Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
FRANCISCO S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI KÖNIG
 ARCHIEPISCOPO VINDOBONENSI

 

Dies XXVIII proximi mensis Octobris illucescet profecto laetissima tibi, Venerabilis Frater Noster, qui in illa, quinquaginta abhinc annos, sacerdotio initiatus es, litato corpore et sanguine Christi. Ac, si quidem dies illa erat sancta tibi, cui dulcem tanti beneficia memoriam recoles, ac populo tuo tam fidelem nacto Pastorem, et Nobis prorsus gaudia afferet, quibus praeterea occasionem dat opportunam sensus Nostros aperiendi tibi.

Qui vero sint hi sensus, Venerabilis Frater Noster, facile est dicere: sunt enim illi sensus amicitiae antiquae, quam communes labores, et curae, et sollicitudines iam diu pepererunt; sunt fraternitatis sensus, eiusdemque dulcis, eodem nixae episcopatu ac ministerio, quo vinculo nullum strictius; paternitatis praeterea, quales nempe caelorum Pater per divinum Paraclitum inspirat et alit in pectore; admirationis denique sane ingentis ob ea quae tum sacerdos, tum maxime Episcopus gessisti. Quocumque enim oculorum obtutum figimus in tua archidioecesi, ibi vestigia operis tui laetosque fructus labores inspicimus. Neque id mirum, cum semper habeat unde det, qui pectus habet plenum caritatis; sic ut semper nitent res tactae sole.

Volentibus autem Nobis, Venerabilis Frater Noster, in tanta harum Litterarum brevitate, nonnulla subiungere e multis quae egeris, haec in medium proferre placet, in tui laudem, Dei altissimi gloriam.

Atque primum, illud memorabimus interfuisse te sacrosancto Concilio Vaticano II, cui multum pietate, doctrina, disciplinae sanctae amore contulisse. Qui praeterea in regenda metropolitana Sede Viennensi, ab anno scilicet 1956 ac deinceps, providenter curasti ut novi vicariatus foranei, novaeque paroeciae crearentur, nova tempia aedesque sacrae domusque paroeciales aedificarentur, nimirum in Curionum commodum fideliumque utilitatem. Quod quam contulerit ad ecclesiarum stabilitatem et prosperitatem nemo non videt.

Ad hoc, scientiae amator doctrinarumque diligentissimus cultor – ob quam rem catholicorum non catholicorum pariter laudem tibi comparasti – sacerdotum tuorum formationi atque eruditioni quam qui maxime attendisti; quin, condita Academia paedagogica, altiorum studiorum ludum aperuisti in catholicorum Magistrorum praeparationem, ubere fructu.

Neque a te acta Synodus dioecesana omittenda est, in hoc brevi rerum obtutu; qua tum iustae disciplinae, tum aptiori rerum religiosarum structurae, tum variorum consiliorurn constitutioni cautum; cetera. Tuae autem laudi hoc etiam cedit, quod oecumenicae rei omnino faves iusta prudentia: item quod Secretariatui pro non Credentibus plures annos sapienter praefuisti.

Ceterum quae sit fides, pietas, religio, industria, studia cum tua tum populi, ex itinere plane collegimus, quod diebus 10-13 huius mensis Septembris suscepimus, cuiusque imago diu haerebit in animo.

Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu gaudeas, Nos gratulemur gratiasque reddamus. Siquid vero, ut remur, per Benedictionem Nostram apostοlicam gaudiis tuis tuorumque tum Auxiliarium tum cleri ac populi accedere potest, libentissime quidem eam omnibus impertimus, benevolentiae Nostrae signum, supernae gratiae pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Septembris, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana