Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IACOBUM ROBERTUM S.R.E.
CARDINALEM KNOX

 

Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Roberto S. R. E. Cardinali Knox

Unicus profecto Nationis Nigerianae appropinquans eventus - primus videlicet a condito ibi Catholico nomine congressus eucharisticus tota ex eadem civitate advocatus - non solum iucundissimas omnino itineris illuc recentis Nostri memorias redigit statim in animum, sed efficit etiam ut omnibus plane modis apud dioecesim Iosensem adesse Nos iam velimus a die XIX ad XXI mensis proximi Novembris, ubi scilicet singularis haec celebrabitur congressio.

Confidimus enim certoque immo praevidemus semina evangelii atque ipsius evangelizationis opera per hoc saeculum feliciter insita et a Nobismet praesentibus diligenter refota posse ex tali precationis eucharisticae veraeque renovationis conventu maiorem sibi haurire fecunditatem ac prosperitatem in posteros annos Permagna nimirum cum spe laetationeque titulum accepimus huius celebritatis, qui praenuntiare luculenter videtur tum impetum eius in novam evangelizationis aetatem carissimo in illo populo tum venturos effectus, si expletis ritibus ipsis habitisque orationibus studium pietatis ac religionis inde accensum latius usque in catholico clero ac populo Nigeriae exarserit.

Quanta nempe argumenta ad cogitandum, quantas simul operandi rationes suppeditat illud pronuntiatum Congressus proprium: “Eucharistia - unitatis fidei caritatis probatio atque origo”! Nam vix quidquam efficacius prosperare valet disseminationem germanae fidei, confirmationem unitatis credentium, inflammationem solidae inter homines caritatis quam fons ille gratiarum salutiferarum, qui Eucharistiae est sacrificium et sacramentum, quod probat vicissim ac roborat perpetuo easdem christianas virtutes et affectiones.

Hunc vero festivum Nigeriae coetum eucharisticum talibus responsurum esse exspectationibus iam inde possumus intellegere, quod tam acri studio Conferentia Episcopalis et sacerdotes, paroeciae et consociationes plures ad eum ritissime praeparandum incubuerint. Per eum igitur velimus universi illic Christifideles novo quodam ardore moveantur in eadem haec dona divina, quibus vita supernaturalis gignitur ac firmatur, augetur ac propagatur; impensissime hanc sanctam ut Eucharistiam pariter colant, praesertim cum unitatis multiplicis signum sit et vinculum Cunctis sane viribus erit per et post illum Congressum contendendum ut ex Eucharistiae Sacramenti frequentatione - quae plurimam nempe fidem exposcit - eximium bonum pacis concordiae mutui auxilii magis in dies expetatur perficiaturque in vitae usu, quasi praeclarus ipsius caelestis huius convivii fructus.

Volentes autem Nos hisce celebritatibus carissimae communitatis Nigerianae maiorem addere nitorem et efficacitatem, tamquam si praesentes adstemus Nos, constituimus Te, Venerabilis Frater Noster, eligere ac renuntiare Missum Extraordinarium Nostrum, qui in Eucharistico hoc Congressu Nostram veluti geras personam Nostrorumque optatorum et hortamentorum interpres sic ac nuntius Cum enim pernotae sint mentis animique Tui dotes, non dubitamus quin ita sis hoc Missi officio perfuncturus ut ea, quae huic maximo incepto religioso sint fidenter proposita, reapse opitulante Dei gratia efficiantur.

Deum tandem pientissime deprecantes ut ad evangelizationis provehendum opus inter Nigerianam gentem uberrimi demanent ex singulari hoc, cum sit primus, Eucharistico Conventu fructus spiritales, Tibi, Venerabilis Frater Noster, et ceteris sacrorum Antistitibus, Magistratibus et sacerdotibus, religiosis sodalibus et omni Populo Dei eundem sacrum hunc Coetum participantibus Benedictionem Apostolicam perpetuae Nostrae erga Nigeriam caritatis benevolentiaeque paternae testem libentissimi impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana