IOANNES PAULUS PP. II
CHIROGRAPHUM
COMPERTA HABENTES
QUO CONSILIUM PATRUM CARDINALIUM
AD QUAESTIONES ORGANICAS ET OECONOMICAS
APOSTOLICAE SEDIS EXPENDENDAS CONSTITUITUR
Comperta habentes gravie Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium consilia atque propositi, quae in conventu Sacri Collegii a die V ad diem IX mensis Novembris anno MCMLXXIX celebrato significarunt quaeque eiusdem coetus participes postea Nobis declaraverunt, ea opportune ad effectum adducere studemus. Inter causas autem, de quibus Sacri Collegii Sodales egerunt, reperitur potissimum quaestio de quibusdam Apostolicae Sedis rebus disposite temperandis necnon de ratione eius oeconomica. Expedire quidem videtur ut eaedem causse etiam cum Patribus Cardinalibus, qui per orbem terrarum gregum Pastores sint constituti et universalem Ecclesiam quodammodo repraesentent, accurate excutiantur.
Quae cum ita sint, decernimus atque edicimus ut Consilium instituatur quorundam S.R.E. Cardinalium per terras Archiepiscoporum residentialium, quorum sit – adiutricem operam praebentibus Romanae Curiae ministeriis, ad quae negotia pertinent, maxime vero Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis – quaestiones organicas et oeconomicas eiusdem Apostolicae Sedis expendere.
Datum Romae, die XXXI mensis Maii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
IΟΑΝΝΕS PΑULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana