Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD
DOMINICUM IGNATIUM S.R.E. CARD. EKANDEM,
AB INITO EPISCOPATU XXV ANNUM COMPLENTEM

 

Iucunda sane laetitia afficimur, cum Nobis offertur occasio locupletandi gaudia sacrorum Pastorum, qui, peculiari munere ae dignitate ornati, studium sollertemque operam suam Ecclesiae impendunt. Quare, tibi, quintum ac vicesimum ab irrito Episcopatu annum feliciter expleturo, hasce Litteras mittere cupimus ut faustum eventum fraternas votis ominibusque prosequamur et gratulationem quoque Nostram propenso ac benevolo animo declaremus. Novimus enim multa quae in Ecclesiae famulatu opera peregisti, novimus et merita quae, per hoc temporis spatium tibi comparasti quaeque Nobis liceat memorare. A suscepto enim sacerdotio ipse statim, nulla interposita mora, ingenio, viribus, studioque omni naviter es operatus ac tua virtute in illo praesertim enituisti laboras campo, qui ad sacrorum alumnos instituendos pertinet, cum dioecesis tuae Seminarium minus, «Regina Apostolorum» appellatum, aliquot per annos es moderatus. Episcopus dein constitutus et Auxiliarem sacri Praesulis Calabariensis agens, et validum scimus te eidem Pastori adiumentum praebuisse et Christifidelibus illic degentibus maximae fuisse utilitati. Dein Ecclesiae de Ikot Ekpene, paulo ante erectae, a Decessore Nostro Ioanne PP. XXIII datus es Episcopus atque in illa regenda multiplici sedulitate allaborasti, ut iba Christiana religio nova ac laeta caperet incrementa. Pastorale namque studium tuum hodie testantur tum scholae et socialia instituta ad iuvenes praesertimque mulieres in humanas bonisque artibus erudiendas, tum diuturna incepta, quo ampliores Nigerianus populus progressus consequatur. Re quidem vera, egregiae animi ingeniique dotes, quibus enites, diu latere non poterant. Nam Decessor Noster Paulus PP. VI, tua in Ecclesiam promerita agnoscens, te in amplissimum Patrum Cardinalium Collegium anno MCMLXXVI cooptavit. Valde propterea iucundari te decet, Venerabilis Frater Noster, ac Deo, a quo bona cuncta procedunt, pro collatis donas debitas referre grates: «Lauda, anima mea, Dominum; laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero» (Ps. 145, 1-2). Beatissimae etiam Virginis Mariae patrocinium imploramus, ut a Christo Iesu Domino Nostro multos adhuc per annos supernae bonitatis opibus solaciisque abunde cumuleris. Caelestium denique donorum munerum praenuntia, ac praecipuae caritatis Nostrae testis Apostolica esto Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, et sacrorum administris et cunctae Ecclesiae de Ikot Ekpene, Nobis dilectissimae, peramanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana