IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
VILLELMO GORDIANO WHEELER,
EPISCOPO DIOECESIS LOIDENSIS,
SAECULO EXACTO AB EADEM DIOECESI CONDITA
Quantopere decessor noster Leo XIII, non multis quidem mensibus postquam suum iniit pοntificatum supremum, revera gavisus est se ipsum iam posse simul certam fidei Catholicae maturitatem istis in Britanniae locis manifesto demonstrare simul robustam communitatis ibi Catholicae prosperitatem magis etiam confirmare deinceps – instituenda videlicet nova dioecesi vestra Loidensi –, tantopere profecto nos ipsi, qui in eiusdem conditoris vestri locum ac munus ex Dei providentis consilio nuperrime successimus, laetamur nunc ex animo tecum in primis, Venerabilis Frater, et cum universo cui praees grege carissimo de instante centesimo die vestro natali deque insigni Catholicorum vita opera industria centum annos inter vos laudabiliter continuata; tantopere item gratulamur vobis de centenis signis optabilis renovationis ac veri floris christianae pietatis et religionis inter Loidensis dioecesis fines quae pluribus nos ex documentis cognοvimus permagno cum solacio.
Veluti praesentes igitur apud vos cupimus illuminare et honorare saltem per litteras has nostras memorabilem prοrsus diem vicesimum humus mensis Decembris, quo ecclesialis ista communitas Loidensis est ante saeculum nata. Volumus pariter cum religiosis sensibus sollemnibusque publicis vestris coniungere pientissimam nostram gratiarum actionem laudemque studiosam erga misericordem mensis Dominum qui suis nempe caelestibus auxiliis effecit ut non solum ita feliciter revivisceret istic Ecclesiae Catholicae institutum verum etiam ut perenni quadam vi continenter iuvenesceret, tribus iam partibus augescente interim numero ipsοrum sacerdotum et fidelium et cultus divini locorum.
Exoptamus autem nos precamurque Deum vehementer ut sub nataliciam festivitatem haec anniversaria celebratio vestra, dum iucundissimam vobis adfert causam merito gaudendi de praeterito tempore claraque dioecesis historia, simul infiammet vos omnes, pastores et fideles, atque incitet ad traditam fidem unam magis usque amandam, tutandam, disseminandam, ad exempla Incarnati Filii Dei fidelius sequenda et evangelica ipsius praecepta plenius vivenda – hoc est, ad alterum dioecesis Loidensis saeculum, adspirante adiuvanteque Deo, forti cum spe ac magno animo incohandum. Idcirco tandem Apostolicam Benedictionem, perpetui favoris superni conciliatricem, tibi Venerabilis Frater et Episcopo Auxiliari, tum clero et sodalibus religiosis cunctisque christifidelibus Loidensibus amantissime nos hac faustissima oblata opportunitate impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana