Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 MARIO ALOISIO S.R.E.
CARDINALI CIAPPI

 

Venerabili Fratri Nostro
Mario Aloisio S.R.E. Cardinali Ciappi

Providentissimo Deo donante, mox quinquagesimum annum explebis, ex quo, presbyter ordinatus, Christi Iesu Magistri, Sacerdotis et Regis ministerium participare coepisti. Quam peculiarem anniversariam memoriam recolens, sine dubio permagno gaudio spirituali perfunderis atque Ei qui suo te amore praevenit et inter Fratres Praedicatores in sortem suam vocavit, gratias ages animo inflammato.

Caritas silere nescia Nos impellit ut, tecum laetantes, hunc sacerdotii natalem tibi vehementer gratulemur, egregiam existimationem, qua te prosequimur, proferamus, sinceram dilectionem, qua te complectimur, significemus.

Probe compertum habemus in te pietatem ac doctrinam felici nexu inter se coniungi, quod est viri ecclesiastici singularis commendatio. Vita tua, in sacro ordine ducta, etsi potius umbratilis erat, fructuum tamen ferax fuisse est omnino dicenda. Mature enim, quo es ingenio, in Pontificio Athenaeo, quod prius “Angelicum” dictum, nunc “Universitas a S. Thoma Aquinate in Urbe” appellatur, theologiam docuisti esque munere functus Decani Facultatis eiusdem huius disciplinae.

Doctoris Communis interpres sagax et subtilis, ea quae in hac provincia commentus erat et meditatus, in auditores transfudisti, inter quos etiam Nos, in doctrinae sacrae studium incumbentes, olim aliquandiu fuimus; quod quidem iuvat memorare huius iubilaei tui oblata occasione.

Postmodum vero ipsa Sedes Apostolica operam tuam expetivit. Nam anno MCMLV Pius XII, Decessor Noster, in Aedes Vaticanas te ascivit ut munus obires Magistri Sacri Palatii Apostolici, qui mutato nomine nunc Pontificalis Domus Doctor Theologus vocatur, necnon Theologi Secretariae Status “ad personam”. Quas partes implens, luculenter ostendisti qua esses rerum peritia, qua officii diligentia, qua observantia et fidelitate erga visibile Caput Ecclesiae eiusque Magisterium.

Merito ergo Paulus PP. VI, item Decessor Noster, anno MCMLXXVII in Sacrum Patrum Cardinalium Collegium te cooptavit, id est participem reddidit “eximii “Presbyterii” Romanae Ecclesiae”. Qua in dignitate constitutus, alacer perrexisti Apostolicae huic Sedi utilitates afferre.

Nos ergo Christum, Summum et Aeternum Sacerdotem, qui est “fons omnium gratiarum” quique “divina populo tradit”, enixe deprecamur ut uberrimis donis propitiationis suae te locupletet, diu sospitet, solacii sui affíciat suavitate. Deipara Virgo, quae certissimum est praesidium eorum qui Deo se devoverunt, amantissimam tibi se praebeat Matrem et praevalidam Adiutricem.

Haec habuimus, Venerabilis Frater Noster, quae, caritate quasi dictante, ad te scriberemus, memoriam suscepti ante quinquaginta annos sacerdotii celebraturum. Vota denique Nostra confirmet atque secundet Apostolica Benedictio, quam tibi et iubilaeum tuum participantibus propensa voluntate impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Martii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana