IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
IOSEPHUM S.R.E. CARDINALEM CAPRIO,
PRIMO EXPLETO SAECULO AB ORTU
PRECATIONIS B.V.M. POMPEIANAE VALLIS
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S. R. E. Cardinali Caprio
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Postridie calendas octobres, hoc anno, fere limine in ipso Rosarii mensis, centum anni abibunt a sollemnis ac felicissimae precationis illius ortu, quae a Virgine Pompeianae Vallis nomen invenit. Quem sane eventum plerique hominum ne considerant quidem, nedum celebrent, in tanto rerum humanarum rumore; non dubitamus tamen quin multi ex iis qui christianae veritati penitus adhaerent haec fidei atque religionis suae monumenta magni faciant. Ac iure quidem: agitur enim de prece clementissimae Dei Matri caelorumque Reginae adhibita, cuius ad nomen inferi contremiscunt, quae filios summe diligit utpote sanguine Filii respersos, cuiusque est omnipotentia supplex apud quem genuit ac mundo dedit; quae praeterea millies christianae societati subvenit a periculis ac discriminibus arcens, optataque petentium materna pietate faciens.
Quae quidem sublimis prex, ex animo beati Bartholomaei Longo, Viri omnino egregii, nata, interiorem eius effigiem bene refert: quam certa scilicet eius opinio de efficacia orationis fuerit; quo amore in Virginem Mariam flagraverit, cuius laus singularis et honor ei tantopere cordi fuit. Inest in illa prece, quasi repercussa imago, acre Bartholomaei studium erga fratres, maxime egenos ac miseros, illius anguli terrae, cuius cotidie iniquas condiciones considerans, omni ope rebus mederi conatus est. Quin fines illius mente superans, voluisset sane totius orbis terrarum subvenire necessitatibus, tot fluctibus malorum demersi; quod cum humani ingenii et opis non esset, tantae Virginis patrocinio credebat. Tam alata est autem haec ad beatam Mariam Virginem Supplicatio, ut interdum poesim sapiat.
Prex autem ista, cum eo consilio concepta esset ut Christi Matris benevolentiam praesertim in filios Pompeianae Vallis inclinaret, primum quidem in eo templo, centum ante annos, festo ac sollemni ritu, resonuit, eorumque animos, serenae spei fluvius, pervasit, qui audierunt; mox angustos loci fines transgressa est: cum scilicet ars typographica, radiophonica, televisifica trans maria eam continentibus terris invexit. Hodie vero eius fama tam late vagatur, ut paene nulla iam sit christiani orbis ora, in qua non ea celebretur, tamquam singularis catholicae orationis forma ac praeclarum unitatis Ecclesiae signum, quae eo die, sicut olim Apostoli, Virginem Deumque cum Virgine orat.
Nullibi tamen Supplicatio illa tam egregie adhibetur, quam Pompeiis, ubi primum nata adolevit. Ubi profecto non solum humiles, orphani, templi Sodalitates, pie sancteque sollemni precationi intersunt, sed innumeri etiam sacerdotes, Episcopi, Cardinales ipsi, ac missi Sanctae Sedis, ubere semper fructu. Ac Nobis Ipsis dulce profecto fuit die VIII mensis Maii, hoc anno, eam recitare, vidente ac supplicante Nobiscum per televisificum instrumentum universitate fidelium. Ceterum, pluries aedem sacri Rosarii invisimus peregrini, paesertim ante adeptum Pontificatum.
Verum hoc anno, ut aequum est, suetis fidei ac religionis signis saecularia sollemnia accedent. Ut ergo gaudia filiorum illorum crescerent, honorque Virgini redditus quam dignissimus esset, petiit a Nobis Venerabilis Frater Dominicus Vacchiani, Delegatus Noster in Sanctuario illo, ut mitteremus qui Nostri locum teneret. Quare gratum Nos tibi esse facturos putavimus, si te, qui non longe ab illa Mariae arce natus, a puero sane, sic ut Nos, Matrem illam sanctissimam diligis, eo legaremus, nomine Nostro Sacris praefuturum, Supplicationemque sollemnem acturum. Sic Nos, Venerabilis Frater Noster, per pium os et cor tuum caelesti Reginae supplicabimus.
Perge, ergo, ac tantae Matri amoris ac venerationis Nostrae documenta praebe; filiis vero illis paternae benevolentiae Nostrae sensus pande bene ominantes. Hortare eos ac stimula ut communem Matrem in animo oculisque habeant, eiusque Rosario, maxime Octobri mense, assuefiant, irriguo supernorum fonte bonorum. Mone ut fidei, quam profitentur, congruenter vivant, ad eiusque principia causas suas, magnas parvas, agant ac tueantur, si modo eis esse similes volunt, qui supra firmam petram aedificant.
Ultimum tibi, Venerabilis Fater Noster, iis omnibus qui in sacrae aedis ministeriis versantur; item loci illius incolis cunctisque peregrinis, ac quotquot amas, Apostolicam Benedictionem aequissimo animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Septembris, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana