Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA
AD UNIVERSAE CATHOLICAE ECCLESIAE
 EPISCOPOS

 

Venerabiles ac dilecti Fratres in episcopatu,

Vertens annus millesimus nongentesimus octogesimus quintus, in quo Internationalis Annus Iuventuti dicatus celebratur, profecto et nobis praeclaram occasionem offert, ut simul Christum iuvenibus exhibeamus, simul iisdem ostendamus quem locum ipsi obtineant in Ecclesia. Ad hoc autem quod attinet, oportet sane nos aliquid singulare agamus in apostolatu pro iuventute, sive Romae, sive in singulis singulorum locorum Ecclesiis: in diversis, dico, nationibus, dioecesibus, paroeciis, sic ut in ambitu uniuscuiusque consociationis, sodalicii apostolici, quotquot iuvenes conglobant.

Velitis ergo, Venerabiles Fratres, hic adiunctam Epistulam Apostolicam ad iuvenes quam aequo excipere animo, eaque, quem ad modum visum fuerit, uti. Nimirum possunt hae Litterae initium esse atque principium unde alii per vos enascantur de eodem argumento tractatus, quibus vos, pastores sane vigiles, materiam propositam vel enucleatius Ecclesiarum vestrarum condicionibus atque necessitatibus aptetis.

Etiam Epistula ad sacerdotes, Feria V in Cena Domini, idem argumentum hoc anno tractat: nam in omnibus nobis amor ille insidet ac regnat, quo Christus, Pastor bonus, iuvenes complectitur, veritatis, salutis ac pacis viam eos docens.

Ceterum vobiscum, Venerabiles ac dilecti Fratres, Quadragesimae coniunctus laboribus et Paschatis gaudiis, vestrumque meumque ministerium Deo trado, fraterno caritatis foedere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Martii, Dominica in Palmis de Passione Domini, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana