IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
TIMOTHEO S.R.E. CARDINALI MANNING
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE ANGELORUM
IN CALIFORNIA
Venerabili Fratri Nostro
Timotheo S. R. E. Cardinali Manning
Archiepiscopo Metropolitae Angelorum in California
Dies XVI mensis Iunii, hoc anno, candidissima sane orietur cum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum populo tuo, tum etiam Nobis, qui dulci amicitiae vinculo tecum coniungimur, praeter quam quod sacerdotalis Ordinis sacramento.
Ac primum quidem erit dies illa iucundissima tibi, cui quinquaginta abhinc annos sacerdotium attulit, donum donorum, munus munerum, atque immensum divinarum gratiarum cumulum. Non hic profecto Nobis mens est tantae rei retexere laudes, quas apud beatissimos Patres egregias ac fere perpetuas excerpere atque meditari consuevisti; id vero unum promimus: per sacerdotium fuisse te cum Christo quam arctissime iunctum, cuius imaginem praebes, quasi in Christum alterum transfiguratus. Quare ad te omnino attinent verba illa grandia S. Gregorii Nysseni: “Qui igitur adhuc unus e multitudine ac plebe eras, repente redderis praeceptor, praeses, doctor pietatis, mysteriorumque latentium praesul” (S. Gregorii Nysseni, Oratio in diem lum.).
Accrevit autem vehementer dignitas tua illa anno MDCCCCXLVI, cum videlicet per episcopatum Apostolorum Collegio appositus es, eorum dignitatis participes, ac praerogativarum illorum consors: nam ex eo non solum datum est tibi ut nativo iure verbum Dei sanctum disseminares, et proprio gregi praeesses, et creditum populum legitime regeres, sed etiam ut, participata Spiritus Sancti virtute, novos Episcopos ac sacerdotes Ecclesiae per consecrationem procreares; quod quantum tibi honoris, Ecclesiae utilitatis contulerit, nemo non videt.
Quodsi iam a dignitate ac maiestate Sacramenti ad te transgredimur ipsum, deprehendemus nimirum te, opitulante gratia, vocanti, agenti ac moventi Deo ita respondisse, ut magnitudo doni exigebat: pietate, in primis, egregia et sancta, erga Deum eiusque sanctissimam Matrem, parentem alteram tibi; singulari deinde prudentia in iis eligendis quae Deo maximo gloriam, gregi commodum parerent: haeret enim saepe humana facultas in incertis vitae casibus, nisi consilium rectum meliora suadeat; caritate, praeterea, erga omnes, maxime in pauperes et ope destitutos, quos omnimodis et iuvare et ad aeterna flectere sanctum tibi fuit, iuxta Christi Apostolorumque doctrinam; studio tandem gloriae Dei procurandae proximorumque salutis comparandae, quae praecipua semper fuit bonorum Pastorum sollicitudo illorumque laus. Neque praetereundum est te peculiari atque perenni obsequio hanc Apostolicam Petri Sedem ac Nosmet ipsos coluisse; quod Nos magna gratia rependimus. Ceterum, “quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae” ... haec semper cogitasti, ad Pauli monitum (Cf. Phil. 4, 8).
Non ergo mirum, si grex te amat, clerus veneratur, Episcopi tuae nationis te maximi faciunt, ac, quod maius est, si Paulus VI, Decessor Noster, inter Patres Cardinales te olim allegit.
Est ergo causa cur tu gaudeas, tanta propinquante sollemnitate, populus tuus Angelorum exultet, Nos et laudemus te, et gratulemur tibi ob tam egregie acta in bonum Ecclesiae, et gratias agamus merito pares. Ceterum, omnia bona ac sancta cum tibi, Venerabilis Frater Noster, optamus, tum Auxiliaribus tuis, tum etiam clero populoque tibi credito, ac quotquot te amant.
Benedictio vero apostolica omnes vos in virtute confirmet.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana