Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
QUIBUSDAM PRAESULIBUS IN FINIBUS ANTIQUI NORICI,
DECIMO QUINTO EXPLETO SAECULO AB OBITU SANCTI SEVERINI,
EIUSDEM REGIONIS APOSTOLI

 

Venerabilibus Fratribus
Francisco Cardinali König, Archiepiscopo Vindobonensi
Francisco Zak, Episcopo S. Hippolyti
Antonio Hofmann, Episcopo Passaviensi
Maximiliano Aichern, Episcopo Linciensi

Quasi “Lucerna ardens et lucens”, caliginosa illa aetate, qua Romanorum lababat imperium, Germanis aliisque gentibus in eius irruentibus fines, atque transitus fìebat ab antiquitate ad medium, quod dicitur, aevum, effulsit in Norico Sanctus Severinus, a cuius obitu quindecim saecula abierunt. Merito ergo in dioecesibus vestris, quae veluti theatra fuerunt virtutum et operum quibus ille inclaruit, haec memoria celebratur.

Severinus, “homo omnino Latinus”, ut ait Eugippius, eius discipulus et assecla, qui tanti magistri vitam descripsit, ex oriente, quo se receperat, per Pannoniam provido Dei consilio saeculo V in Noricum Ripense pervenit, id est in regionem, quae circiter a Danuvio ad montes Tauriscos, a vicinitate urbis Vindobonae ad Aenum fluvium patebat. Qua in parte imperii Romani non solum sermo et mores Latini invaluerant, sed etiam christiana religio satis erat solidata.

“Vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam”, monachus fuit, non quidem in sacro, ut videtur, ordine constitutus, vitamque contemplativam, qua uni Deo in solitudine vacaret, percupivit.

Sed, videns necessitates incolarum, tot in aerumnis versantium, a “quiete cellulae” saepe se removit, “ne praesentiam suam populis denegaret afflictis” et “ut turbis tribulantium frequentibus interesset”.

Hic igitur vir, cum Deo coniunctissimus fratrumque ministerio pernobilis, viginti fere annos in regione illa limitanea transegit, “omnibus omnia factus”, qui eum Flavianis — qui locus, in Austria positus, nunc “Mautern” audit — anno CCCCLXXXII mortuum defleverunt; sed etiam homines, qui nunc pariter inter res incertas adversasque agunt aetatem, vitae suae magistero alloquitur.

Sanctus Severinus docet imprimis praecipuum momentum precationis conversationisque spiritualis, quippe qui “oratione continua Deo propius inhaeserit”. Hic veluti “primatus orationis” vehementius inculcetur oportet temporibus nostris, quibus animi, tot inter contentiones rerumque materialium impetus, ab iis quae sunt potissima et mansura, devocantur. Re quidem vera, nisi ab Absolutum recurratur, cetera omnia sensu, vi, efficacitate destituuntur.

Nominatim eos qui votorum sponsione aliisve sacris vinculis se Deo obligaverunt, hic Christi in arcta via sectator instantius admonet ut “beatorum patrum vestigiis inhaereant, quibus sanctae conversationis adquiratur instructio”, id est ut primigenium spiritum propriae familiae religiosae exquirant et hac aetate ad effectum adducant; praeterea ut “blandimenta saeculi fugientes Christum cunctis affectibus praeferant”, “moresque proposito suscepto consentiant”, ad quae asceticum vivendi institutum est necessarium, quo ille se continenter exercuit.

Praeter curam animis sedulo adhibitam — huius rei causa parva monasteria pluribus locis condere solebat, veluti Flavianis, Batavis (nunc “Passau” appellatur), Boiotro (nunc “Innstadt” dicitur) atque fidelium communitates, saepe rogatus, invisit et in sancta religione firmavit — Severinus totus fuit in relevandis corporalibus miseriis, ut tempora illa aliena postulabant. Opitulatione vere christiana, quae omnes complectebatur, aegrotis curas impendit, quorum nonnullos mire, ut fertur, ad sanitatem reduxit. Cum incolae fame premerentur, ille alimenta iis largiter comparavit ita ut, quemadmodum ait Eugippius, “paene omnes per universa oppida vel castella pauperes ipsius industria pascerentur”; vestium quoque copiam providit. Quam adiutricem operam Severinus non tumultuarie institit, sed certa ratione, decimas frugum, a plurimis oblatas, “quibus pauperes alerentur”, impertiendo et ex Norico Mediterraneo, ubi status rerum erat prosperior, advehendo auxilia. Maxime ei etiam cordi fuit sors captivorum, quos sive pecunia redemit sive per colloquia agendo liberavit.

Ad huiusmodi caritatis et misericordiae opera exercenda, quibus “praeclarissimum christianae vitae testimonium” exhibetur, Sanctus Severinus hortari videtur. Est tamen animadvertendum naturalem miserendi sensum, etsi laudabilem, non sufficere in hac apostolatus provincia, sed altius esse respiciendum intuendumque Christum ipsum in dolentibus fratribus.

Aliud denique in hoc viro Dei admiremur oportet: fuit enim auctoritate gravis iurium hominis fautor atque defensor. Satis est aliquot subicere exempla: ob eius reverentiam est factum ne catholici secundum Arianae haereseos placita rebaptizari iuberentur; Alamannorum regem idem induxit ut a vastatione regionis Romanis subiectae abstineret; Rugorum principi, qui “cunctorum reliquias oppidorum”, quae hostiles evaserant gladios, abducere voluit, obstitit dicens: “Christi legatus advenio, subditis misericordiam precaturus”.

Nonne haec ad nostra quoque tempora pertinent, quibus eadem iura sunt tuenda ac propugnanda?

Libertatem dicimus religionis profitendae, qua in re “non privilegium aliquod petitur, sed solum primarii iuris respectus”; dignitatem opificum, qui sunt subiecta, non obiecta, laboris; iura familiae, quorum chartam nuper edidimus, hisque similia.

Itaque vobiscum, Venerabiles Fratres, gaudemus quod — ut verbis Eugippii iterum utamur — “Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est”, virum videlicet, qui vita Deo fratrumque ministerio mancipata veri nominis gloriam est adeptus. Fore confisi ut eius memoria, hoc anno opportune renovata, in christianae vitae vertat incrementum, vobismet ipsis, Episcopis Auxiliaribus vestris, sacerdotibus, religiosis et gregibus, pastorali diligentiae vestrae commissis, Benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Aprilis, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana