Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
SILVIO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI ODDI
SACRAE CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Silvio S.R.E. Presbytero Cardinali Oddi
Sacrae Congregationis pro Clericis Praefecto

Die vicesima prima mensis Maii, hoc anno, magni eventus anniversaria memoria continget, cum tibi, Venerabilis Frater Noster, decem expleta exibunt lustra a suscepto sacerdotio. Hanc diem, quam faustam omnino oriri tibi percupimus, exornatiorem facere vοlumus hasce per Litteras quae omina atque optima vota Nostra tibi proferunt.

Novimus diuturna a te hactenus ecclesiastici ministerii emensa spatia exstitisse ardentis fidei studio impleta, adsiduae diligentiae, rectae vigilisque conscientiae. Animum referimos singillatim ad temporis adiuncta cum operam navasti Legationibus Pontificiis Teherani, Beryti, Cairi, Hierosolymis et Lutetiae Parisiorum. Deinde, postquam aliquot per annos munus explevisti Consiliarii in Secretaria Status atque negotiorum Curatoris Singiduni, Archiepiscopus titulo Mesembrianus es constitutus atque Summi Pontificis Legatus apud Palaestinenses populos Arius, ad Aegyptiacam gentem postea, ac demum apud Belgarum nationem. Quae munera et officia dum conficeres, specimen semper dedisti solidae pietatis sacerdotales, indefatigabilis industriae apostolicae atque sollertiae in vinea Domini administranda. Hac aliisque de causis in sacrum Cardinalium Collegium es cooptatus, atque sic perrexisti terrestria diligenter attendere, ut caelestia sitienter appeteres; ita terrenis muneribus et officiis satisfacere, ut veritates et res omnes supernas illis anteponeres.

Merito insuper recolere volumus te quattuor iam annos sacrae Congregationis pro Clericis praefectum agere. Placet ergo apostolicam actuositatem tuam his Litteris apte celebrare, una cum iis omnibus qui te spectatum Ecclesiae ministrum circumstabunt in quinquagesime sacerdotii tui die natali. Atque, oblata hac occasione, enixe Deum rogamus, ut prοpitiationis suae dona large tibi concedat, una cum spiritualis solacii et iucunditatis abundantia. Adsit tibi iugiter beata Virgo Maria, Mater Ecclesiae, omnes sanctitatis locupletissimus thesaurus.

Ceterum, caritatis, qua tecum devincimur, pignus atque caelestium munerum, quae tibi hoc in singulari vitae tunc celebritate optamus, auspex sit Apostolica Benedictio quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus quos diligis quipue te diligunt violentes largimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana