Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI HÖFFNER
ARCHIEPISCOPO COLONIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Höffner
Archiepiscopo Coloniensi

Idem ipse dies, Martii videlicet mensis XXV, non tantum revolvente anno Mysterium rursus Incarnationis toti proponet ponderandum Ecclesiae, non solum Redemptionis Iubilarem Annum hic Romae et omnem per orbem faustissime initiabit, sed apud dilectissimam etiam carissimamque Nobis ecclesiam Suetiae communitatem veluti novum aevum ac tempus luculenter praenuntiabit.

Simul enim hoc anno alterum iam feliciter completur saeculum, ex quo Vicariatus Apostolicus Suetiae est provido sane consilio institutus, simul autem XXX currit annus cum ipsa creata est Holmiensis dioecesis. Peropportune igitur evenit ut in proxima Annuntiationis festivitate refectum iam nuper ornatumque convenienter templum cathedrale sollemni ritu consecretur: primum nempe illa in natione, gratum cunctis civium ordinibus, fructuosum Ecclesiae vitae populique eis in locis prosperitati spirituali futurum.

Minime propterea fugit Nos quantam significationem ac vim aedes nova illa habitura deinceps sit — tamquam lucerna late resplendens et admonitio numquam deficiens — ad Evangelii causam Christique Iesu notitiam inter eosdem homines. Etenim emanabunt inde tum veritatis evangelicae lumina, tum gratiae divinae beneficia, tum industriae christianae opera. Cupimus igitur ut quam maximum pondus tribuatur ab omnibus huic honorifico Ecclesiae Suetiae eventui, huic duplici anniversariae commemorationi. Praeteritae enim historiae ibi contemplatio necnon progressuum iam factorum incitabit hodiernos pastores et fideles et confirmabit ut pergant eadem progredi via eodemque modo homines plurimos Christo Redemptori aeterno conciliare.

Per te ergo, Venerabilis Frater Noster, adesse volumus Holmiae die XXV mensis Martii participes ex animo sollemnium illius consecrationis; per te consalutare pariter volumus singulos et universos adstantes — Regias Maiestates, Legatos Ecclesiarum, communitatis Catholicae sodales, Episcopos exterarum gentium, fideles et cives; per te denique pronuntiare volumus fraternae gratulationis verba ob has commemorationes novamque cathedralem aedem tum etiam fraternae cohortationis ut hic beatissimus dies vere initium sit prosperioris usque aevi ac temporis in vita illic Ecclesiae atque in rationibus amicitiae inter civitatem ipsam et Ecclesiam.

Hisce proinde Litteris Nostris publice te nominamus et destinamus Missum Extraordinarium Nostrum ad consecrationem templi cathedralis Holmiensis ut ipsemet tu pro Nobis ex longinquo laetantibus simul et celebrantibus praesis ritibus illis, pro Nobis congruenter eloquaris, pro Nobis etiam communices hanc salutationem ac Benedictionem Apostolicam in totum amatum illum populum diffusam. Peractis vero sollemnibus scire Nostra intererit singula eventa ac sensa illius dioecesis in adeo fausta iucundaque celebritate.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana