IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD UNIVERSOS ECCLESIAE EPISCOPOS VOLVENTE ANNO MDC A
CONCILIO CONSTANTINOPOLITANO
PRIMO NECNON MDL A CONCILIO EPHESINO
Carissimi in Episcopatu Fratres,
I
1. A Concilio Constantinopolitano I, quod anno videlicet trecentesimo octogesimo primo est actum, commemoratio millesimi sexcentesimi anni maxime quidem Nos adducit ut has vobis litteras conscribamus, quae simul considerationem theologicam simul pastoralem amplectuntur cohortationem imo ex animo Nostro profectam. Quem ad modum in Basilica Petriana praedicavimus Nos ineunte hoc anno novo, Concilium illud «post Nicaenum Concilium fuit Ecclesiae Oecumenicum Concilium secundum cui "Symbolum" debemus, quod sacra in Liturgia perpetuo recitatur. Peculiares autem illius Concilii hereditas est doctrina de Spiritu Sancto quam sic enuntiat Liturgia Latina: "Credo in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem ... qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas"» (Cfr. AAS 73 (1981) p. 153).
Voces ideo illae in Symbolo a tot Christianorum aetatibus iteratae praebebunt nobis hoc anno singularem tum doctrinae tum affectionis ipsius significationem, nosque etiam commonebunt intimorum vinculorum quae Ecclesiam devinciunt nostri temporis - ubi iamiam tertium millennium adventurum est vitae eius mirabiliter locupletatae ac temptatae semperque participis Christi Crucis et Resurrectionis per Sancti Spiritus virtutem - cum quarti saeculi Ecclesia in unica quadam perpetuitate primarum ipsius originum atque in fidelitate erga Evangelii doctrinam apostolicamque praedicationem.
Sufficit iam quod diximus ut plane intellegatur, quomodo Concilii Constantinopolitani primi doctrina etiamnunc permaneat velut declaratio unicae fidei communis Ecclesiae omnisque religionis christianae. Eandem vero hanc fidem profitentes — haud secus ac facimus quoties Symbolum persolvimus — eamque refoventes proxima in centenaria celebratione cupimus id sane extollere quod cum omnibus nos iungit Fratribus nostris, quamvis discidia progredientibus saeculis evenerint. Hoc porro agentes mille et sexcentis anus post Concilium Constantinopolitanum primum, grates Deo habemus de veritate Domini qui per illius Concilii praecepta vias fidei nostrae vitaeque simul vias in eiusdem fidei virtute illuminat. Recordatio autem haec profecto non tantum eo spectat, ut fidei recolatur formula iam sedecim vigens saecula in Ecclesia, verum eodem tempore ut magis inculcetur animis nostris — in meditationibus ac precationibus necnon in pertractationibus spiritualitatis ac theologiae - illa vis divina Personae quae tribuit vitam, illud hypostaticum donum, Dominum et vivificantem dicimus, illa Tertia Trinitatis Sanctissimae Persona quae per eam fidem communicatur singulis cum hominibus atque Ecclesia cuncta. Pergit nimirum Spiritus Sanctus vivificare Ecclesiam, quam in viis propellit sanctitatis et amoris. Sicut praeclare Sanctus Ambrosius edocet sua in scriptione De Spiritu Sancto, «cum sit inaccessibilis natura, receptabilis tamen propter bonitatem suam nobis est, conplens virtute omnia, sed qui solis participetur iustis, simplex substantia, opulens virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis et ubique totus» (Sancti Ambrosii, De Spiritu Sancto, I, V, 72; ed. O. Faller, CSEL 79, Vindobonae 1964, p. 45).
2. Concilii insuper Constantinopolitani memoria, quod secundum fuit Ecclesiae Oecumenicum Concilium, nos homines christianum nomen profitentes in secundo hoc iamiam exituro millennio conscios reddit quam vivax fuerit, primis saeculis primi annorum mille spatii inter crescentem usque credentium multitudinem, ipsa necessitas recte intellegendi ac proloquendi in Ecclesiae confessione mysterium inscrutabile Dei in absoluta ipsius transcendentia: Patris, Filii et Spiritus Sancti. Quod quidem mysterium, uta ceterae principales doctrinae veritatis vitaeque christianae, ad sese in primis convertit intentos fidelium animos. Circa eas quoque doctrinas ortae sunt complures interpretationes etiam inter se dissentientes, quae vocem postulabant Ecclesiae, sollemnem testificationem nempe redditam ex virtute promissionis a Christo factae in Cenaculo: «Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo... suggeret vobis omnia, quae dixi vobis» (Io. 14, 96); «ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem» (Io.16,13).
Ita ergo volvente hoc anno millesimo nongentesimo octogesimo primo nominatim referamus gratias nos oportet Spiritui Sancto, cum multiplices inter cogitationum humanarum vicissitudines dederit Is Ecclesiae propriam declarare fidem, etsi secundum peculiare loquendi genus illius aetatis, at piene congruentem cum «omni veritate».
Credo «... et in Spiritum Sanctum dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas»: in haec verba loquitur fidei Symbolum primi Concilii Constantinopolitani anno trecentesimo octogesimo primo (Sic primum appellatur in Actis Concilii Chalcedonensis, act. II: ed. B. Schwartz, Acta Conciliorum Oecumenicorum, II Concilium universale Chalcedonense, Berolini et Lipsiae 1927-32, I, 2, P. 80; cfr. etiam Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bononiae 1973, p. 24), quo mysterium collustratur Spiritus Sancti eiusque originis ex Patre, dum eo pacto unitas affirmatur atque aequalitas huius Spiritus Sancti cum Patre et Filio.
II
3. Centenariam vero decimam sextam celebrationem primi Concilii Constantinopolitani peragentes, silentio tamen transire nolumus aliam magni momenti memoriam, quae in hunc annum millesimum nongentesimum octogesimum primum cadit; hoc enim anno contingit etiam recordatio anniversaria millesimi quingentesimi quinquagesimi anni a Concilio Ephesino, scilicet anno quadringentesimo tricesimo primo concelebrato. Licet haec commemoratio quasi delitescat in prioris Concilii umbra, pondus tamen prae se fert magnum nostra pro fide dignissimaque est ipsa quae peragatur.
Nam eodem in Symbolo nos intra liturgicam communitatem sese parantem ad Divina Hysteria rursus vivenda eloquimur: «Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est». Vim igitur in primis christologicam habuit Concilium Ephesinum, cum divinitatem simul ac humanitatem in uno eodemque Christo Iesu declararet, ut subtilius circumscriberet veram Ecclesiae doctrinam in Concilio Nicaeno prolatam anno trecentesimo vicesimo quinto, quae tamen interea adducts erat in discrimen ob diversas interpretationes veritatis iam in illo Concilio illustratae passim dispersas ac praesertim quasdam ob formulas in motu Nestoriano adhibitas; illam catholicam doctrinam dicimus quae expressius postea in insigni Formula Unionis appellata anno quadringentesimo tricesimo tertio edicitur, ita nempe ut Dominum nostrum Iesum Christum, ob duarum naturarum in Eodem factam unitatem, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis secundum humanitatem confiteamur (Acta Conciliorum Oecumenicorum, I, I, 4, pp. 8s. (A); cfr. etiam Conciliorum Oecumenicorum Decreta, pp. 69 s.). Coniuncte autem cum hisce affirmationibus intulit secum Ephesinum Concilium soteriologicam praeterea significationem, haud ignorans principium Patribus carum: «Quod non est assumptum non est sanatum». Pariter quidem cum vi illarum declarationum arcte cohaeret etiam veritas de Virgine Sancta, quae vocata erat ad unicam singularemque dignitatem Matris Dei, «Theotókou» , sicut ipso clarius sole eruitur potissimum ex Epistulis Sanctis Cyrilli ad Nestorium (Acta Conciliorum Oecumenicorum, I Concilium universale Ephesinum: ed. E. Schwartz, I, 1, pp. 25-28 et 223-242; cfr. etiam Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bononiae 1973, pp. 40-44; 50-61) tum etiam ex illo Formula Unionis quam memoravimus. Totum carmen fuit quod pristini Patres illi cecinerunt de Filii unigeniti Dei incarnatione; carmen fuit etiam ad salutis celebrandum opus per Spiritum Sanctum in orbe completum. At omne id fieri non potuit quin simul cederet in Matris Dei honorem, primae videlicet sociae cooperantis cum Altissimi potentia, qui annuntiationis tempore obumbravit ei lucidum per Spiritus adventum (Lc 1, 35). Hoc modo rem comprehenderunt sorores nostrae ac fratres Ephesi, qui vesperi vicesimo secundo Iunii mensis die, quo incohatum est Concilium in cathedrali templo «Matris Dei», praedicaverunt illo ipso titulo Virginem Mariam atque triumphantes deduxerunt Patres exacta sessione ea prima.
Convenire idcirco maxime Nobis videtur ut illud etiam antiquum Concilium in Ecclesiae historia tertium commemoretur a nobis secundum locupletem doctrinam suam theologicam et ecclesialem. Sanctissima enim Virgo ipso quidem est quae sub tegumento potentine Trinitatis omnium hominum arctissime est cum salutis opere consociata. Verbi incarnatio, Spiritu Sancto operante, sub eius corde evenit. In illo praeterea novae humanitatis aurora effulsit, humanitatem dicimus quae una cum Christo societatem hominum intravit ut priscum foederis cum Deo consilium primi hominis inoboedientia violatum perficeret. «Et incarnates est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine».
4. Binae igitur anniversariae celebritates, quamvis altera quidem titulo alio pondereque historico, in Spiritus Sancti redundant honorem. Omnia haec Spiritus Sancti opere sunt effecta. Patet itaque quam alta ratione hae praestantes duce recordationes, de quibus mentio iure fiat hoc anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, inter se vinciantur in doctrina professioneque fidei Ecclesiae immo omnium fidei Christianorum. Fides ea est in Sanctissimam Trinitatem, fides in Patrem a quo descendit omne datum et donum (Iac 1, 17), fides in Christum hominis Redemptorem, denique fides in Spiritum Sanctum. Praeterea, hac sub luce, pietas erga Virginem Mariam; etenim ea «verbo divino consentiens, facts est Mater Iesu, ac salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit», quapropter «SS. Patres Mariam non mere passive a Deo adhibitam, sed libera fide et oboedientia humanae saluti cooperantem censent» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 56). Adeo pulchrum ideo est Mariam, ut cum hac fide Domini exspectaverit adventum, ita etiam vergente ad finem hoc secundo millennio, ipsam pariter adesse nostram quoque fidem illustraturam tali in statu visuque «adventus».
Totum vero istud nobis est immensae fons laetitiae origoque simul grati animi sensuum pro huius fidei lumine, per quam participes reddimur divinorum impenetrabilium mysteriorum, dum inde haurimus vitalia animarum nostrarum elements dilatantes in eis prospectus longinquos visionis ipsius nostrae spiritalis dignitatis sortisque nostrae supremae. Quam ob rem permagnae illae anniversariae memoriae nobis restare non possunt tantummodo praeteriti longe temporis recordatio. Debent enim in Ecclesiae fide reviviscere; debent quasi reddita vocis imago resonare eius in spiritualitate; immo vero exteriorem declarationem reperire debent perennis sui vigoris pro universa credentium communitate.
5. Ante omnes haec scribimus vobis, amati Nostri Venerabilesque Fratres in ministerio Episcopali. Eodem tamen tempore ad Fratres Sacerdotes convertimur ut proximos sane adiutores vestra in cura pastorali «in virtute Spiritus Sancti». Appellamus insuper Fratres ac Sorores cunctarum Familiarum religiosarum tam virorum quam mulierum, inter quas insigniter vivere vigereque oportet testificationem Spiritus Christi, ac pοtissimum aestimari ipsius munus quae Domini esse voluerit Ancilla (cfr. Lc 1, 38). Demum tandem alloquimur omnes Fratres ac Sorores laicatus Ecclesiae, qui fidem simul professi cum reliquis omnibus membris ecclesialis communitatis toties iam ac tot per aetates vivam conservant magnorum Conciliorum memoriam. Persuasum Nobis omninο est grata mente eos celebrationem accepturοs esse hοrum eventuum ac sollemnium anniversariorum, praesertim cum simul perspexerimus quam apte etiam hisce temporibus convenient mysteria illa, quae duo Concilia in priore iam parte primi millennia tanta auctoritate patefecerint.
Spem denique audemus alere Nos fore ut Conciliorum Constantinopolitani et Ephesini commemoratio, quae testimonia fuerint fidei traditae ac praedicatae ab Ecclesia indivisa, sinat nos mutua crescere in necessitudine coniunctionis dilectis cum Fratribus orientalis et occidentalis orbis, quibuscum etsi plena nos communio ecclesialis nondum obstringit, vias tamen unitatis in veritate conquirimus humili animo fidentique precantes. Quid enim magis valet iter ad eam versus unitatem accelerare quam recordatio simulque excitatio earum rerum ipsarum, quae tot per saecula fuerunt partes fidei communiter testatae, immo et quae tales etiamnunc esse non cessant, licet flebiles saeculorum decursu intercesserint divisiones?
III
Mens proinde ac voluntas Nostra est ut eventa haec transigantur secundum amplam suam ecclesiasticam significationem. Haud enim decet nos recolere praeclaros hos anniversarios eventus tamquam elapsi solum temporis res, verum redintegrare etiam illos sensibus nostrae aetatis penitusque eos collegare cum vita et actione Ecclesiae nostrorum dierum, quem ad modum ipsi iam reclusi sunt per totum nuntium Concilii hac nostra aetate celebrati: Vaticanum Secundum dicimus. Quam alte pervadunt magisterium illud veritates horum Conciliorum quantumque permeant totam per doctrinam de Ecclesia quae praecipua ac princeps est Vaticani Secundi ! Quam necessaria eadem Concilia sunt atque utilia huic ipsi doctrinae et pari modo quam vehementer primariae illae veritates maximaeque Symboli nostri vivunt – ut ita dicamus – novam vitam novaque luce resplendent in omni doctrinae summa Concilii Vaticani Secundi !
Quare si potissimum aetatis nostrae munus erit, ac fortasse venturorum etiam Ecclesiae temporum, peragere in vitamque inducere ipsam doctrinam et directoria munita magni huius Concilii, anniversariae memoriae hoc anno Conciliorum Constantinopolitani primi et Ephesini opportunitatem praebent eiusdem exsequendi officii vives in adiunctis veritatis, quae per saecula in aeternum perdurat.
«Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum (cfr. Io 17, 4), missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret, atque ita credentes per Christum in uno Spiritu accessum haberent ad Patrem (cfr. Eph 2, 18). Ipse est Spiritus vitae seu fons aquae salientis in vitam aeternam (cfr. Io 4, 14; 7, 38-39), per quem Pater homines, peccato mortuos, vivificat, donec eorum mortalia corpora in Christo resuscitet (cfr. Rom 8, 10-11). Spiritus in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in templo habitat (cfr. 1 Cor 3, 16; 6, 19), in eisque orat et testimonium adoptionis filiorum reddit (cfr. Gal 4, 6; Rom 8, 15-16 et 26). Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cfr. Io 16, 13) et in communione et ministratione unificat, variis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit, et fructibus suis adornat (cfr. Eph 4, 11-12; 1 Cor 12, 4; Gal 5, 22). Virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit. Nam Spiritus et Sponsa ad Dominum Iesum dicunt: Veni ! (cfr. Apoc 22, 17). Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata"» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 4). En locus sine dubio ditissimus et brevissimus, quamvis haud unicus sit, qui demonstrat quo pacto veritas de Spiritu Sancto in summa praeceptorum Vaticani Secundi vivat ex nova quadam vita novoque fulgeat splendore; quam quidem veritatem mille sexcentos abhinc annos Concilium Constantinopolitanum primum tanta sanxit auctoritate.
Omne renovationis opus Ecclesiae, quod adeo providenter suasit incepitque Concilium Vaticanum Secundum – quae renovatio eodem tempore esse debet "accommodatio" ad tempora atque confirmatio eorum quae aeterna sunt et necessaria ad ipsum Ecclesiae munus – impleri nequit nisi in Spiritu Sancto, adiuvante scilicet luce eius ac virtute. Hoc magni momenti est; hoc tanti interest universalis Ecclesiae in ipsius amplitudine, quem ad modum interest etiam cuiusque Ecclesiae particularis in communione cum reliquis omnibus Ecclesiis particularibus. Hoc magnopere afficit etiam viam oecumenicam intra religionem christianam eiusque viam in mundo huius temporis, quae explicanda est adversus iustitiam et pacem. Magni insuper ponderis est ad opus promovendum vocationum sacerdotalium ac religiosarum necnon ad apostolatum laicorum uti fructum novae maturitatis eorum fidei.
8. Duplex Symboli Nicaeni-Constantinopolitanii formula: «Et incarnatus est de Spiritu Sancto... Credo in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem», commonefacit nos potissimum opus a Spiritu Sancto expletum – ad quod reliqua cuncta semper referuntur et a quo veluti fonte vires hauriunt – proprie vereque esse incarnationis Verbi Aeterni, operante scilicet eodem Spiritu in Virginis Mariae sinu.
Christus nominatim, hominisque mundique redemptor, medium est historiae punctum: «Iesus Christus heri et hodie idem...» (Hebr 13, 8). Si igitur cogitata nostra et corda in Eum fixa intenduntur exeunte secundo millennio quod a primo eius in mundum nos separat adventu, eadem simul convertuntur ad Spiritum Sanctum, quo quidem operante humana ipsius effecta est conceptio; atque referuntur etiam ad eam, a qua conceptus est ac natus: ad Virginem Mariam. Profecto anniversariae celebritates duorum praestantium Conciliorum hoc anno singulariter dirigunt cogitationes nostras affectionesque ad Spiritum Sanctum necnon ad Matrem Dei Mariam. Ac si meminimus quantum gaudium quantamque exsultantem laetitiam Ephesi suscitaverit mille quingentos quinquaginta abhinc annos professio fidei de divina maternitate Virginis Mariae (Theotókou), intellegimus in eadem professione fidei esse celebratum opus peculiare Spiritus Sancti: quod omnino opus ingrediuntur tum humana conceptio ac nativitas Filii Dei per Spiritus Sancti operationem tum, eodem pariter agente Sancto Spiritu, ipsa maternitas sanctissima Virginis Mariae. Haec vero maternitas non tantum fons est ac fundamentum totius insignis sanctitatis Mariae eiusque maxime propriae participationis universae oeconomiae salutis, sed constituit etiam perpetuum vinculum maternum cum Ecclesia inde nimirum proficiscens quod Ipsa delecta a Sanctissima Trinitate est Christi Mater qui «est caput corporis Ecclesiae» (Col 1, 18). Vinculum autem istud praesertim aperitur sub cruce, ubi «vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit... ab eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" (cfr. Io 19, 26-27) (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 58).
Concilium Vaticanum Secundum aptissime dein perstringit inviolabilem Mariae Sanctissimae coniunctionem cum Christo atque Ecclesia: «Cum vero Deo placuerit humanae salutis sacramentum non ante sollemniter manifestare quam promissum a Christo Spiritum effunderet, Apostolos videmus ante diem Pentecostes "perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria Matre Iesu et fratribus Eius" (Act 1, 14), Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat» Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 59). Quibus verbis locus ex Concilio depromptus duo copulat inter se temporis momenta, ubi Mariae maternitas magis profluit ex Spiritus Sancti opere: primum Incarnationis momentum ac deinde ipsius nascentis Ecclesiae tempus in Cenaculo Hierosolymitano.
IV
9. Grandes hae omnes principalesque rationes et confluentia ipsa adiuncta tanti ponderis faciendum esse admonent ut hoc dupliciter iubilari anno progrediente efferatur singulariter Pentecostes sollemnitas in tota Ecclesia.
Quapropter Romam ad diem ilium invitamus omnes Episcoporum Conferentias Ecclesiae catholicae necnon Coetus Episcoporum Orientalium, ut quos placuerit tamquam legatos mittant ut una simili renovare valeamus hereditatem illam quam in Spiritus Sancti virtute ex Pentecostes Cenaculo recepimus: Ipse enim nascenti iamiam Ecclesiae designavit viam ad omnes nationes ducentem, ad populos linguasque cunctas, ad singulorum hominum corda.
Ita quidem in Collegium congregati velut sollicitudinis apostolicae omnium Ecclesiarum heredes (2 Cor 11, 28) abundantiam percipiemus vivi fontis, qui idem Spiritus est quique opus Ecclesiae et munus regit in viis hominum generis nostrorum dierum dum iam exiturum est alterum mille annorum spatium post Verbi Incarnationem, Spiritu Sancto in Virginis Mariae visceribus operante.
10. Prior sollemnitatis illius pars mane nos conglobabit in Basilicam Petrianam Urbis Vaticanae, ut omnibus animi viribus fidem nostram decantemus «in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem... qui locutus est per prophetas... Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam». Ad id sane impellimur ipsa commemoratione millesimi sexcentesimi anni ab acto Concilio Constantinopolitano primo: haud secus atque Apostoli in Cenaculo et ipsi Patres Concilii illius conglomerabimur ab Eo qui «virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 4).
Illo scilicet pacto sollemnitas Pentecostes huius anni fiet sublimis grataque simul professio eiusdem fidei in Spiritum Sanctum, Dominum et vitae Datorem, quam illi Concilio potissimum debemus. Eodem vero tempore humilis fiet precatio fervidaque imploratio, ut idem Spiritus nos adiuvet «ad renovandam faciem terrae», etiam per ipsius Ecclesiae reficiendae operam secundum Concilii Vaticani Secundi mentem. Utinam mature quidem ordinateque expleatur hoc opus omnibus in Ecclesiis atque communitatibus christianis; utinam id ante omnia perficiatur in hominum animis, quandoquidem vera renovatio contingere non potest quin homines ad Deum perpetuo convertantur! A veritatis Spiritu petemus ut in via huius renovationis permaneamus fedelissimi illi Spiritus sermoni qui nunc ipsum nobis est Vaticani Secundi doctrina neve hanc viam deseramus aliquo propulsi affectu erga spiritum mundi. Praeterea ab Eo postulabimus, qui «fons vivus, ignis, caritas» est, ut nos ipsos omnemque Ecclesiam ac denique totam hominum familiam ea caritate perfundat quae «omnia suffert... omnia sustinet... numuam excidit» (1 Cor 13, 7-8).
Nihil porro dubii est quin praesenti hoc historiae tempore tum Ecclesiae tum hominum generis, magna percipiatur necessitas veritatis illius altius perscrutandae iterumque exsuscitandae. Cuius quidem rei occasionem die Pentecostes afferet celebratio millesimi sexcentesimi anni a Concilio Constantinopolitano primo peracto. Spiritus Sanctus utinam hanc nostram fidei suscipiat testificationem! Recipiat nempe in liturgico ritu sollemnitatis Pentecostes humilem hanc animorum patefactionem ad Eum, Paraclitum, in quo et revelatur et unitatis consummatur donum!
11. Pars autem celebrationis posterior nos illo die vespertinis horis convocabit in Basilicam Sanctae Mariae Maioris, ubi praedictus matutinus complebitur ritus ipsis doctrines quas nobis ponderandas exhibebit memoria anniversaria millesimi quingentesimi quinquagesima anni a Concilio Ephesino. Hoc insuper suadebit unica ferme congruentia, quod videlicet Pentecostes dies hoc anno in septimum incidet Iunii mensis, uti accidit anno quadringentesimo tricesimo primo, quo etiam die sollemni – qui antea destinatus erat principio ipsarum sessionum deinde in diem vicesimum secundum Iunii reiectarum – Ephesum adventaverunt primi Episcoporum manipuli.
Doctrinae autem illae inspicientur adhibitis Concilii Vaticani Secundi principiis, ratione praesertim habita mirandi prorsus capituli VIII Constitutionis Lumen Gentium. Quomodo enim Ephesinum Concilium per doctrinam suam christologicam et soteriologicam effecit ut de Maternitate Divina Mariae (Theotókou) veritas confirmaretur, sic profecto Vaticanum Secundum reminisci nobis dat Ecclesiam, ex virtute Spiritus Sancti enatam in Cenaculo Hierosolymitano, coepisse iam ad Mariam spectare veluti spiritalis maternitatis Ecclesiae ipsius exemplar ac proinde ut ad figuram eius archetypicam. Eo namque die Ipsa, quae a Pontefice Maximo Paulo VI Mater Ecclesiae est nuncupata, emittit suae intercessionis potentiam in Ecclesiam Matrem eiusque conservat apostolicum impulsum, ex quo ea nunc quoque vivit, dum pro Deo generantur credentes omnium temporum omniumque locorum.
Postmeridiana idcirco liturgia sollemnitatis Pentecostes in praecipuam Marianam Romae Basilicam nos adducet peculiari ratione recordaturos per talem actum, quomodo apostoli fuerint in Cenaculo Hierosolymitano «perseverantes unanimiter in oratione cum... Maria Matre Iesu...» (Act 1, 14), cum sese ad Spiritus Sancti adventum compararent. Aequabiliter et nos in die adeo illustri cupimus perseverare unanimiter in oratione cum Ea quae secundum dicta Constitutionis dogmaticae Vaticani Secundi de Ecclesia «Deipara est Ecclesiae typus... in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 63). Perseverantes itaque in oratione cum illa fiduciaeque pleni de illa committemus Ecclesiam Spiritus Sanctissimi potestati eiusque etiam munus inter nationes mundi omnes tam nunc quam posthac. In nobis enim ipsis hereditatem gerimus eorum quos Christus e mortuis resuscitatus in universum ire iussit orbem Evangeliumque praedicare omni creaturae (Cfr. Mc 16, 15).
Pentecostes die cum Maria Iesu Matre in oratione coniuncti illi profecto sibi persuaserunt posse omnino se hoc mandatum exsequi Spiritus Sancti virtute roboratos, qui secundum Domini promissionem in eos descendisset (Cfr. Act 1, 8). Illo proin die heredes nos eorum cohaerebimus eodem in fidei precisque actu.
V
12. Dilecti Fratres Nostri!
Probe novimus vos Feria Quinta in Cena Domini intra communitatem presbyterorum dioecesium vestrarum renovaturos memoriam Ultimae Cenae, in qua papis et vinum per Christi voces Sanctique Spiritus potentiam facta sint corpus et sanguis nostri Servatoris, id est redemptionis nostrae Eucharistia.
Eo igitur die vel aliis etiam opportunes occasionibus loquimini ad totum Dei Populum hisce de anniversariis eventibus actibusque tanti momenti, ut in omni pariter Ecciesia locali Ecclesiaeque communitate commemorentur atque etiam vivantur, quem ad modum plane merentur, ea quidem ratione quae a singulis statuta erit Pastoribus secundum consilia singularum Episcopalium Conferentiarum necnon Coetuum Episcoporum Orientalium.
Maximopere nos celebrationes praenuntiatas iam exspectantes iuvat peculiarem vobis cunctis, Venerabiles carique in Episcopatu Fratres, ac vobiscum communitatibus universis vestris Benedictionem Apostolicam Nostram dilargiri.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana