Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS


AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI MAYER,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO SACRAMENTIS
ET PRO CULTU DIVINO

 

Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Mayer
Praefecto Congregationum pro Sacramentis et pro Cultu Divino
 

Erit quidem dies quinta et vicesima huius mensis Augusti, in qua quinquaginta abhinc annos, sacerdotio divina benevolentia auctus es, vero albo signanda lapillo, cum tibi, Venerabilis Frater Noster, qui tanta gratia dignus habitus es; tum Ordini S. Benedicti universo, cui honori atque decori toto vitae tuae tempore fuisti; tum etiam Ecclesiae, in cuius beneficium et laudem omnes tui labores, sollicitudines, studia respexerunt.

Ad Nos vero quod attinet, Venerabilis Frater Noster, virtutes ac laudes animi atque ingenii tui semper quidem magni fecimus: pietatem, dicimus, illam egregiam erga Deum, rerum principium, eiusque Matrem dulcissimam, sacerdotum Reginam ac caelestium aquaeductum gratiarum; caritatem, praeterea: erga Fratres Ordinis tui primum, sed etiam erga omnes, quotquot varii vitae tuae casus obvios fecerunt; et prudentiam, “quae cernitur in delectu bonorum et malorum” (M. T. CICERONIS De finibus bonorum et malorum, V, 23, 67): tuenda enim officia tibi (quam multa ac gravia!) poposcerunt saepe ut omnia quasi trutina examinares. Item amabilitas tua ea semper fuit, quae animos caperet, atque in amorem et obsequium adduceret. Ceterum, ceu tuarum virtutum auriga, praeit (sic ut semper praeivit) studium gloriae Dei animorumque salutis procurandae, cui omnia, tamquam supremae legi, cedunt.

Quodsi nunc et tuae pietatis consideratione iam ad ea quae sacerdos et Episcopus gesseris transgredimur, sane deprehendemus ea fuisse et multa et praestantia. Non enim talenta, quae Deus tradidisset, fossa terra, abscondisti; sed, mercatus diligentissime, aucta habes, redeunti Domino reddenda.

Ut autem pauca de re subiungamus, Tu, suscepto anno MDCCCCXXXV sacerdotio, Metten, in Germaniae urbe, primordia illa gratiae transegisti pius monachus idemque Religiosorum magister: ibi enim ea studia inieras, quae postea Salisburgi ac Romae compleveras. Subinde, anno MDCCCCXXXIX, in hanc almam Urbem a Moderatoribus tuis translatus, per annos septem et viginti floruisti studio, fide, operibus: primum, videlicet, tamquam magister Theologiae dogmaticae; deinde, ab anno MDCCCCXLIX, tamquam Rector Pontificii Athenaei a S. Anselmo. Quibus annis quanta peregeris, Deo notum. Condidisse vero te eo tempore Pontificium Institutum Liturgicum, magnae tibi laudi cedit. Neque omittendum, fuisse te per eos annos Consultorem Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, Visitatorem Apostolicum Seminariorum Helvetiae, atque Laureatis Catholicis aliisque Religiosis familiis recte formandis et erudiendis operam dedisse diligentissimam.

Iamiam vero adpetente Concilio Vaticano II, praeparatio tua fecit, ut Vir a Secretis nominareris Commissionis Concilii praeparatoriae; mox in Conciliari ac postconciliari consilio munus idem tuitus es, scholis catholicis moderandis, sacerdotibusque bene instituendis praepositus. Quam vero erudite, sapienter, considerate munus datum sis exsecutus, varia Concilii documenta loquuntur.

Anno ergo MDCCCCLXVI Abbas Mettensis nominatus es; anno vero MDCCCCLXXI, Vir a Secretis creatus es sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus. Quo munere fungens, multa quidem gessisti laude digna, eo praesertim spectans, ut tum praescripta sacri Concilii Vaticani de Religiosis in rem deducerentur, tum singulae familiae Religiosae, servata indole propria, his temporibus prudenter aptarentur. Fuisti etiam, sicut es, plurium sacrarum Congregationum consultor, atque Pontificiae Commissionis de spirituali migratorum atque itinerantium cura Vir consiliarius. Ceterum, duarum simul Congregationum pro Sacramentis et Cultu Divino, anno MDCCCCLXXXIV praepositus es, easque multo consilio regis.

Ad quae omnia profecto respicientes, Nos die xxv proximi mensis Maii te in Patrum Cardinalium Collegium cooptavimus) quo te plenius uteremur.

Post haec, Venerabilis Frater Noster, ad rem Nostram quasi propius redeuntes, sacerdotium tuum tanta pietate conspicuum, tantis dives operibus, tanto ornatum decore, tibi vehementer gratulamur. Ac tum Deo tum etiam tibi gratias reddimus, omnia bona ac sancta in futurum tempus ominantes ex animo.

Ceterum te, Officiales tuos, ministeria sacrarum Congregationum, quibus praesides, ac quotquot amas, maxime de Familia Benedictina, Apostolica Benedictio fulciat, roboret, soletur, divinae gratiae auspex.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana