Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA
CARITAS CHRISTI

AD EPISCOPOS
TOTIUS ORBIS CATHOLICI:
DE PRECIBUS AD DEUM
PRO ECCLESIA
IN SINIS FUNDENDIS

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Caritas Christi, qua fraterne inter nos coniungimur, atque conscientia gravis officii, quod nobis ut Pastori supremo Ecclesiae universae est creditum, nos impellunt ad animum nostrum patefaciendum ut curam et sollicitudinem nostram de Ecclesia, quae est in Sinis, vobiscum, dilecti Fratres in Episcopatu, communicemus. Cunctis pernota est condicio, in qua ea ad praesens versatur, nec dubitamus quin multi ex vobis impensas preces ad Patrem caelestem ac Dominum Nostrum Iesum Christum, Bonum animarum Pastorem, fundant pro caris fratribus et sororibus in magna illa natione. Novimus enim in variis partibus orbis catholici initium factum esse orationum pro Sinis, fluentium e spiritu arctae communionis et fraternitatis, qui in gaudio et in doloribus membra Corporis Mystici Christi conectit et conectere debet (Cfr. 1 Cor. 12, 12-30).

Haec epistula nostra a precibus originem trahit, quas Deo Omnipotenti pro dilecta illa portione Populi eius indesinenter adhibemus, estque ei propositum ut vobis annitentibus catholicos, qui in toto sunt mundo, ad orandum permoveat. Scimus quidem certe Dominum fidelem esse his, quae elocutus est, verbis: “Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis” (Matth. 7, 7). Re enim vera, cum sueta subsidia humana deficiunt, quibus vincula mutuarum rationum in communitate aliqua serventur, semper tamen vis manet precationis, quae flammam alit spei, quae non confundit, agente Spiritu Sancto, qui est in nobis. “Spiritus adiuvat infirmitatem nostram — ita S. Paulus nos docet —; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus” (Rom. 8, 26).

Rogamus igitur vos ut precationem faciatis, rogamus vos, ut in Dei Spiritu consociemini cum filiis et filiabus Ecclesiae catholicae, qui degunt in Sinis et quibuscum visibilis coniunctio iam a nonnullis decenniis desiit. Ope orationis illi, quamvis omni nexu externo nobiscum priventur, in ipso corde permanent Ecclesiae Christi. Oratione praeterea a Misericordia Divina impetrabuntur dona, lumina, vires spiritales, quibus Ecclesiae, quae est in Sinis, condiciones pernecessariae praestentur, ut unitate etiam aspectabili fruatur cum Ecclesia Iesu Christi, quae est “una, sancta, catholica et apostolica”.

Sedis Romanae S. Petri peculiare munus est, ad hoc quod attinet, fratres in veritate et in amore coniungere. Profecto Apostolo Petro Dominus Iesus officium commisit fratres eius confirmandi (Cfr. Luc. 22, 32), quia Dominus voluit ut super eum Ecclesia sua aedificaretur (Cfr. Matth. 16, 18-19). “Romanus Pontifex, ut successor Petri — quemadmodum Concilium Vaticanum Secundum affirmat — est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum” (Lumen Gentium, 23). Is est qui unum et indivisum reddit ipsum Episcopatum (Cfr. Lumen Gentium, 18). Itaque vinculum cum Sede Petri eiusque apostolico ministerio pernecessaria est condicio ut quis unitatem cum magna familia catholica participet.

Sollicitudo de Ecclesia in Sinis, qua Decessores nostri rec. mem. Pius XII, Ioannes XXIII, Paulus VI, Ioannes Paulus I semper vehementer afficiebantur, effecta est singularis et constans cura nostri pontificatus, ut saepius variisque modis enuntiavimus. Haec cura ab ipsa proficiscitur natura catholicitatis Ecclesiae, quae est una et universalis, multiplex in varietate populorum, e quibus constat, ac simul eadem in fundamento fidei et in vinculo communionis. Quemadmodum Concilium Vaticanum Secundum affirmat, “Omnibus . . . gentibus terrae inest unus Populus Dei”. . . quippe qui “ex omnibus gentibus mutuetur suos cives . . . Cum autem Regnum Christi de hoc mundo non sit (Cfr. Io. 18, 36), ideo Ecclesia seu Populus Dei, hoc Regnum inducens, nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat . . . Hic universalitatis character, qui Populum Dei condecorat, ipsius Domini donum est” (Lumen Gentium, 13).

Pergit docere Concilium: «Vi huius catholicitatis, singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus . . . Inde etiam in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes, integro manente primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet (S. IGNATII M. Ad Romanos), legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant. Inde denique inter diversas Ecclesiae partes vincula intimae communionis quoad divitias spirituales, operarios apostolicos et temporalia subsidia. Ad communicandum enim bona vocantur membra Populi Dei, et de singulis etiam Ecclesiis valent verba Apostoli: “Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei” (1 Petr. 4, 10)» (Lumen Gentium, 13).

Ecclesia Romana instar Matris (cum amore tenero scilicet ac solido, etsi humanis interdum cum defectibus) incrementum filiorum suorum per omnem orbem terrarum semper provehere studuit, efficiens ne iis valentes peritique deessent pastores neque praesidia ministrorum missionalium atque evangelizandi instrumenta. Adepta vero a communitatibus progressionis maturitate, ea libenter statuit ut penes clerum localem offficium esset propriae regendae Ecclesiae, cum qui illa communionem fidei disciplinamque communem inde profectam servaret. Quod autem plures usque Episcopi autochthones in Episcopalibus totius mundi Conferentiis inveniuntur atque in Curia Romana similiter Praelati et Episcopi cuiusvis continentis, id eloquenter comprobat diligentem ipsam curam, qua opere filiorum suorum utitur Ecclesia sine ullo ortus discrimine aut dominatus singularis cupidine. Praesertim vero post Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum Conferentiis Episcopalibus vastissima est assignata provincia ultro operandi in suorum fidelium commodum proprios intra fines; quae quidem probe noverunt suis in difficultatibus quibuslibet ac pro necessitatibus, si quae fuerint, se posse fidere semper adminiculo et propensae voluntati et adiumento Ecclesiae Romanae.

Compertum habemus fratres nostros sororesque in Sinis hoc triginta annorum spatio subire debuisse aspera diuturnaque discrimina. Per ipsos nempe dolores acerbos suam commonstraverunt erga Christum et eius Ecclesiam fidelitatem; talia profecto fortitudinis documenta conferri licet cum christianis priorum Ecclesiae saeculorum. Quantum solacium affert nuntiorum perceptio de constanti et intrepida catholicorum Sinensium fidelitate in fidem maiorum suorum atque de coniunctione, filiorum propria, cum Petri Sede. Haec omnia, quae penitus admiramur, incitare magis etiam nos debent ut amans nostrum illis offeramus auxilium precumque piarum praesidium.

Iam ab aliquo tempore latissima in ea natione libertatis religiosae postulata magis agnoscuntur.

Quapropter Omnipotentem Deum, populorum Dominum, exoremus oportet ut, adhibitis talis libertatis principiis, fratres nostri ac sorores Sinenses valeant sine impedimento profiteri fidem suam, in catholica permanentes Ecclesiae unitate.

Apostolica Sedes nullam praeterire sinit opportunitatem quin catholicis in Sinis significare nitatur quam alte ii in ipso corde Ecclesiae Catholicae insideant, quae peculiari cum studio ac benevolentia contemplatur praeclaram illam summam traditionum cultusque civilis, excelsae humanitatis et copiosae spiritualitatis, unde historica et praesens efficitur hereditas amplae Sinarum nationis: haec omnia liquido explicavimus oratione nostra Manilae habita die XVIII praeteriti mensis Februarii.

Pro ipsa igitur sollicitudine “omnium Ecclesiarum” (2 Cor. 11, 28), quae nos consociat, a vobis, dilecti in Episcopatu Fratres, flagitamus ut idem faciatis horteminique commendatos vobis fideles ut Deum pro et cum fratribus suis et sororibus Sinensibus precentur.

Simul ideo oremus ut illi solidi in fide persistant et in actuosa caritate permaneant. Domino supplicemus ut in iis ipse vividiorem usque laetioremque alat spem renasciturae olim illorum Ecclesiae novaeque Spiritus Pentecostes, quae perficiat ut Christi nuntius dilectissima illa in terra reflorescat. A Domino item deposcamus ut eorum animos attingat, qui dubitationibus ac timoribus conflictantur eorumque etiam, qui gravibus cesserunt acerbitatibus et sic in discrimen dederunt fidei depositum, sibi aliquando traditum. Pro universa demum nobili Sinarum natione Deum rogemus ut in iustitiae progressionisque verae possit semitis semper ambulare.

Preces autem fundamus, imprimis persuasum nobis cum Apostolo Gentium habentes Deum, “qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus” (Eph. 3, 20) effecturum ut “diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum” (Cfr. Rom. 8, 28).

Committamus autem obsecrationes nostras validae deprecationi ipsius Mariae Sanctissimae, quam animorum ardore tantaque fiducia Sinenses fideles implorant tamquam Sinarum Reginam, ut a Filio suo, Domino Nostro Iesu Christo, affluentiam gratiarum impetret munerumque caelestium pro dilectis filiis suis et filiabus in Sinis.

Imminens iam celebratio ineuntis Anni Novi Sinensis (die XXV mensis Ianuarii) gratam nobis offert occasionem testandi rursus amorem et aestimationem, quam habemus habuimusque semper erga populum Sinensem. Qua festiva quidem data opportunitate admiscemur laetitiae cunctorum magnae Sinarum familiae membrorum, ubicumque versantur, quibus omnibus faustum et placidum Annum Novum ominamur.

Vobis demum Benedictionem Apostolicam amantissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae Domini, anno MCMLXXXII, Pontificatus nostri quarto.


IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana