Index   Back Top Print

[ LA ]

NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULUS PP. II
HUGONI S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI POLETTI
IN URBE VICARIO GENERALI

 

Veberabili Fratri Nostro
Hugoni S. R. E. Presbytero Cardinali Poletti
in urbe Vicario Generali

Semper quidem sollemniores Venerabilium Fratrum Episcoporum eventus, sive felices sunt sive tristes, cum illis ita participamus quasi Nostri sint, ad praeclaram S. Gregorii Magni, Decessoris Nostri, sententiam (cf. Ad Eulog., 8, 30: PL 77, 933); hodie tamen res tua agitur Venerabilis Frater Nοster, qui non solum opulentam sanctamque Apostοlorum hereditatem, sic ut cetera Episcopi, Nobiscum communicas, sed et labores, curas, sollicitudines una sustines, cum Vicarius Noster in hac aeterna et immortali Urbe sis, in qua divino consilio est fere domicilium christiani orbis collocatum, Sedesque dioecesis Nostrae constituta.

Qua re nemo mirabitur, si has Litteras Nostras singularis affectus, et gratiae, et laudis, et hortamenti nota distinguit, sic ut loqui consuevit qui personam admodum caram, ac paene familiarem adfatur.

Quandoquidem autem huius laetitiae tuae omnis fons et origo est in episcopatu, cuius XXV diem natalem iam iam celebras, amplissimum hoc donum ac privilegium vehementer gratulamur, quo sane te Deus inter principes christiani populi collocavit: inter illos, dicimus, duodecim Apostolorum successores, quorum proprium est munus tum ut gentibus lumen praebeant ad iter vitae collustrandum; tum, quasi sal sapidum, ut a corruptione hominum societatem prohibeant; tum ut per divinae praedicationis ministerium, fidem ceu flammam alant, gratiamque hominibus e perenni Sacramentorum fonte largiantur. Sunt ergo Episcopi quasi libra populorum quibus praesunt, eorumque latens atque caelitus data causa salutis.

Tu autem, Venerabilis Frater, ut ad te redeamus, id ipsum es; idque ea in urbe, in qua nimirum ob singularia rerum adiuncta, non parvi negotii est christianam fidem integram servire ac propagare; animos ad aeterna inclinare; inolitam hominibus ad haec terrestria propensionem cohibere eosque christiana sapientia imbuere; ab amore sui abstractos in aliorum dilectionem inducere; quae res sane quamquam est pulcherrima, fluctibus tamen atque scopulis ardua est. Haec autem atque similia, quae te profecto cotidie aggredienda manent, cum in te tum etiam in iis qui adsunt socii laboris, et prudentiam et pietatem et animum ad fortia natum expostulant, et praesertim immobilem fidem, ne umquam acies mentis a Christo, adorando hominum Redemptore, ab eiusque gloria et Ecclesia avertatur, ab hominumque ac Societatis humanae salute, quae, certum haeret in animo, solummodo per Christum florescet ac vigebit.

Ceterum, aevum remeantes a te peractum, facere non possumus, quin iustas divinae Providentiae gratias reddamus, quod te ad Vicarii officium vario munerum instruxerit usu: Parochi, videlicet, Episcopi, Praesidis Operum Missionariorum, Moderatoris pietatis collegii Conductorum; simulque hortemur, Venerabilis Frater Noster, obtestemurque ut christianam veritatem proferendam tuendamque omnimodis cures, ab iisque omni ope prohibeas, quae vel minime eius laedant integritatem. In quo sane operantem haec beati Arnbrosii te voces contirment: «Suscepisti munus sacerdotii, et in puppe Ecclesiae sedens, navim adversus fluctus gubernas. Tene clavum fidei, ut te graves humus saeculi turbare non possint procellae» (Εp. 2, 1: PL 16, 879).

Neque vero soli Deo, ineffabili bonorum omnium principio, gratias agimus, sed et tibi ob et multa quae gessisti, geris, ac futuro tempore quasi in Persona Nostra geres, a Deo iusta praemia expetentes.

Capta praeterea occasione, iam omnia tibi bona, sancta, prospera exoptamus: quorum sane tibi nihil tam gratum, sollemne, sanctum fore putamus, quam ut si te circum, populum in religione, gratia, virtute incedere videas, carum Nοbis ceu oculos, a te amatum tamquam agrum quem cotidie consilio aras, sudore irrigas.

Ultimum, Venerabilis Frater Noster, apostolica Benedictio te in adversis erigat, fulciat in discriminibus, laetificet in prosperis, dilectionis Nostrae signum, Dei benevolentiae pignus; quam etiam ad Auxiliares tuos, clerum populumque Nostrae perquam dilectae dioecesis pertinere censemus, quοs singulari dilectione prosequimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana