eximio ardentique gaudio clamamus: “Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis” (Ibid. 14). Ita sane, “haec mortalis vita, praeter angores suos, obscura mysteria sua, dolores suos suamque funestam fragilitatem, est eventus pulcherrimus, mirum semperque ardens ostentum, dignus qui celebretur eventus in laetitia et gloria” (PAULI VI Cogitationes de morte, Istituto Paolo VI, Brescia 1988, p. 24). Homo insuper eiusque vita non celsissima inter creationis prodigia tantum apparent: dedit enim homini Deus divinam fere dignitatem (Cfr. Ps. 8, 6-7). Quolibet in puero nascente atque quolibet in homine vivente vel moriente gloriae Dei imaginem agnoscimus: hanc celebramus nos gloriam unoquoque in homine, Dei viventis signo, Christi Iesu imagine. Ad stuporem expromendum vocamur gratumque animum nostrum ob vitam dono acceptam, adque Evangelium vitae excipiendum, fruendum communicandumque non singulari tantum vel communi prece, sed praesertim per liturgici anni celebrationes. Memoranda hic sunt singulariter Sacramenta, praesentiae vivificantisque Domini Iesu actionis salutaria signa in christiana exsistentia: homines reddunt ea vitae divinae participes, necessarium dum tribuunt spiritale robur ad explendam eius in veritate vivendi significationem et patiendi moriendique. Per veram rituum significationis patefactionem perque eorum aequam existimationem, liturgicae celebrationes, sacramentales singillatim, potestatem usque habebunt plenam enuntiandi veritatem de ortu, de vita, de dolore deque morte, eisque auxilium praebebunt ut has rerum veritates vivant tamquam paschalis mysterii Christi mortui ac resuscitati participationem. 85. In Evangelio vitae celebrando aestimentur oportet et magnificentur gestus et signa quibus diversae traditiones consuetudinesque culturales et populares ditantur. Sunt quidem opportunitates formaeque congressionis quibus, diversis in Civitatibus et civilibus cultus humani formis, patefiunt laetitia pro vita oriente, cuiuslibet humanae exsistentiae reverentia atque tutela, cura pro dolentibus vel ex inopia laborantibus, assiduitas aetate provectis vel morientibus praebita, communicatio doloris cum luctu confectis, immortalitatis spes desideriumque. Hoc sub prospectu, etiam Patrum Cardinalium in Consistorio anno MCMXCI congregatorum vota excipientes, proponendam censemus unaquaque in Natione annuam Diei vitae celebrationem, sicut iam alicubi fit quarundam Episcopalium Conferentiarum inceptu. Paretur necesse est celebreturque eiusmodi Dies diligentem praebentibus operam singulis partibus cuiusque particularis Ecclesiae. Huius celebrationis praecipuum consilium in eo est ut in conscientiis, in familiis, in Ecclesia inque civili societate cognitio excitetur significationis atque boni vitae humanae quovis temporis momento qualibetve in condicione, dum in media mentis intentione ponitur abortus euthanasiaeque gravitas, quin ceterae neglegantur vitae formae et species, quae attento animo separatis temporibus sunt considerandae, prout historicae rerum condicionis progressus suadebit. 86. In ratione spiritalis cultus Deo grati (Cfr. Rom. 12, 1), Evangelii vitae celebratio suam postulat effectionem praesertim in cotidiana exsistentia, quae in caritate erga alios agitur atque sui ipsius oblatione. Hac ratione tota nostra exsistentia fiet vera et officii conscia acceptio doni vitae atque sincera grataque laus in Deum qui nobis talem tribuit donationem. Quod iam accidit plurimis in signis donationis, modestae saepe et absconditae, quae primos exhibent actores viros et mulieres, parvulos et adultos, iuvenes et seniores, sanos et aegrotos. Hoc in rerum contextu, humanitatis caritatisque pleno, heroicae oriuntur res gestae. Quae sunt sollemnissima Evangelii vitae celebratio, utpote quae illud tota sui ipsius donatione proclament; sunt clara supremae caritatis significatio, actio scilicet ponendi vitam pro amico dilecto (Cfr. Io. 15, 13); sunt mysterii Crucis participatio, qua Iesus patefacit quantum pretium habeat sibi vita cuiusque hominis atque quo modo ea in sincerae sui ipsius donationis plenitudine efficiatur. Praeter facta celebria rerum cotidianarum exstat heroica virtus, quae parvis magnisve constat beneficentiae actibus unde verus alitur vitae cultus. Quos inter plurimi ducenda est organorum donatio rationibus ethica disciplina probabilibus effecta, ut salutis vel etiam vitae ipsius opportunitas aegris praebeatur omni nonnumquam spe destitutis. Ad eandem heroicam viam tacita pertinet testificatio fecundissima quidem atque eloquentissima “omnium matrum fortium, quae suae familiae sine condicione se dedunt, quae in dolore pariunt filios suos, quaeque expeditae sunt ad quemlibet laborem aggrediendum, ad quodlibet sacrificium obeundum, ut eis referant quidquid optimum in se custodiant” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in beatificationem Isidori Bakanja, Elisabethae Canori Mora et Ioannulae Beretta Molla, 4, die 24 apr. 1994: Insegnamenti di Giovanni Poalo II, XVII, 1 (1994) 999). In sua missione complenda “heroicae illae matres non semper suo in ambitu auxilium inveniunt. Immo, civilis cultus exemplaria, praedicata saepe atque communicationis socialis instrumentis divulgata, matris condicioni non favent. Progressionis rerumque novarum nomine bona fidelitatis, castitatis sacrificii iam superatum putatur, et tamen in iis nuptarum matrumque christianarum greges eminuerunt et adhuc eminent... Gratias vobis agimus, heroicae matres, de vestra invicta caritate! Gratias vobis agimus de intrepida in Deum inque eius amorem fiducia. Gratias vobis agimus de vitae vestrae sacrificio... Christus in Paschali mysterio vobis reddit donum quod Ei tribuistis. Ipsi enim est facultas restituendi vitam quam dono Ei protulistis” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in beatificationem Isidori Bakanja, Elisabethae Canori Mora et Ioannulae Beretta Molla, 5, die 24 apr. 1994: Insegnamenti di Giovanni Poalo II, XVII, 1 (1994) 995 s.). “Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat?” (Iac. 2, 14): evangelio vitae servire 87. Participatione regalis Christi muneris, fulcimentum vitaeque humanae provectus ad effectionem sunt adducenda per caritatis servitium, quod personali testificatione explicatur, per multiplicia voluntaria munera, sociali animatione atque politico officio. Haec est peculiaris momenti postulatio aetate nostra, qua “mortis cultura” tam firmiter opponitur “culturae vitae” atque saepe superior evadere videtur. Prius tamen postulatio est quaedam quae oritur ex “fide, quae per caritatem operatur” (Gal. 5, 6), sicut hortatur nos Epistula Iacobi: “Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: «Ite in pace, calefacimini et saturamini», non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis, quid proderit? Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa” (Iac. 2, 14-17). Est in caritatis ministerio habitus quidam qui nos concitare atque insignire debet: proximum curare nos oportet veluti personam a Deo nostro officio commissam. Tamquam Iesu discipuli, ut praestemus nos cuiusque hominis proximos (Cfr. Luc. 10, 29-37) vocamur, peculiari utentes diligentia in pauperrimum, admodum solum atque egentissimum. Praesertim adiuvantes esurientem, sitientem, hospitem, nudum, infirmum, in carcere inclusum – ut sic etiam infantem nondum natum, senem dolentem vel morti propinquum – nos Christo Iesu famulamur, sicut Ille dixit: “Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis” (Matth. 25, 40). Quam ob rem fieri non potest quin rogemur et iudicemur illa sententia semper valida sancti Ioannis Chrysostomi: “Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum negligas” (S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Matthaeum, hom. 50, 3: PG 58, 508). Caritatis servitium erga vitam oportet altam induat unitatem: tolerare non potest singularum partium sententias vel discrimina, quia hominis vita sacra atque inviolabilis est in quolibet suo gradu et condicione; donum est ipsa invisibile. Agitur de cura habenda totius vitae atque vitae omnium. Immo, altius adhuc, agitur de itinere ad ipsas vitae caritatisque origines. Initium prorsus ducendo ex alta in omnem virum mulieremque caritate, per saeculorum decursum orta est insolita caritatis historia quae in vitam ecclesialem civilemque induxit plurimas structuras ministerii vitae, quae cuiusque probi spectatoris admirationem excitant. Est historia quam, renovata proprii officii significatione, omnis christiana communitas pergat conscribere oportet multiplici pastorali socialique navitate. Hac ratione ad actum sunt adducendae modestae et efficaces compages comitandi vitam oborientem, peculiari modo iuxta matres quae parere atque suum filium instituere non timent etiam deficiente patris auxilio. Par adhibenda est cura erga vitam dolore affectam vel segregatione, peculiari modo senescente iam aetate. 88. Haec omnia secum ferunt constans animosumque institutorium opus, quod omnes et quemque sollicitet ut alter alterius onera portet (Cfr. Gal. 6, 2); perpetuam quandam postulat provectionem vocationum ad ministerium, praesertim inter iuvenes; propositorum consiliorumque definitorum continet effectionem, quae firma sint atque Evangelio imbuta. Multiplicibus profecto idonea ratione atque gravi officio utendum est instrumentis. Ipso in vitae ortu, instituta pro naturalibus fertilitatis moderandae modis provehi debent veluti validum paternitati maternitatique responsali auxilium, in qua persona unaquaeque, initio facto a filio, agnoscitur et observatur per se ipsam, atque quaelibet optio excitatur et gubernatur ratione sincerae donationis sui ipsius. Etiam familiarum et coniugum consultoria, per suam consultationis provisionisque singularem industriam actam sub luce cuiusdam anthropologiae quae christianae adhaeret considerationi personae, coniugum et sexualitatis, pretiosum constituunt ministerium ad amoris vitaeque momentum detegendum atque ad omnem sustentandam et comitandam familiam in eius missione “vitae sacrarii”. Vitae orienti serviunt etiam instituta vitam tuentia atque domus vel instituta ad vitae acceptionis hospitium posita. Eorum ob navitatem, non paucae innuptae–matres atque coniuges in difficultatibus versantes rursus rationes et persuasiones inveniunt et curam adiumentumque accipiunt ut incommoda timoresque exsuperent in accipienda vita oboriente vel vix nata. Coram vita in angustiis, in depravatione, morbo et segregatione, alia instrumenta – sicut communitates sanandis hominibus toxico dependentibus, communitates minoribus vel mente aegris hospitium praebentes, sedes curationis et hospitalitatis pro laborantibus morbo AIDS, consociationes solidarietatis praesertim pro inhabilibus – clara exstant significatio rerum quas caritas invenire novit ut cuique novas spei rationes atque definitas vitae condiciones exhibeat. Sub exitum autem terrestris vitae, caritas adhuc modos quosdam peraptos invenit ut senes, peculiariter qui opibus suis sufficienter non sunt praediti, atque insanabiliter aegrotantes, de cura humana gaudere possint ac rectas responsiones accipere postulationibus suis, singulari modo anxietati suae et solitudini. Familiarum officium substitui non potest his in casibus: suum tamen validum auxilium illae reperire possunt in socialibus adiutoriis praestandis structuris et, cum necesse est, in usurpatione curarum dolorem lenientium, aptis adhibitis sanitatis socialisque rationis ministeriis tum in hospitiis publicis tum domi praestitis. Iterum proprie est considerandum momentum valetudinariorum, clinicarum atque curationis domorum: eorum vera proprietas non spectat solummodo ad instituendas structuras in quibus cura agatur aegrotorum et morientium, sed praesertim ad praebendos ambitus in quibus angustia, dolor atque mors agnoscuntur et explanantur in sua ipsarum humana notione proprieque christiana. Singillatim talis identitas clara et valida apparere debet in institutis quae a religiosis diriguntur vel, quavis ratione, quae cum Ecclesia nectuntur. 89. Hae compages atque sedes ministerii erga vitam, omniaque alia incepta praesidii causa et solidarietatis inita prout rerum adiuncta interdum suadere poterunt, incitentur oportet a personis benefice praeparatis quae plane sint consciae fortitudinis Evangelii vitae pro bono singulorum et societatis. Peculiaris profecto responsalitas committitur sanitatis ministris qui sunt: medici, pharmacopolae, aegrorum ministri, cappellani, religiosi viri et mulieres, administratores atque voluntarii adiutores. Eorum ipsorum munus eos custodes vitaeque hominis cultores constituit. In culturali socialique nostrae aetatis contextu, cum est periculum ne scientia et ars medica amittant suam germanam ethicam rationem, ipsi graviter aliquando sollicitari possunt ut artifices fiant in vita adulteranda, vel etiam mortis actores. Prae eiusmodi temptatione eorum responsalitas hodie maxima facta est suamque altissimam reperit incitationem firmissimumque adiumentum in interiore necessariaque morali mensura medicae professionis, sicut iam illud semperque validum confirmavit Hippocratis iusiurandum, secundum quod cuique medico est adlaborandum pro absoluta vitae humanae reverentia eiusque sacra indole. Integra cuiusque humanae vitae innocentis observantia usum etiam postulat repugnantiae ex conscientia coram abortione procurata atque euthanasia. Numquam “occidendi actio” considerari potest cura quaedam medica, ne tum quidem cum propositum solum inest obsequendi cuidam postulationi aegroti: agitur enim potius de sententia contraria professioni medicae, cuius est ardenter firmiterque vitam fovere. Investigatio etiam biomedica, provincia quidem alliciens atque nova magna beneficia promittens in commodum humani generis, repellere semper debet exercitationes, inquisitiones inductionesve quae, inviolabilem dignitatem humanam neglegentes, iam hominum ministerio non inserviunt et mutantur in rerum veritates quae, dum eos iuvare videntur, ipsos opprimunt. 90. Ad singulares peragendas partes vocantur personae voluntarium exercentes ministerium: validam ferunt opem in vitae adiumentum, cum professionalem nectunt facultatem cum sincera gratuitaque caritate. Evangelium vitae eos incitat ut merae filanthropiae sensus efferant ad caritatis Christi modum; ut cotidie recuperent, inter fatigationes ac lassitudines, dignitatis cuiusque hominis conscientiam; ut personarum necessitates explorent, initis, si necesse fuerit, novis itineribus ubi instantius premit necessitas, cura vero et adiumentum sunt debiliora. Tenax veritas caritatis postulat ut Evangelio vitae etiam per modos incitationis socialis atque publici officii serviatur, dum vitae momentum defenditur atque proponitur in nostra societate magis in dies implicata et multis patente opinionibus. Singuli, familiae, coetus, associationes habent, titulo quidem atque modo diverso, responsalitatem quandam in animatione sociali atque in conficiendis propositis culturalibus, oeconomicis, politicis et ad leges scribendas pertinentibus quae, omnium iuribus servatis atque secundum rationem consociationis popularis, operam dent ad aedificandam quandam societatem in qua cuiusque personae dignitas agnoscatur et observetur, et omnium vita defendatur et provehatur. Eiusmodi officium peculiari ratione ad illos spectat qui rem publicam gubernant. Selecti ut homini atque communi bono inserviant, eorum est animosas pro vita perficere electiones, in ambitu praesertim praeceptorum legibus constitutorum. Popularibus in regiminibus, ubi leges sententiaeque secundum multorum consensionem feruntur, minui quidem potest in cuiusque conscientia eorum qui auctoritate fruuntur ipsa propriorum officiorum responsalitas. Hanc tamen deponere nemini unquam licet, maxime cum cui data est potestas legum ferendarum aut consiliorum capiendorum, unde obstringitur ut Deo suaeque conscientiae respondeat necnon omni societati de decisionibus quae forsan genuino bono communi obstiterint. Tametsi leges non unicum sunt instrumentum, quo vita humana defendatur, partes tamen magni momenti explicant, immo praegraves aliquando, in cuiusdam mentis consuetudinisque provectione. Iterum dicimus: norma quae naturalem legem violat ad vitam cuiusdam innocentis pertinentem, est iniusta ideoque legis momentum habere non potest. Quam ob rem fortiter iteramus exhortationem Nostram ad omnes viros politicos ne promulgent leges quae, personae dignitatem neglegentes, funditus ipsam civilem convictionem extenuent. Novit Ecclesia difficile esse in popularis regiminis plurium partium ambitu, ob fortium culturalium opinationum et quidem diversae propensionis instantiam, validam legalemque inducere vitae tutelam. Firmiter tamen tenet necessario in cuiusvis hominis ima conscientia moralem veritatem habere altam resonantiam, ideoque politicos viros hortatur, christianos in primis, ne animo deficiant, sed potius optiones faciant quae, ratione habita verarum opportunitatum, iustum restituant rerum ordinem vitae bono confirmando provehendoque. Hoc sub rerum prospectu prae oculis habeatur non sufficere iniquarum legum amotionem. Causae sunt removendae violationem vitae foventes, atque praesertim familiae matrumque condicioni aequum tribuendum est tutamentum: familiaris disciplina constituatur oportet omnium socialium et politicarum rationum cardo atque gubernatrix. Incepta ideo instituantur socialia et ad leges composita, quae verae libertatis tueantur condiciones in paternitatis maternitatisque optione agenda; iterum praeterea componendae sunt operum disciplinae, urbis constituendae consilia necnon domorum ministeriorumque exercendorum, ut tempora operibus familiaeque tribuenda inter se concilientur atque infantium senumque curatio reapse effici possit. 91. Pars quidem magni momenti in arte politica pro vita hodie efficitur ex quaestionibus demographicis. Magistratuum profecto est “consilia capere ad populi demographiam dirigendam” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2372); eiusmodi tamen consilia praesumere semper et observare debent praecipuam atque non inalienabilem responsalitatem coniugum et familiarum, neque uti possunt rationibus parum reverentibus personam eiusque capitalia iura, initio ducto ab iure ad vitam cuiusvis personae humanae innocentis. Nulla ergo morali ratione permitti potest ut, ad natorum continendum numerum, suadeantur nedum iniungantur viae quales sunt anticonceptio, sterilizatio et abortus. Aliae prorsus sunt viae ad quaestionem demographicam resolvendam: Res publicae variaque internationalia Instituta spectare debent in primis ad creandas condiciones oeconomicas, sociales, ad salutem pertinentes et culturales quae coniugibus permittant eligere procreationem plena libertate veraque responsalitate; oportet etiam contendant in “occasionibus corroborandis et divitiis maiore iustitia distribuendis, ut omnes aequo modo bona creata participent. Necesse est solutiones creentur per omnem orbem valentes, genuinam instaurando oeconomiam communionis distributionisque bonorum, tum in campo internationali tum nationali” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad participae IV Conferentiae Generalis Episcopatus Americae Latinae in urbe Sancti Dominici, 15, die 12 oct. 1992: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XV, 2 (1992) 326). Haec sola est via quae personarum familiarumque dignitatem servet germanumque ipsum populorum culturale patrimonium. Amplum igitur et multiplex est erga Evangelium vitae ministerium. Nobis apparet illud magis magisque veluti ambitus pretiosus atque propitius ad diligentem navitatem cum fratribus aliarum Ecclesiarum et ecclesialium Communitatum promovendam secundum illud optatum operum oecumenismi cui Concilium Vaticanum II graviter quidem favit (Cfr. Unitatis Redintegratio, 12; Gaudium et Spes, 90). Exhibetur etiam opportuna provincia ad dialogum atque operam consociandam cum aliarum religionum assectatoribus cunctisque cum bonae voluntatis hominibus: defensio atque humanae vitae provectus nullius hominis sunt monopolium, sed omnium munus et responsalitas. Provocatio quae ob oculos versatur tertio millennio adveniente est ardua profecto: solummodo consentiens opus consociatum omnium qui momentum tribuunt vitae vitabit civilis cultus interitum cuius consecutiones neque mente fingi possunt. “Ecce hereditas domini filii, merces fructus ventris” (Ps 127 (126), 3): familia “vitae sacrarium” 92. Intra “populum vitae et pro vita”, decretoria est familiae responsalitas: quae quidem profluit ex ipsa eius natura – prout scilicet illa est communitas vitae amorisque, matrimonio nixa – atque ex eius officio “custodiendi, revelandi et communicandi amorem” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 17). Agitur de amore ipso Dei, cuius parentes constituti sunt adiutores et fere interpretes in vita transmittenda eaque educanda secundum consilium eius uti Patris (Cfr. Gaudium et Spes, 50). Est igitur amor qui fit gratia, acceptio, doia, acceptio, donatio: in familia quisque agnoscitur, observatur et honoratur quatenus est persona, et si quis est egentior, intentior ac vigilantior in eum est cura. Familia provocatur per totum vitae ipsius sodalium spatium, ab oriente vita ad mortem. Ipsa est vere “vitae sacrarium..., locus ubi vita, Dei donum, apte accipi potest et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat actus” (IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 39). Hanc ob causam, decretorium atque pernecessarium est familiae officium in cultura vitae contexenda. Familia sicut ecclesia domestica vocatur ad annuntiandum, celebrandum atque adiuvandum Evangelium vitae. Illud spectat praesertim ad coniuges qui vocantur ut tramites sint vitae, fundamento posito in continenter renovata sensus generationis conscientia, quae eventus praecipuus habetur quo ostenditur vitam humanam idcirco dono accipi ut vicissim donetur. In nova vita procreanda parentes animadvertunt filium, “fructum mutuae donationis in amore, donum vicissim ambobus exstare, donum nempe ex dono profluens” (EIUSDEM Allocutio ad participaes VII conventus Episcoporum Europae de argumento «Habitus aetate nostra erga nativitatem mortemque: provocatio quaedam ad evangelizandum», 5, die 17 oct. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 2 (1989) 945. Filii exhibentur veluti donum quoddam in biblica traditione (cfr. Ps. 127 [126], 3); ii sunt signum benedictionis in hominem qui ambulat in viis Domini (cfr. Ps. 128 [127], 3-4). Suam annuntiandi Evangelium vitae operam familia praesertim per filiorum institutionem explet. Verbis et exemplo, in cotidianis necessitudinibus et optionibus, per gestus et clara signa, parentes filios ad veram instruunt libertatem, quae ad effectum adducitur per sinceram sui ipsius donationem, et in iis observantiam colunt alterius, iustitiae sensum, fervidam acceptionem, dialogum, promptum adiutorium, hominum mutuam necessitudinem necnon quodlibet aliud bonum ad vitam agendam veluti donationem. Oportet institutoria opera christianorum parentum inserviat filiorum fidei atque adiumentum fiat iis oblatum ut vocationem expleant a Deo acceptam. Pertinet porro ad institutoriam parentum industriam docere filios atque testificari verum doloris et mortis sensum: illud explere poterunt si valebunt animum intendere ad circumstantes dolores et multo prius si scierint vicinitatis excolere affectiones, adiutricis operae atque benevolentiam erga aegrotos et senes in ipso familiari ambitu. 93. Familia praeterea Evangelium vitae celebrat prece cotidiana, singulari ac familiari: laudat per eam et gratias agit Domino ob vitae donum atque lucem exposcit et robur ad difficultatis dolorisque vincenda discrimina, semper spem servans. At celebratio quae profert alias precis cultusque divini formas, illa est quae in familiae cotidiana exsistentia sese declarat, si exsistentia amore donationeque constat. Celebratio sic mutatur in ministerium Evangelio vitae, quod exprimitur per consociatam operam, quae sane intus et circa familiam probatur veluti sollicita curiosaque animi intentio cotidianis in humilibusque et parvis actionibus. Consociatae inter familias operae declaratio significantior est quidem prompta voluntas adoptationis vel tutelae puerorum a parentibus derelictorum vel quoquo modo in gravis discriminis condicionibus versantium. Sincerus matris patrisque amor novit etiam ultra carnis sanguinisque necessitudinem aliarum familiarum excipere pueros eisque omnia necessaria tribuere, ut ipsis vita et progressio plena praestentur. Inter adoptationis formas digna prorsus quae etiam proponatur est adoptatio e longinquo, quae quidem anteponenda videtur quotiescumque relictio oritur dumtaxat ex condicionibus gravis paupertatis ipsius familiae. Eiusmodi enim adoptatione parentibus adiumenta praebentur necessaria ad sustentandos educandosque filios, nulla inducta necessitate eos amovendi ab ipsorum naturali ambitu. Si intellegitur veluti “voluntas firma et constans bonum curandi commune” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 38), solidarietas postulat ut efficiatur etiam per socialis politicaeque communicationis formas. Servire igitur Evangelio vitae postulat ut familiae, praesertim per participationem congruarum consociationum, gnavam dent operam ne leges atque Rei publicae institutiones quavis ratione ius ad vitam laedant, a conceptione ad usque naturalem mortem, immo id defendant provehantque. 94. Peculiaris habenda est ratio de hominibus aetate provectis. Dum enim quibusdam in culturis persona annis senior custoditur in familia actuosa cum industria, aliis vero in culturis inutile pondus habetur senex atque sibi ipsi relinquitur: hac in rerum condicione acrior fit sollicitatio decurrendi ad euthanasiam. Senum exclusio a sociali vita vel eorum plana repudiatio mala sunt quae tolerari non possunt. Eorum in familia praesentia vel saltem familiae vicinitas, cum ob domiciliorum angustias aliave de causa eiusmodi praesentia haberi non possit, maximum induunt momentum in habitu constituendo alternae vicissitudinis atque locupletis communicationis inter diversas vitae aetates. Oportet ergo servetur vel instauretur ubi amissa est quaedam inter generationes “pactio”, ut parentes seniores itineris sui finem attingentes filiorum benignitatem experiantur solidarietatemque quam alii erga eos vitam ingredientes significaverunt: postulat id obtemperantia mandato divino colendi patrem matremque (Cfr. Ex. 20, 12; Lev. 19, 3). Nec id solum. Senex enim non est solummodo habendus benevolentiae obiectum, affectionis coniunctionisque. Etiam ipse potest pretiosam operam Evangelio vitae conferre. Potest et debet, ob praestans patrimonium experientiae per annorum decursum acceptum, sapientiae distributor fieri, spei et caritatis testis. Si quidem illud verum est quod “sors futura hominum generis e familia pendet” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 85), necesse est agnoscamus aetate nostra condiciones sociales, oeconomicas culturalesque saepe magis arduum graviusque reddere familiae officium vitae inserviendi. Oportet atque urget ut ipsa familia adiuvetur et sustineatur in sua explenda vocatione “sacrarii vitae”, cellulae scilicet illius societatis quae vitam amet et suscipiat. Ab hominum societate Civitatibusque tribuendum est subsidium vel oeconomicum, quo accepto difficultatibus suis familiae respondere valeant humaniore ratione. Ecclesia vicissim enixe fovere debet pastoralem navitatem quae par sit ut quamque familiam incitet ut reperiat laetanterque et animose vivat suam erga Evangelium vitae missionem. “Ut filii lucis ambulate” (Eph. 5, 8): ad conversionem quandam culturalem efficiendam 95. “Ut filii lucis ambulate... probantes quid sit beneplacitum Domino, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum” (Ibid. 5, 8. 10-11). In aetatis nostrae statu sociali, signato gravi contentione inter “culturam vitae” et “culturam mortis”, oportet altus inducatur criticus sensus, ut vera dignoscantur bona germanaeque necessitates. Quam primum inducantur necesse est generalis conscientiarum motus moralisque communis nisus, qui excitare valeant validum sane opus ad vitam tuendam: omnibus nobis simul coniunctis nova exstruenda est vitae cultura: nova, quae scilicet possit hodiernas de vita hominis ineditas quaestiones suscipere atque solvere; nova, utpote quae acriore et alacriore ratione omnium christianorum conscientiam permoveat; nova demum, quae accommodata sit ad gravem animosamque culturalem suscitandam comparationem cum omnibus. Huius culturalis conversionis necessitas coniungitur cum aetatis nostrae historica rerum condicione, at praesertim inhaeret in ipso evangelizandi munere quod proprium est Ecclesiae. Evangelium enim eo spectat “ut perficiat interiorem mutationem” et “humanitatem novam efficiat” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 18); est veluti fermentum quo pasta tota fermentatur (Cfr. Matth. 13, 33), atque, qua tale, perfundere debet omnes culturas easque intus pervadere (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 20), ut integram declarent de homine deque eius vita veritatem. Initium faciendum est a vitae cultura renovanda intra ipsas christianas communitates. Nimis enim saepe fideles, vel qui navam gerunt operam in ecclesiali vita, seiunctionem quandam inferunt inter christianam fidem eiusque moralia circa vitam postulata, progredientes hac ratione ad moralem quendam subiectivismum adque vivendi mores qui probari non possunt. Nos ipsos igitur simili cum perspicuitate magnoque animo percontari debemus de cultura vitae quae hac aetate magis vulgata est inter singulos christianos, inter familias, coetus nostrarumque dioecesium communitates. Eadem perspicuitate eodemque consilio seligantur itinera nobis persequenda ut vitae serviamus secundum eius veritatis plenitudinem. Simul vero comparatio provehenda est acris quidem altaque cum omnibus, etiam cum non credentibus, de praecipuis vitae humanae quaestionibus, in locis ubi notiones et cogitationes enodantur sicut diversis in provinciis artium ac professionum atque ubi cuiusque hominis cotidie transigitur vita. 96. Primus fundamentalisque gressus ad hanc culturalem mutationem consistit in moralis conscientiae institutione de immenso inviolabilique cuiusque humanae vitae bono. Maxime interest ut necessarius detegatur nexus inter vitam libertatemque. Bona sunt quae dividi non possunt: cum alterum laeditur, necesse est ut etiam alterum laedatur. Vera libertas non est ubi vita non colitur et diligitur; neque plena est vita nisi in libertate. Duae autem hae rerum veritates necessitudinem insitam peculiaremque continent qua indissolubili modo nectuntur: vocationem ad amorem. Hic amor, prout sincerum sui ipsius donum (Cfr. Gaudium et Spes, 24), firmissimus est sensus vitae atque libertatis cuiusque personae. Haud minoris ponderis in conscientia informanda est nova detectio constitutivi vinculi quod libertatem cum veritate coniungit. Ut haud semel confirmavimus, si libertas ab obiectiva veritate abstrahitur, iura hominis solido rationis fundamento niti nequeunt, atque hac ratione principia ponuntur quorum virtute in vita sociali sive anarchicum arbitrium singulorum sive absolutum regimen contumeliosum publicae auctoritatis constituantur (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 17; EIUSDEM Veritatis Splendor, 95-101). Pernecessarium itaque censetur ut homo originalem perspiciat suae condicionis evidentiam qua creaturae, quae a Deo exsistentiam et vitam tamquam donum et munus accipit: tantummodo hanc suam agnoscens innatam dependentiam in propria exsistentia, homo suam libertatem et vitam plene perficere potest simulque vitam et libertatem cuiusque alterius hominis radicitus revereri. Hic praesertim “mediam... partem cuiuslibet culturae occupat hominis adfectus ante maximum omnium arcanum: Dei mysterium” (IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 24). Quoties Deus negatur, et vivitur tamquam Ille non sit vel nulla iam habetur ratio eius mandatorum, negantur facile quoque et laeduntur personae humanae dignitas eiusque vitae inviolabilitas. 97. Conscientiae formationi arte consociatur opus institutorium, quod hominem iuvat ut in dies magis homo fiat, magis magisque eum in veritatem inserit, ad provectiorem vitae observationem convertit, ad aequas inter personas necessitudines format. Peculiarem in modum necesse est ut institutio fiat ad bonum vitae initio sumpto ab ipsis eius radicibus. Inanis est spes verum humanae vitae cultum construendi, cum iuvenes auxilio privantur ad accipiendam et vivendam sexualitatem, amorem et vitam secundum authenticum eorum sensum eorumque in intima cohaerentia. Sexualitas, totius personae thesaurus, “suam demonstrat intimam significationem, dum provehit hominem ad sui donum in amore” (EIUSDEM Familiaris Consortio, 37). Vulgaris sexualitatis subaestimatio inter praecipuas enumeratur causas quae ad vitae nascentis contemptionem ducunt: verus dumtaxat amor scit vitam custodire. Nemo itaque eximitur ab onere praebendi adulescentibus potissimum et iuvenibus authenticam educationem ad sexualitatem et ad amorem, ad institutionem quae formationem ad castitatem complectitur, quae maturitati personae favet eamque idoneam reddit ad “sponsalem” corporis significationem colendam. Munus institutionis ad vitam secumfert formationem coniugum ad consciam officiorum procreationem. Quae quidem, germana ex sua significatione, postulat ut sponsi dociles fiant vocanti Domino et veluti fideles eius consilii interpretes operentur: quod sane accidit cum coniuges propriam familiam liberaliter ad novas vitas procreandas statuunt aperire, atque sese ostendunt vere ad vitam apertos et adiutores, etiam ubi seriis de causis moralibusque praeceptis observatis ipsi animum inducant ut ad certum vel ad incertum tempus alium filium non gignant. Lex tamen moralis eos obstringit ut in quavis condicione inclinationes naturae motusque temperent ac leges biologicas in se ipsis inscriptas observent. Quae omnino observantia, conscio procreandi officio proveniens, legitimum reddit usum naturalium rationum fecunditatis moderandae: in dies perfectius usque definiuntur sub aspectu scientifico, atque finitas tribuunt facultates optionum moralibus cum principiis congruentium. Aequa existimatio consecutionum inde perceptarum ducere debet ad quasdam opiniones nimium adhuc diffusas tollendas atque ad coniuges necnon administros sanitatis et adiutores sociales monendos de momento huiusmodi accommodatae formationis. Ecclesia gratam se praebet erga eos qui sua ipsorum cum iactura atque deditione, saepe male intellecta, has vias pervestigare ac diffundere nituntur, dum simul promovent educationem ad virtutes morales, quas illarum usus implicat. Opus institutorium neglegere non potest dolorem atque obitum. Reapse, iidem partem constituunt experimenti cuiusque personae, idcirco futtile est, non solum devium, velle eos censura afficere aut submovere. Unusquisque vero iuvandus est ad altissimum eorum mysterium in concreta arduaque veritate detegendum. Dolor quoque et aegritudo significatione quadam vestiuntur et excellentia, cum sentiuntur arte coniuncta cum amore recepto et communicato. Hac de causa statuimus ut unoquoque anno celebretur Dies Mundialis Aegrotis dicatus, in luce ponentes “salutiferam indolem oblationis dolorum qui in communione cum Christo suscepti ad intimam pertinent redemptionis partem” (IOANNIS PAULI PP. II Epistula qua constituitur Dies Mundialis Aegrotis dicatus, 2, die 13 maii 1992: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XV, 1 (1992) 1410). Immo, neque mors est eventus a spe seiunctus: porta est exsistentiae quae reseratur versus aeternitatem, atque iis quotquot eam in Christo exigunt experientia est participationis cum eius mysterio mortis et resurrectionis. 98. Summatim dicere possumus conversionem culturalem hic exoptatam deposcere fortitudinem ab omnibus ad novam vitae rationem suscipiendam, quae declaratur dum sub optionum specificarum fundamento – in ambitu personali familiari sociali et internationali – defigitur aequa bonorum mensura: principatus exsistentiae supra possessionem (Cfr. Gaudium et Spes, 35; PAULI VI Populorum Progressio, 15), principatus personarum supra res ipsas (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Gratissimam Sane, 13). Haec renovata vitae ratio transitionem etiam implicat ab animo indifferenti ad curam erga proximum atque ab eiusdem reiectione ad receptionem: ceteri censendi non sunt competitores quibus sit resistendum, verum fratres et sorores quibuscum necessitudo est instituenda; per se ipsi sunt diligendi; ipsa eorum praesentia ditiores nos reddit. A motu hoc novam vitae culturam promovendi nemo exclusum se sentiat: unusquisque suum grave munus implendum habet. Una cum familiarum officio, maxime necessarium est illud docentium et educatorum. In illorum praesertim est potestate si iuvenes, ad veram libertatem instituti, custodire noverint in semet ipsis necnon circum se diffundere germanas species vitae atque in cuiusque personae observantia et famulatu apud societatem domumque propriam crescere discent. Docti quoque ac doctae ad novum humanae vitae cultum aedificandum conferre plurimum possunt. Peculiare sane officium decet doctos catholicos, quorum est navam operam explicare in praestantioribus sedibus humano cultui efformando, in orbe scholarum et apud Studiorum Universitates, in campo scientificae et technicae investigationis, in locis ad artes creandas humanioresque notiones meditandas pertinentibus. Dum eorum ingenium eorumque agendi actio claro Evangelii suco nutriuntur, ipsorum erit partes proprias conferre ad novam vitae culturam provehendam magni momenti adiumenta ferendo, quae comprobata sint et talia ut ob suam praestantiam, observationem ac benevolentiam omnium sibi comparent. Proprie hoc sub prospectu Pontificiam Academiam pro Vita constituimus, cuius erit peculiare officium “perscrutari, docere et instruere circa praecipuas quaestiones ad biomedicinam adque iura pertinentes, quae vitam provehendam et tuendam respiciunt, quaeque potissimum cum morali christiana et Ecclesiae Magisterii praescriptis necessitudinem habent” (IOANNIS PAULI PP. II Vitae Mysterium, 4). Peculiaris opitulatio capienda est etiam ex Studiorum Universitatibus, praesertim catholicis et ex Sedibus, Institutis et Comitatibus pro Bioethica. Ingens graveque officium obstringit homines instrumenta communicationis socialis gerentes, qui ad studium invitantur ut nuntii tanta efficacitate diffusi ad vitae culturam conferant. Excelsa tum ac sublimia vitae exempla exhibeant oportet atque positiva et aliquando heroica amoris testimonia erga hominem apto in lumine ponant; summa veneratione praestantiam sexualitatis et amoris significent, nulla interposita dubitatione circa ea quae hominis dignitatem deturpant vel despiciunt. Cum aspiciuntur hodiernae vitae eventus, omnino devitent ne in luce collocentur ea quae insinuare possint aut augere sensus vel habitus lentitudinis animi, contemptionis vel repudiationis vitae. In religiosa fidelitate veritati rerum gestarum danda, invitantur ut libertatem informationis, venerationem cuiusque personae et altum humanitatis sensum simul coniungant. 99. In culturali conversione pro vita, mulieribus tribuitur prorsus singulare fortasse et decretorium cogitationis et actionis spatium: ipsarum enim est promovere “novum feminismum” qui agnoscere valeat et proferre veram indolem femininam in quolibet convictus civilis gestu, quin in temptationem incurratur imitandi exemplaria “cultus nimii virilitatis”, dum opera datur, ut omnino quodvis genus amoveatur discriminationis violentiae et abusus. Nos quoque, verba nuntii sub conclusionem Concilii Vaticani II repetentes, hac instanti invitatione mulieres alloquimur: “Homines cum vita reconciliate” (CONC. OECUM. VAT. II Nuntii quibusdam hominum ordinibus dati: «Ad Mulieres», die 8 dec. 1965). Vocatae estis ad testificandam significationem veri amoris, illius nempe doni sui et receptionis alterius quae in coniugali societate singillatim adimplentur, quae tamen velut anima cuiusque alterius relationis interpersonalis effici debent. Experientia maternitatis favet in vobis acutae perceptioni adfectus erga alterum et interea proprium vobis quoddam munus concredit: “Singularem quandam communionem cum vitae mysterio, quae in matris visceribus maturescit, in se complectitur maternitas... Praecipuus hic modus consortionis cum novo homine, qui paulatim conformatur, ipse vicissim animi talem habitum gignit erga hominem – non tantum proprium in filium sed etiam erga hominem in universum – ut altissime iam totum exprimat mulieris ingenium” (IOANNI PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 18). Mater enim excipit secumque fert alterum, ei modum intra se crescendi largitur, spatium tribuit illi ipsum veneratione prosequens in ipsius alteritate. Ita mulier percipit et docet humanum consortium solummodo authenticum esse cum aperitur ad receptionem alterius personae, agnitae et dilectae ob dignitatem quae illi provenit ex eo quod est persona, non vero aliis de causis, uti sunt: commoditas, robur, intellegentia, pulchritudo, valetudo. Hoc est enim praecipuum adiumentum quod Ecclesia humanumque genus a mulieribus exspectant. Haec necessaria est ad authenticam conversionem culturalem praeparatio. Singularem cogitationem ad vos vertimus, mulieres, quae abortum procuravistis. Ecclesia probe novit quot condiciones ad tale consilium sumendum vos adduxerint, pariterque novit plerumque quoddam haud facile, fortasse miserandum, intercessisse propositum. Vulnus, quod animum vestrum sauciavit, forsitan nondum cicatrice est obductum. Revera, id quod tunc contigit, aliquid prorsus iniustum fuit et remanet. Attamen nolite animo deficere nec spem relinquere. Id potius percipite quod evenit idque in eius veritate interpretamini. Quod si necdum fecistis, cor vestrum humili ac fidenti ratione ad compunctionem aperite: misericordiarum Pater vos exspectat ut veniam vobis offerat et pacem in Sacramento Reconciliationis. Infantem autem vestrum potestis Eidem Patri Eiusque misericordiae cum spe committere. Consilio, amicorum peritorumque affectu suffultae, poteritis vestro difficili testimonio inter eloquentiores iuris omnium ad vitam propugnatores recenseri. Per vestrum ad vitae tutelam munus, quod in effectum forsitan perduxistis novarum creaturarum ortu atque exercuistis receptione necnon praesidio pro hominibus magis propinquitate egentibus, artifices eritis novae rationis contuendi vitam hominis. 100. Hac in ingenti navitate novo vitae cultui provehendo, fulcimur et confirmamur fiducia illius qui bene novit Evangelium vitae, sicut Regnum Dei, crescere uberesque fructus edere (Cfr. Marc. 4, 26-29). Infinita est enim inaequalitas inter instrumenta, copiosa quidem et valida, quibus praeditae sunt vires foventes “culturam mortis”, et instrumenta quibus fautores “culturae vitae et amoris” instruuntur. Nos tamen recte scimus in Domino nos confidere posse, apud quem nihil sit impossibile (Cfr. Matth. 19, 26). Hanc in animo nutrientes certitudinem et intima sollicitudine compulsi de cuiusque viri et mulieris condicionibus, hodie ea repetimus quae diximus familiis ardua munia exsequi nitentibus inter insidias quae illis adversantur (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Gratissimam Sane, 5). Summa flagitatur pro vita precatio, quae universum mundum pervadat. Extraordinariis inceptis et cotidianis precibus, singulis ex communitatibus christianis, singulis e coetibus vel societatibus, ex singulis familiis et ex corde singulorum credentium, effundatur Deo Conditori vitaeque amanti fervida supplicatio. Ipse Iesus proprio nobis ostendit exemplo orationem et ieiunium praecipua esse arma validioraque contra tenebrarum potestates (Cfr. Matth. 4, 1-11), suosque discipulos docuit quoddam demoniorum genus dumtaxat hoc modo expelli posse (Cfr. Marc. 9, 29). Humilitatem itaque et audaciam denuo reperiamus orandi et ieiunandi, ut fortitudo ex Alto proveniens deceptionis et mendacii muros corruere faciat, qui tot nostrorum fratrum sororumque oculos pravam celant indolem actionum et legum quae vitae adversantur, atque eorum corda aperiat ad consilia et proposita vitae et amoris cultu inflammata. “Haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum” (1 Io. 1, 4): “evangelium vitae pro hominum civitate datur” 101. “Haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum” (Ibid.). Evangelii vitae revelatio data est nobis tamquam donum cum omnibus communicandum: ut omnes homines nobiscum et cum Trinitate communionem habeant (Cfr. ibid. 1, 3). Ne nos quidem pleno gaudio frui possumus si hoc Evangelium aliis non impertimus, sed illud solis pro nobis tenemus. Evangelium vitae non tantum christianos respicit; omnibus destinatur. Quaestio vitam afficiens eiusque tutelam et promotionem non est privilegium dumtaxat christianorum. Etsi ex fide lumen ac robur ingens accipit, ad universas pertinet humanas mentes quae veritatem appetunt quaeque de hominum condicionibus sedulae sunt atque sollicitae. Profecto in vita aliquid sacri est et religiosi, quod tamen minime credentes unos afficit: thesaurus nempe est quo quisque rationis luce utens potest potiri quique proinde omnes necessario respicit. Hanc ob rem, nisus noster proprius “populi vitae et pro vita” postulat ut recte intellegatur et ex animo excipiatur. Cum Ecclesia proclamat absolutam observantiam iuris ad vitam cuiusque insontis personae – a conceptione ad eius naturalem mortem – inter columnas esse quibus singulae civiles societates sustententur, ipsa “simpliciter vult Statum humanum promovere; Statum nempe, qui tutelam iurium fundamentalium personae humanae, praesertim infirmioris, velut officium suum primarium agnoscat” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad participes Congressus «de vitae iure et Europa», 1, die 18 dec. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 1446). Evangelium vitae civitati hominum favet. Pro vita operari idem est ac conferre ad societatis renovationem per aedificationem boni communis. Etenim fieri nequit ut bonum commune aedificetur ita ut non agnoscatur et servetur ius ad vitam, quo omnia cetera inalienabilia hominis iura fulciuntur et explicantur. Nec firma habere potest fundamenta illa societas quae – dum bona asserit qualia sunt personarum dignitas, iustitia et pax – sibi obloquitur radicitus, cum diversissimas quidem recipiat perferatque rationes humanam neglegendi ac violandi vitam, praesertim infirmam et segregem. Reverentia una vitae praecipua necessariaque societatis bona generare et praestare valet, cuius modi democratia est et pax. Nam dari nequit vera democratia, nisi dignitas cuiusque personae agnoscitur eiusque iura vindicantur. Ne pax quidem vera dari potest nisi vita defenditur et promovetur, uti ait Paulus VI: “Quodlibet delictum contra vitam commissum adgressio est contra pacem, maxime cum populorum consuetudines violantur..., contra vero, ubi iura hominis plane declarantur atque propalam agnoscuntur et proteguntur, pax laetus et efficax redditur ambitus socialis convictus” (PAULI VI Nuntius ob diem ad pacem fovendam dicatum pro a.D. 1977, die 8 dec. 1976: Insegnamenti di Paolo VI, XIV (1976) 1026 s.). “Populus vitae” laetatur quod suam industriam ita cum tot aliis participare potest, ut in dies “populus pro vita” frequentior sit atque novus amoris et solidarietatis cultus in verum civitatis hominum beneficium crescere valeat. CONCLUSIO 102. His rite ad finem vergentibus Encyclicis Litteris Nostris oculi sua quidem sponte ad Dominum Iesum convertuntur, qui “parvulus... natus est nobis” (Is. 9, 5) ut “vitam” in ipso contemplemur quae “apparuit nobis” (1 Io. 1, 2). Huius nativitatis in mysterio congressio Dei cum homine consummatur iterque Dei Filii in terris incohatur, curriculum nempe quod perficietur per vitae donum in Cruce: sua namque morte mortem is debellabit atque cunctis fiet hominibus vitae novae principium. Pro omnibus inque omnium commodum “vitam” amplexata est Maria, Virgo Mater, quae vinculis ita suis arctissimis cum Evangelio vitae copulatur. Annuntiationi concessa illius consensio eiusque maternitas subiacent fonti ipsi mysterii vitae quam venit Christus hominibus ut largiretur (Cfr. Io. 10, 10). Quod suscepit solliciteque curavit vitam Verbi incarnati, hominis vita est erepta postremo sempiternoque mortis iudicio. Idcirco Maria, “sicut Ecclesia, cuius forma est, mater est omnium ad vitam renascentium. Mater siquidem est Vitae qua vivunt universi; quam dum ex se genuit, nimirum omnes qui ex ea victuri sunt quodammodo regeneravit” (BEATI GUERRICI D'IGNY In Assumptione B. Mariae, sermo I, 2: PL 185, 188). Ecclesia Mariae maternitatem dum contuetur sensum reperit suae propriae maternitatis modumque simul quo incitatur ut eam testetur. Eodem vero tempore materna Ecclesiae experientia latiorem reddit illam rationem sive visionem qua percipiatur experimentum Mariae tamquam inaestimabilis exemplaris tutelae curaeque de vita. “Signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole” (Apoc. 12, 1): mariae et ecclesiae maternitas 103. Mutua necessitudo inter Ecclesiae arcanum et Mariam luculenter profecto per “signum magnum” recluditur in Apocalypsis libro descriptum: “Signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim” (Ibid.). Quo deinde in ostento sui ipsius arcani speciem deprehendit Ecclesia: in res gestas hominum coniecta novit illa se eam transcendere, quatenus in terris “germen et initium” continet Dei Regni (Lumen Gentium, 5). Idem autem mysterium impletum pleno praestantique modo conspicatur Ecclesia in Maria. Gloriosa enim ipsa mulier est in qua Dei consilium maxima potuit absolvi perfectione. “Mulier amicta sole” – prout indicat Apocalypsis – apparuit “in utero habens” (Apoc. 12, 2). In sese orbis Salvatorem, Christum Dominum, portare se penitus sentit Ecclesia destinarique item ut universo eum orbi donet, ad ipsam Dei regenerandis hominibus vitam. Nec tamen oblivisci valet per Mariae maternitatem hoc suum munus impletum esse, quae eum concepit peperitque qui est “Deus de Deo”, “Deus verus de Deo vero”. Revera Mater Dei est Maria, ipsa Theotokos, cuius in maternitate vocatio ad maternitatem in summum omnino evadit a Deo in omni femina inscripta. Ita profecto Ecclesiae sese exemplar Maria commonstrat, vocata ut “nova Eva” sit, credentium mater, mater “viventium” (Cfr. Gen. 3, 20). Spiritalis autem Ecclesiae maternitas non completur – sicut probe novit etiam Ecclesia – nisi inter dolores et cruciatus “ut pariat” (Apoc. 12, 2), id est in perpetua cum mali viribus dimicatione quae orbem pererrare haud desinunt hominumque signare et notare animos, Christo ipsi resistendo: “In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt” (Io. 1, 4-5). Perinde atque Ecclesia, implere Maria quoque maternitatem suam debuit in doloris signo: “Est hic... in signum cui contradicetur... ut revelentur ex multis cordibus cogitationes... Et tuam ipsius animam pertransiet gladius” (Luc. 2, 34-35). Quibus sane verbis Simeon, prima sub ipsa Salvatoris vitae exordia, Mariam alloquitur, breviter comprehenditur Iesu repudiatio et cum illo Mariae quae supra Calvariae montem suum attinget culmen. “Iuxta crucem Iesu” (Io. 19, 25), fit Maria illius deditionis particeps quam Filius facit sui ipsius: Iesum offert, tradit illum, semel in sempiternum eum generat pro nobis. Illud “fiat” Annuntiationis die prolatum plene maturescit Crucis die, cum Mariae tempus accidit suscipiendi et pariendi veluti filium unumquemque hominem factum discipulum, in quem redimentem Filii amorem effundit: “Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum, quem diligebat, dicit matri: «Mulier, ecce filius tuus»” (Ibid. 19, 26). “Draco stetit ante mulierem... ut, cum peperisset, filium eius devoraret” (Apoc. 12, 4): vita cui mali vires insidiantur. 104. In Apocalypsis libro “signum magnum mulieris” (Ibid. 12, 1) comitatur “aliud signum in caelo... draco rufus magnus” (Ibid. 12, 3), qui speciem prae se fert Satanae ipsius, maleficae personalis potentiae, eodemque etiam tempore summae omnium mali virtutum quae in hominum operantur historia munerique Ecclesiae adversantur. Hic quoque illuminat Maria Credentium Communitatem: oppugnatio virium malorum sunt reapse tacita quaedam repugnantia quae, priusquam ferit Iesu discipulos, eius obsidet Matrem. Ut Filii vitam eripiat ab iis quotquot illum veluti minitans aliquod periculum metuunt, fugere cum Iosepho et Parvulo in Aegyptum Maria debet (Cfr. Matth. 2, 13-15). Ita enim subvenit Maria Ecclesiae ut funditus ipsa sentiat vitam semper medium obtinere locum magna in illa pugna inter bonum et malum, inter lucem ac tenebras. Concupiscit draco devorare eum qui est “puer modo natus” (Apoc. 12, 4), figuram Christi quem generat Maria “ubi venit plenitudo temporis” (Gal. 4, 4) quemque singulis saeculorum aetatibus exhibere hominibus debet Ecclesia. Quodam tamen modo cuiusvis figura est hominis, omnis parvuli, atque imago cuiusvis creaturae inermis periculisque obnoxiae, quoniam – uti commeminit Concilium – “Ipse..., Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo se univit” (Gaudium et Spes, 22). In “carne” scilicet cuiusque hominis Christus pergit sese ostendere et nobiscum communionem coniungere, ideoque hominis vitae repudiatio variis suis sub formis reapse ipsius Christi est repudiatio. Haec tandem mirifica est ac imperiosa simul veritas quam nobis Christus aperit et eius Ecclesia iterum iterumque indefessa repetit: “Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit” (Matth. 18, 5); “Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis” (Ibid. 25, 40). “Mors ultra non erit” (Apoc. 21, 4): resurrectionis splendor 105. Ab angelo ad Mariam delata nuntiatio illis vestitur vocibus spe plenis: “Ne timeas, Maria” et “non erit impossibile apud Deum omne verbum” (Luc. 1, 30. 37). Tota enim Matris virginis vita illa intexitur certa veritate: Deum prope esse ad eam atque eam pariter sua prosequi benevolentia. Haud secus etiam Ecclesiae accidit, ut “refugium” inveniat in deserto (Apoc. 12, 6) ubi locus probationis est sed etiam declarationis Dei amoris erga proprium populum (Cfr. Os. 2, 16). Vivens est Maria verbum consolationis ipsi Ecclesiae in proelio contra mortem. Ostendens nobis Filium, confirmat simul in eo mortis potestates iam esse debellatas: “Mors et vita duello conflixere mirando: dux vitae mortuus regnat vivus” (Missale Romanum, Sequentia Dominicae Resurrectionis). Immolatus Agnus vivit cum signis passionis in resurrectionis claritate. Unus ille dominatur historiae eventibus: aperit “signacula” (Cfr. Apoc. 5, 1-10) asseritque intra et ultra tempus dominationem vitae in mortem. In “nova Ierusalem”, sive in renovato orbe ad quem hominum progreditur historia, “mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor, quia prima abierunt” (Ibid. 21, 4). Populi autem instar peregrinantis, vitae videlicet populi ac pro vita, dum fidenter ad “caelum novum et terram novam” (Ibid. 21, 1) progredimur, ad ipsam simul intuitum convertimus quae nobis “signum certae spei et solacii” exsistit (Lumen Gentium, 68). O Maria, Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|
|
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana