Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
EM. MO P. D. AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI,
AD SOLLEMNIA IN HONOREM SANCTORUM CYRILLI
ET METHODII IN IUGOSLAVIA LEGATO

 

Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli
ad Sollemnia in honorem Sanctorum Cyrilli et Methodii
in Iugoslavia Legato

Participes quadamtenus Nos esse cupientes sollemnium ipsarum celebrationum quas, ut convenienter undecimum iam exactum commemoretur saeculum a Sancti Methodii obitu, ecclesialis communitas in Iugoslavia rite indixit, tibimet ipsi, Venerabilis Frater Noster, oflicium munusque concredere statuimus ut ad eos te amatos populos Noster tamquam Legatus conferas. Te, inquimus, ipsum omnino eandem hanc ad legationem destinare voluimus, qui proxime scilicet Nos in cotidianis operibus ac laboribus adiuvas universalis ministerii pastoralis, ut hoc etiam documento maximum animi adfectum declaremus qui cum illius Nos dilectae Nationis coniungit fidelibus utque pietatem simul eximiam significemus, quam erga Sanetum Methodium Fratremque ipsius Sanctum Cyrillum fovemus perpetua dignos memoria Apostolos gentium Slavarum. Nomine enim illo, “Slavorum Apostoli”, sunt quidem appellati a Nobis ac salutati in Epistula Encyclica, quam ad Christianos omnes cohortandos scripsimus nuperrime ut deprehendant “in eorum vita et actione apostolica . . . quaedam, quae iis continentur quaeque divina Providentia in iis posuit, ea mente ut aetate nostra patefiant nova plenitudine novosque fructus afferant” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 3).

Certam praeterea alimus spem, Epistulam illam magno sane cum studio receptum iri a lugoslaviae Ecclesiis, quandoquidem exploratus plane Nobis est oriens sua sponte cultus, qui iisdem in terris communiter ad hominibus defertur primos ad illos nuntii evangelici praecones inter Slavicas gentes. Quod notandum est, ecclesiastica Regio Croatiae atque Slavoniae, ex quo constituta anno MDCCCLII erat, suos Patronos agnovit duobus in Fratribus Sanctis, quibus item velut principalibus Patronis concreditae archidioeceses sunt Labacensis et Belogradensis, dum ipsos tamquam Compatronos veneratur dioecesis Mariborensis-Lavantina. Reperiuntur eiusdem pariter pietatis luculentae testificationes in vita operaque filiorum Iugoslaviae illustrium; nec insignes desunt studiorum Cyrillo-Methodianorum cultores, qui amatae illius inter fines Nationis sunt ipsi nati.

Ecclesiali igitur communitati in Iugoslavia non inexspectata accidit nec mi ra invi tatio No s tra ad “Chris ti ano s omne sque homines bonae voluntatis, quibus bonum, concordia, unitas Europae sunt cordi”, ut videlicet species intueantur “egregiorum virorum Benedicti, Cyrilli et Methodii; qui vera sunt exempla et praesidia spiritalia Christianis aetatis nostrae, potissimum vero Nationibus continentis Europaeae, quae iam pridem maxime ob horum Sanctorum deprecationem et operam, conscie, peculiari sua ratione in Ecdesia ac traditione christiana sunt radicatae” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 2). Cuius porro rei acrem sese habere conscientiam iam testatae sunt christianae communitates Iugoslaviae, quae proprios per Episcopos in praevia nempe Epistula ad centenariae memoriae Iubilaeum extulerunt bona ipsa, quae Sancti Cyrillus et Methodius huic nostrae etiam aetati tradunt uti pignos spemque simul temporis venturi. Haec nominatim bona sunt: avidum prorsus desiderium, ut evangelica nuntiatio unumquemque populum ratione humanioris cultus ipsiusque spiritus attollat atque in divinae salutis consilium, quod per temporum vices in rem deducitur, propria cum qualitate primigena et dignitate inducat; firma quidem sententia - mundi christiani unionem contingere posse in rationabili varietate at in essentiali semper unitate; tenax quaedam repugnantia adversus omnem imparem hominum Nationumque distinctionem.

A Summis quoque Pontificibus in Beatissimi Petri Cathedra Nos antegressis eadem agnita sunt bona. Qui duorum Evangelii Praeconum ac Magistrorum inter Slavicos populos utilitatem praesentem et imaginem in exemplum praefulgentem universae Ecclesiae horum temporum celebraverunt saepius ipsos Iugoslaviae Episcopos suis sermonibus adlocuti: sic profecto Leo XIII Litteris, quibus titulus “Etsi Perspecta”, die VIII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXI Archiepiscopo Iadrensi inscriptis necnon Dalmatiae reliquis etiam Episcopis; ita aequabiliter Pius XI sua Epistula a verbis “Quod Sanctum Cyrillum” incipiente ad Archiepiscopos et Episcopos Serbiae Croatiae Sloveniae reddita die XIII mensis Februarii anno MCMXXVII (Cfr. PII XI Quod Sanctum Cyrillum, die 13 febr. 1927: AAS 19 (1927) 93-96).

Verum ceteros ante omnes ut primus Slavicae originis Pontifex Maximus, spirituali pacto nos coniungi sentimus cum Slavicarum gentium Apostolis Sanctis. Religio christiana, in Spiritu Sancto ad effectum deducta secundum perpetuam Evangelii doctrinam numquam imminuit neque impedivit, sed provehit contra atque extollit conscium illud et responsale vinculum, quo quisque credens suum pertinet ad populum, dum ex altera simul parte auget in credente sinceram quandam observantiam cunctos erga Populos humanique cultus formas et ipsi persuadet arcana via ubique succrescere posse Verbi Divini semina.

Quaecumque inter Slavicos populos antehac evenerunt ex actuosa Sanctorum Cyrilli et Methodii industria et aliorum, qui exemplis ac praeceptis eorundem Fratrum instructi sunt et incitati, utinam his item diebus contingere pergant per concordem omnium operam quotquot in ipsis caelestes conspicantur Patronos qui numquam parati non sunt singulis auxilio venire invocantibus illos. Ut hoc inter carissimos Iugoslaviae populos praecipue eveniat, quibus semper in animo peculiarem colimus adfectum.

Te denique, Venerabilis Frater Noster, exoramus ut apud venerabiles Fratres, Episcopos Ecclesiarum in Iugoslavia vigentium, hosce Nostros recte interpreteris sensus necnon apud ChristiEdeles pastoralibus illorum concreditos curis, quibus scilicet universis per temet ipsum Apostolicam Benedictionem supernorum copiae auspicem dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana