Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
FRANCISCUM S. R. E. CARDINALEM MARTY,
ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM

 

Singulari cum amoris affectu hodie ad te mentem convertimus, adventante vitae tunc felici eventu: etenim die XXVIII huius mensis quinquagesimum annum implebis, ex quo, in sortem Domini vocatus, sacerdotium iniisti. Qui dilectionis senses, quo in te ferimur, in recenti itinere, quo loca quaedam Galliae invisimus, est admodum confirmatus. Viget enim apud Nos memoria hospitalitatis, qua sumus perhumane excepti; praesentes cognovimus egregiam existimationem, qua credentes et non credentes, praesertim vero humiles nati ac tenues, te prosequuntur.

Est ergo iucunda Nobis hunc opportunitas, ut hunc natalem ex animο tibi gratulemur tecumque Dοminο, οminium bοnorum largitori benignissimo, gratias maximas agamus pro tot donis, quae tibi ac per te, «cooperatorem suum in evangelio» (cfr. 1 Thess 3, 2), diuturno huc tempore tribuit.

Iuvat profecto meminisse te, cum inter presbyteros esses ascriptus, vires tuas in Christi et Ecclesiae famulatum impendisse; deinde, in Apοstοlοrum successores cooptatum, Ecclesiam S. Flori prius rexisse, delude gregi Remensi cum officiοrum diligentia praefuisse, donec e vοluntate Pauli VI, Decessoris Nostri fel. rec., praeclara ista Sedes Parisiensis tibi crederetur.

Laudes tuas perstringentes in lumine pοnere gaudemus studium, quo commendaris, rei pastoralis et missionalis; qua ex parte etiam memorandum est te οlim Praesidem Cοnferentiae Εpiscopalis Gallicae et Praelatum «Missionis Galliae», quae dicitur, egisse. Peculiari sane cura eos fovisti, qui schοlas obeunt; salubriter es annisus, ut sacerdotes perenni institutione iuvarentur et cum iis, qui altiores excolunt doctrinas, operam sociarent, praesertim ad quaestiones circa fidem quod attinet; ut laici consentanea sibi munia apostolatus exsequerentur; ut catechesis sedulo traderetur.

Haud equidem ignoramus molestias et aerumnas, quae pastori sunt tolerandae, ut spirituales filios «in Christo Iesu per evangelium gignat» (cfr. 1 Cor 4, 15). Verumtamen, ut ait S. Carolus Borromaeus, «quam mirabiliter tollit laborem, considerare remunerationem paratam bono Sacerdoti tractanti fideliter ministerium suum» (Orationes XII, Rοmae 1963, p. 150).

Divinae igitur largitatis praemia, quibus iam hic in terris perfrui licet, tibi exoptantes, Benedictionem Apostolicam, benevolentiae ac dilectionis Nostrae signum, tibi impertimus; quam etiam ad Auxiliares Episcopos tuοs, ad clerum et Christifideles Ecclesiae Parisiensis, necnon ad universos iubilaei tui participes vοlumus pertinere.

Εx Aedibus Vaticanis, die III mensis Iunii, annο MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo. 

IΟANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana