IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MISSA
AD IOSEPHUM ASAJIRO S.R.E. CARDINALEM SATOWAKI,
ARCHIEPISCOPUM NAGASAKIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho Asajiro S. R. E. Cardinali Satowaki
Archiepiscopo Nagasakiensi
Die XVII proximi mensis Decembris, adpetente Natali Domini Nostri Iesu Christi, iam tu, Venerabilis Frater Noster, quasi ad tanta gaudia praecipienda, sacerdotii tui natalem quinquagesimum celebrabis, diei videlicet pleni sole, quo sacerdos in aeternum factus es. A quo quidem die multa abierunt lustra atque decennia; neque tamen tam venerabilis diei memoriam acta aetas aut abscuravit aut abstersit, quin quasi monumentis amplissimis consecravit.
Monumenta vero tua, Venerabilis Frater Noster, sunt Virtutes, quibus gregi tuo lumen et decus praesis: fidem sane, dicimus, quae in prosperis in adversis, ut omnia humana sunt, semper caelum respexit, et id quo magis discrimina vitaeque casus urgerent; caritatem, quae sive in pace sive saeviente bello, omnibus omnia factus, gregis ac populi necessitatibus inservisti, verborum Christi memor sanctorumque Apostolorum, Ceterum Episcoporum cor in dilectione florescit; humilitas, praeterea, modestia morumque suavitas accedunt, quibus bonus odor Christi es credentibus non credentibus, magna cum christianae religionis laude et incremento.
Monumenta tua, Venerabilis Frater Noster, sunt etiam dotes ingenii, quo abundas, singulari Dei beneficio. Nituisti enim puer, cum Romam missus es, lauream theologiae adepturus; quod et feliciter cessit; praestitisti sacerdos, lumina christianae fidei impertiens excellis Episcopus, elata face christianae sapientiae, quam docere, proferre, inculcare tibi insitum, quasi naturae vestitus. Neque sane haec diffundendae veritatis facultas, cum acerrimo studio Dei gloriae procurandae coniuncta, magna Ecclesiae beneficia non attulit.
Monumenta tua sunt etiam prudens ac sapiens rerum ecclesiasticarum administratio. Ubicumque enim fuisti, ab inito sacerdotio ad provectiorem hanc aetatem, a Curione ad Archiepiscopum, eadem semper aequilibritas in rebus iudicandis, deligendis, agendis, quae cum Evangelio congruerent et ad maiorem populi utilitatem conducerent. Cum sacerdotibus ea fuit tua agendi ratio, quae te sive patrem proderet, sive salutaris disciplinae amatorem ostenderet, in Beati Pauli apostoli similitudinem. Quae causa fuit, cur qui Concilio Vaticano II interfuisses, eius iussa fieri quam diligenter curares et cures laeto fructu.
Non ergo mirum si haec Apostolica Sedes et gravia munera prudentiae tuae commisit (fuisti enim Apostolicus Administrator Insulae Formosae, Episcopus Kagoshimaënsis, es Archiepiscopus Nagasakiensis, ac Praeses Conferentiae tuae Nationis), et ad honores extulerit, quibus bonos honorat, ad quos dignos evehit, quorum maximus sacra Purpura est.
Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Noster, et vehementer gratulamur tibi, quinquaginta annos celebranti sacerdotii tui; et de iis quae gessisti, capta occasione, gratias agimus; et omnia bona optamus a Deoque petimus, interim Benedictionem Apostolicam ex animo impertientes simul tibi, simul Auxiliari tuo, clero populoque, ac quotquot te amant, tu diligis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana