IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANDREAE POISSON ORDINIS CARTUSIENSIS
MINISTRO GENERALI
Dilecto Filio Andreae Poisson
Ordinis Cartusiensis Ministro Generali
“Silentio et solitudini cellae vacare” praecipuum studium et propositum esse cognoscitur Ordinis, cui praees, Cartusiensis (cf. Statuta renovata Ordinis Cartusiensis, 1971, cap. 4 § 1). Cuius sodales, singulari Dei vocationi obsecuti, transtulerunt se, Deo dumtaxat victuri, “a tempestate mundi huius in tutam et quietam portus stationem” (S. Brunonis, Epistola ad Radulphum, in «Lettres des premiers Chartreux» : Sources Chrétiennes, Parisiis 1962, p. 74).
Eiusmodi “vitam absconditam cum Christo” (cf. Col 3, 3) iste Ordo iam CM annos laudabili cum vigore et firmitate ducere nititur. Quod quidem hoc tempore in lumine merito est ponendum, cum memoria eius initii celebratur. Etenim circiter diem XXIV mensis Iunii anno MLXXXIV — diem dicimus Sancto Ioanni Baptistae sacrum, quem “maximum vatum eremique cultorem” (Cf. Hymnus ad Laudes in sollemnitate nativitatis S. Ioannis Baptistae), Cartusienses post Beatissimam Virginem Mariam ut caelestem venerantur patronum — Sanctus Bruno, vir eximius, una cum nonnullis sociis in loco Cartusia appellato et intra fines dioecesis Gratianopolitanae sito, hanc vivendi formam, a saeculo abstractam, inchoavit.
In tam felicis eventus recordatione una vobiscum gaudemus, tam diuturnam fidelitatem vobis ex animo gratulamur et volentes hac utimur opportunitate ut toti Familiae Cartusiensi egregiam existimationem ac paternum amorem nostrum declaremus.
Antiqua Ecclesiae aetate, ut notum est, eremitae, orationi laborique dediti in locis desertis, scilicet “qui, relictis omnibus, caelesti instituto nomen dabant” (S. Athanasii, Vita S. Antonii, PG 26, 866), exstiterunt; a quibus ipsius vitae religiosae exercitatio sumpsit exordium. Illorum exempla admirationem hominum moverunt multosque ad virtutem incitarunt. Sanctus Hieronymus, ut unum e tot testimoniis afferamus, incensis verbis has monachorum veluti latebras praedicavit: “O desertum, Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur! O eremus, familiarius Deo gaudens!” (S. Hieronymi, Epistola 14; PL 22, 353-354).
Romani Pontifices hanc vitam segregem pluries approbarunt et laudibus extulerunt, quemadmodum, ad vos quod attinet, recentiore aetate Pius XI in Constitutione Apostolica, a verbo “Umbratilem” incipiente, et Paulus VI in Epistula ad te data ob Capitulum Generale (Pii XI, Umbratilem: AAS 16 (1924) 385 ss.; Pauli VI, Epistula ad Ministrum Generalem Ordinis Cartusiensis ob Capitulum Generale data: AAS 63 (1971) 447 s). Concilium vero Vaticanum II eandem solitariam vitam, qua sodales Christum in monte contemplantem pressius sequuntur, magni fecit et arcanam fecunditatem, inde in Ecclesiam promanantem, asseruit (cf. Lumen Gentium, 46; Perfectae Caritatis, 7). Denique Codex Iuris Canonici, nuper editus, hanc rem significanter confirmat: “Instituta, quae integre ad contemplationem ordinantur, in Corpore Christi mystico praeclaram semper partem obtinent” (Codex Iuris Canonici, can. 674).
Haec omnia ad vos pertinent, dilecti monachi et moniales Cartusienses, qui, alieni a saeculi strepitu, “optimam partem elegistis” (cf. Lc 10,41). Itaque, in celerrimo rerum cursu, quo homines nostrae aetatis rapiuntur, vos, ad spiritum primigenium Ordinis vestri semper redeuntes, in sancto proposito vestro inconcussa cum voluntate perstetis oportet. Haec enim tempora eiusdem huius conversationis vestrae exemplum et utilitatem postulare videntur: homines, qui tot mentium motibus in varias sententias distrahuntur, qui haud raro perturbantur et in spirituale etiam discrimen adducuntur tot scriptis, quae passim eduntur, praesertim vero instrumentis communicationis socialis, quae permagnam vim habent ad animos fingendos, nonnumquam autem christianae veritati ac disciplinae repugnant, opus habent id exquirere et veluti vitae testimonio comprobatum conspicere, quod est absolutum. Vestrum ergo munus est hoc ipsum illis commonstrare.
Ii etiam Ecclesiae filii et filiae, qui in mundo apostolicis se dedunt officiis, inter res fluxas ac transeuntes innitantur oportet in stabilitate Dei eiusque amoris, quam intueantur in vobis testatam, qui eam in hac terrena peregrinatione peculiariter participatis.
Ecclesia ipsa, cui ut Corpori Christi mystico sacrificium laudis divinae maiestati est indesinenter offerendum - quod est unum ex eius muneribus praecipuis — vestra indiget pia sollertia, qui cotidie “in excubiis persistitis divinis” (S. Brunonis, Epistola ad Radulphum, in «Lettres des premiers Chartreux»: Sources Chrétiennes, Parisiis 1962, p. 68).
Est tamen fatendum vitam vestram eremiticam his temporibus, quibus actioni fortasse tribuitur nimium, interdum non satis intellegi neque pro merito aestimari, praesertim cum tot operarii desiderentur in vinea Domini. Contra huiusmodi opinationem est affirmandum Cartusienses etiam hac ipsa aetate authenticam Ordinis sui indolem omnino servare debere. Hoc prorsus cum norma novi Codicis Iuris Canonici convenit, qui, dum urgentem necessitatem actuosi apostolatus commemorat, tamen peculiarem vocationem eorum qui institutis religiosis plane contemplativis sunt ut membra ascripti, tuetur; quod fit etiam ratione servitii habita, quod illi exhibent Populo Dei, quem “exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant” (Codex Iuris Canonici, can. 674). Si ergo, eam ob rem, sodales vestri “advocari nequeunt ut in variis ministeriis pastoralibus operam adiutricem praestent” (Ibid.), alia etiam quaedam apostolatus forma, in eo posita ut extraneis, sacri recessus studiosis, facultas praebeatur in monasteriis vestris aliquod temporis spatium transigendi, non est vobis, saltem pro more, exercenda, utpote minus cum proposito vitae eremiticae congruens.
Sine dubio mutationes illae multiplices atque celerrimae, quas in hodierna hominum consortione fieri contingit, novae rationes psychologicae, quibus animi, maxime iuvenum, ducuntur, et nervorum contentio, qua sat multi aetate nostra laborant, communitatibus Cartusiensibus quasdam difficultates possunt inferre, potissimum quod spectat ad eos qui in spem Ordinis succrescunt. Quam ob rem prudenter firmiterque erit agendum — non quidem omisso nisu iuvenum difficultates intendendi — ut verum charisma vestrum integrum maneat neque a probatis statutis discedatur. Solum voluntas, Dei amore inflammata atque parata illi in austeritate vitae, ab hominum frequentia remotae, strenue deservire, efficiet ut ea quae obstant, superentur.
Ecclesia vobis praesens adest, dilecti filii et filiae Sancti Brunonis, et magna emolumenta spiritualia ab orationibus vestris et asperitatibus, quas Dei causa toleratis, exspectat. Iam alias diximus, vitam Deo consecratam illustrantes: “Non refert plurimum id quod agitis, verum id quod estis” (cf. Ioannis Pauli PP.II, Allocutio ad presbyteros, missionarios, religiosos religiosasque sodales habita, die 1 oct. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II/2 [1979] 487s.): hoc singulari prorsus ratione ad vos pertinere videtur, qui a vita activa, quam appellant, abstinetis.
Dum ergo initium recolitis rerum vestrarum, certe vos impelli sentitis ut novo cum animorum ardore et spirituali cum laetitia inhaereatis vocationi vestrae praecelsae.
Sit denique caritatis, qua dictante haec scripsimus, signum uberumque munerum caelestium auspex Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte Fili, et universis monachis et monialibus Cartusiensibus libentissime in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Maii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana