Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
EUGENIO S.R.E. CARDINALI DE ARAÚJO SALES,
XXV COMPLENTI ANNUM AB EPISCOPALI ORDINATIONE

 

Tametsi Nobis saepe datur occasio Venerabiles Fratres Episcοpos alloquendi, animique sensus iis aperiendi, cum iisque curas Nostras communicandi; colloquendi tamen familiariter ac quasi coram cum illis hand ampla est Nobis ac rara facultas. Quae sane causa est, cur oblatam opportunitatem XXV diei natalis episcopatus tui non omittentes, et has Litteras tibi dari iusserimus, et cor pandamus, et Nos una tecum gaudere edicamus. Neque uni Nos profecto de tanto eventu laetamur, quippe et frequentissimus grex tuus, et paene tota Natio Brasilieneis festiva haec gaudia perticipent, quibus, sicut non ignota persona est, sic opera tua noverunt omnes et admirantur.

Quod Nobis esse gratum et acceptum ne dubitaveris, Frater; Nobis, dicimus, quibus verba S. Gregorii Magni, Decessoris et magistri Nostri, sancta sunt: «Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est Fratrum salidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur» (Ad Eulog. 8, 30; PL. 77, 933).

Anni vero episcopatus tui, ut ad illos redeamus, quam fluxi, Venerabilis Frater, sed et quam longi simul quamque laeti uberi fructu! Patiaris igitur, ut parumper in tuam vitam atque opus inspiciamus, non ut singula numerando percenseamus, sed ut pauca de multis in bono lumine collocemus.

Quae quamquam varia ac diversa sunt pro locorum, temporum, adiunctorum varietate, sunt tamen quaedam in tuo vitae instituto, in Ecclesiae tuae administratione, in ceteris, sibi constantia, nullo neque tenuata neque labefactata tempore, quasi adulta nata fuerint: sunt autem tua pietas egregia, quae pectus imbuit; et incorruptae fidei sanctitas, ab Apostolis transmissae et a Conciliis confirmatae; fidelitas atque veneratio erga Sedem Apostolicam, «e qua venerandae communionis iura in omnes dimanant» (S. Ambros. Ep. 11, 4); amor in gregem singularis, maxime in pauperes, aegros, miseros, quorum inopiae mederi tibi sacrum; studium acre et insomne, ut quaestiones sociales et oeconomicae solverentur quidem iuste ac recte, salvis tamen pace atque fidei integritate.

Huc respicit tua industria ac moles laborum, ab ipsa sacerdotii tui origine ad maturiorem aetatem; inde fluxerunt orationes, scripta, ephemerides, scholae, pastoralia coepta, acroases radiophonicae atque televisificae; eo spectat vigil cleri atque populi formano et disciplina ipsa, quam sancte colis colique niteris ab omnibus, tamquam arcem, civitatis Dei, id est Ecclesiae, custodem.

Multa nimirum, Venerabilis Frater Noster, operatus es; statque messis abundans atque cum iucunditate metenda. Qua de re gratias agentes, simul Deum in vota vocamus, ut tibi praesentissimus assit.

Benedictio vero Apostolica Te, Episcopos tuos Auxiliares, clerum, populum, omnemque Ecclesiam S. Sebastiani Fluminis Ianuarii roboret, fulciat, soletur in prosperis, in adversis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iulii, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana