IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
GEORGIO ABLEWICZ,
EPISCOPO TARNOVIENSI,
IOANNI PASZTOR,
EPISCOPO NITRIENSI,
ET IOSEPHO CSERHATI,
EPISCOPO QUINQUE ECCLESIENSI
Venerabilibus Fratribus
Georgio Ablewicz, Episcopo Tarnoviensi,
Ioanni Pasztor, Episcopo Nitriensi,
et Iosepho Cserhati, Episcopo Quinque Ecclesiensi.
Quod iam antiqui senserunt sapientes, nullum hominum sibi uni nasci, verum etiam proximis, hoc sane rectius affirmandum de Sanctis, cum sint a Deo missi ut hanc naturae legem evangelica veritate firmatam summa et perfectissima ratione impleant ac proinde, quasi lumina, ceteris viam indicent et collustrent. Ex his autem non pauci magnum habuerunt in suis civitatibus momentum, vel quia eas Christo genuerunt, vel quia variis modis in eis operae suae vestigia posuere. In quorum numerum profecto est adscribendus Andreas Zoerardus, quem Poloniae, Cecoslovachiae et Hungariae gentes sibi notum cum admiratione et pio cultu adhuc venerantur.
Nonum hoc anno saeculum expletur, ex quo is est sanctus adprobatus, et opportunis sollemnibus hic eventus proximo mense Iulio commemorabitur; quem Nos laeto animo his Litteris nobilitamus, publice talem virum mentibus christianorum proponentes utpote de Ecclesia deque civili societate optime meritum. Hoc facientes exemplum sequimur Decessoris Nostri Gregorii VII qui anno MLXXXIII, rogante Hungarorum rege Vladislao, cultum Andreae Zoerardi probavit: quod consultum in Hungarica Synodo est nuntiatum praesente Summi Pontificis Legato.
Zoerardus in Polonia humili agricolarum genere ortus anno ferme DCCCCLXXX, vocatus a Deo in solitudinem ubi posset intentius eius auscultare voci pro verbis Oseae prophetae: “Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius”, in oppido Tropie tunc in finibus dioecesis Cracoviensis posito eremum condidit exeunte saeculo X et XI ineunte; eoque sub anno MXXII relicto monasterium bene dictinum Sancti Hippolyti in monte Zobor in Slovachia ingressus, religionis sumpto nomine Andrea, ibi vitam monasticam degit. Deinde plus quadraginta annos natus, consentiente monasterii abbate Philippo, in specum se abdidit apud Skalka ad ripam fluminis Wag, et vitam eremiticam redintegravit, quam iam erat in Polonia expertus. Tantae fuit paenitentiae, ut die materiam caederet, noctes in precationibus pervigilaret in trunco iacens quercino spinis et aculeis circumsaepto ne sommo opprimeretur; per quadragesimam cotidie una nuce acquiesceret, unde saepe concidit fame. In eius corpore, post mortem, cilicium est inventum ferrea factum catena, quae alte in eius carnes erat defixa. Diem supremum obiit circiter annum MXXXIIII et Nitriae in basilica Sancti Emmerani sepultus; multaque illic a supplicibus obtenta miracula eius sanctitatem palam ostenderunt
Sanctus Andreas Zoerardus fuit vir totus Deo deditus. Et in hunc ipsum annum Iubilaei extraordinarii peractae humanae redemptionis incidente nongentesimo die anniversario ratae eius sanctitatis, placet Nobis animadvertere eum omnino effecisse monitum “Aperite Portas Redemptori”, unde initium capiunt Litterae Apostolicae, quibus maximum illum eventum in christianorum memoriam voluimus revocare. Portas etenim suas Christo patefecit, et constanter per imitationem est illud consequi nisus, quod est omnium Sanctorum propositum quodque Apostolus Paulus de se affirmavit: “Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus”; sed praeter hoc, nationum etiam quas supra diximus portas aperuit Redemptori, plus equidem precibus, mystica exercitatione, incommodorum patientia, manuum labore, quam verbis. Hoc efficacissimo modo simul fuit Christi nuntius, simul in proximum beneficiorum auctor; hoc, christianae religionis posita in iis regionibus fundamenta firmavit et socialis civilisque cultus semina sevit. Quem cultum, e christiana et Romana natum radice, ceterae Europae communem, ad gentes Slavas traduxit; itemque, operam Sanctorum Cyrilli et Methodii persecutus, has et mutue et cum tota Europa, cultu earundem et ingenio communicato, arctius coniunxit. Quapropter et ipse contulit ad novam Europam constituendam, cum Sancto Benedicto cumque his Slavorum apostolis quodam modo huius laudis particeps.
Haec Sancti Andreae Zoerardi merita in lucem protulerunt millesimi anni, es quo Polonia est ad Christum conversa, celebrationes anno MDCCCCLXVI in oppido Tropie actae. Nos, qui iis interfuimus cum essemus Archiepiscopus Metropolita Cracoviensis, orationem habuimus, in qua eadem merita denuntiavimus; diximus enim, Ut summatim colligamus, Sanctum Andream Zoerardum et vita et precationibus et ascesi et operibus pro fratribus exanclatis unam fuisse ex stirpibus, unde orta esset vis mille annorum christianae religionis in Polonia.
Ob arctissimum cum dioecesi vinculo ubi initium fecit vitae eremiticae et ubi sedes est princeps eius cultus, quandoquidem ibi servantur eius reliquiae et eremus atque sanctuarium ei dicatum extollitur, Sanctus Andreas Zoerardus est cum Sancto Benedicto martyre, qui eius fuit discipulus, dioecesis Tarnoviensis Patronus secundarius electus. In ea autem ecclesia Iubilaei extraordinarii indulgentias possunt fideles lucrari. Pariter, similium ligaminum causa, iidem Sancti dioecesis Nitriensis Patroni principales sunt constituti et in magno apud populum sunt honore.
Denique Sanctum Andream Zoerardum exeunte saeculo XIX renuntiatum esse Patronum iuventutis Slovachiae, eius famae et venerationis est singulare signum.
Ex celebrationibus quae agentur clarius etiam patebit Sanctum Andream Zoerardum post novem saecula ex quo sanctorum accepit honores in animis et dilectione vivere Polonorum, Slovachorum, Bohemorum et Hungarorum, qui maxime omnium beneficio eius sanctitatis sunt affecti; sed nihilo minus eiusmodi eum fuisse, qui possit totum populum christianum multa docere. Ante omnia suo externarum rerum contemptu homines nostrae aetatis, ita ad voluptates et ad fluxa terrarum bona proclives, monet Deum esse unum Bonum, Summum Bonum, toto corde, tota anima, totis viribus quaerendum, nosque hic peregrinos, quia “non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus”; deinde oportere proximo deservire, non solis operibus externae caritatis, sed etiam Evangelium testificando, secundum illa Domini nostri Iesu Christi verba, omnibus dicta discipulis: “Vos estis sal terrae . . . Vos estis lux mundi . . . Sicut luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est”. Vita et exemplum Sancti Andreae Zoerardi valent in omnes; sed imprimis in eos qui se in secessu religionis Deo consecraverunt. Hi ab eo discere debent se solitudine non disiungi a corpore totus Ecclesiae, sed potius suis precibus, sua paenitentia, suis virtutibus, suo in Deum amore, se membra eius Corporis Mystici talia esse debere, unde sanior et vividior fluat sanguis pro omnium membrorum bona valetudine.
Ex animo igitur, Venerabiles Fratres, vobiscum sociari cupimus in sollemnitatibus agendis novies centesimi anni, ex quo Andreas Zoerardus est Sanctus ab Ecclesia habitus, et vobiscum gaudere quod tantum virum olim istis regionibus dedit Deus catholicae fidei testem, nunc autem in caelis Patronum. Et fore confisi ut ex his sollemnibus habeat populus Dei unde hauriat pro morum suorum disciplina, Vobis, Vestris adiutoribus, sacerdotibus, religiosis et fidelibus omnibus Vestrae curae commissis, Benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana