Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
 PETRUM MORENO
PRAEPOSITUM GENERALEM
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM A SOMASCHA

 

Dilecto Filio Petro Moreno
Praeposito Generali
Ordinis Clericorum Regularium a Somascha

Ante quingentos annos Venetiis natus est sanctus Hieronymus Emiliani; quae memoria monet ut de modo recogitemus, quo Deus homine simplici sibique plane dedito quasi instrumento est usus ad gloriam suam augendam et ad signum statuendum amoris, quo filios suos, praesertim maxime derelictos, prosequitur. Nos igitur, gaudium Ordinis Clericorum Regularium a Somascha reliquarumque Familiarum religiosarum, quae Sanctum illum ut ducem et exemplum sequuntur, participantes atque, hac oblata occasione, edicentes quantopere Ecclesia apostolicum eorum opus existimet, ea volumus proferre, quae hic suggerit eventus; quos impense hortamur ut viam teneant, ab illo commonstratam, et semper et ubique ignem accendant evangelicae caritatis, quo ardebat sanctus Hieronymus, pauperum pater atque refugium.

Iter, ab eo emensum, homines, qui ipsius fuerunt aetate, alliciebat neque aequales nostros allicere desinit. Postquam materna intercessione Beatae Mariae Virginis anno MDXI e vinculis est liberatus, dum bellum gereretur, quod a “Foedere Cameracensi” nomen accepit, placuit benignissimo Deo cor eius permovere et sanctis inspirationibus a rebus mundi abducere. Tum omnibus viribus est annisus ut vitam duceret vere christianam et perfectionem spiritualem assequeretur.

Cum prorsus Deo esset potitus, is ei occasionem praebuit ut “pressius imitaretur novum ducem suum” (Vita del clarissimo Signor Girolamo Miani gentil huomo venetiano); quae quidem occasio fuit congressio cum pauperibus, cum anno MDXXVIII difficultate annonae in Italia Saboraretur. Plurimi homines tum Venetias confugerunt ut famem declinarent. Quos cum per urbem vagantes videret, Hieronymus in animi penetralibus est tactus Evangelii verbis: “Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus . . . et veni, sequere me” (Matth. 19, 21). Paucis diebus totam, quam possidebat, pecuniam erogavit, universam domus suppellectilem vendidit ut iis subveniret, egenos cibavit, vestivit, defendit, domum suam recepit, aegrotos curavit confortavitque, nocte cadavera in viis iacentia sepelivit. Peculiares vero curas in pueros puellasque parentibus orbatos et, quibus nemo opitulabatur, intendit. Itaque Venetiis primum condidit orphanotrophium. Auxiliante sancto Caietano Thienaeo et Ioanne Petro Carafa, qui postea fuit Summus Pontifex, nomine Pauli IV insignis, statuit vitae indigentium esse omnimode particeps, pauperum induit vestes, cum quibus et vivere coepit et pro quibus emendicare non erubuit, domumque suam reliquit, numquam eo reversurus.

Deo autem disponente, novas iniit vias: anno MDXXXII Bergomum ab eius sedis episcopo est vocatus ut in illa dioecesi opera caritatis efficeret; ideo ibi etiam orphanis, morbo affectis, viduis, mulieribus meretricio deditis salubri affuit actione.

Novam autem paupertatem ruri invenit: ignorantiam religiosam. Tum veras missiones catecheticas instituit, ad quas etiam pueros suos quasi Evangelii apostolos adhibuit. Sub finem anni MDXXXIII urbe Bergomo relicta, iisdem operibus institit Mediolani, Novocomi, Ticini, Brixiae, Veronae. Anno MDXXXIV Somascham, in parvum pagum, concessit, ubi, orphanis, egenis, aegrotantibus auxilia praebens et agrestes catechismum docens, in plena paupertate, paenitentia, solitudine, rerum divinarum contemplatione vitam ducebat. Mense Ianuario anno MDXXXVII, dum peste perculsis assidet, et ipse in hunc incidit morbum, ex quo nocte, qua dies VII et VIII mensis Februarii iungebantur, in Domino obiit. Haec postrema eius verba fuerunt: “Sequimini Christum, servite pauperibus; Iesus, Maria!”.

Pius PP. XI, Decessor Noster rec. mem., die XIV mensis Martii anno MCMXXVIII sanctum Hieronymum Emiliani Patronum universalem orphanorum et iuventutis derelictae renuntiavit. Itaque huius effusa caritas et intercessio apud Deum etiam ad pueros puellasque, in miseria versantes, qui nunc sunt, rectissime pertinent. Urgentibus necessitatibus et vita cotidiana, ut vere est, impellente, vir sanctus ex Evangelio inspirationem continenter deduxit, eo contendens ut hominem ad Deum reduceret eo quod condiciones eius materiales et spirituales promoveret. Secundum eum homo efficitur is qualem esse oportet, per vitam christianam, quae omnes gradus educationis vivificet, habita ratione proclivitatum naturalium et fovendo, modo responsali, progressionem donorum, quae Pater caelestis cuique est elargitus. Huic operi totum se dedit, eximio alios prosecutus amore, qui e caritate erga Deum nascitur eoque alitur, qui postulat fidelitatem, se devovendi studium, animum deditum usque ad mortem, quique est blandus et attentus, simul vero fortis ac talis ut ad propria officia implenda compellat. Omnes ergo, qui munus gerunt educandi, paterne hortamur ut hunc sectentur magistrum, et parvulos, quibus dant operam, magno diligant corde, ut fecit sanctus Hieronymus, vitam etiam ponentes pro iis.

Hic vir praeclarus est conditor Ordinis religiosi a Somascha. Cum opus inciperet orphanos iuvandi, sibi persuasit homines sibi esse necessarios, qui ad hoc semper essent omnino prompti atque parati, aliis officiis non detentos, ut et ipse cunctis se exuisset. A sacerdotibus et laicis, qui a Spiritu Domini moti illiusque exemplis adducti, ei adhaeserunt, ortum duxit “Societas pauperibus ministrantium”, quae a Paulo PP. III anno MDXL est approbata et MDLXVIII a sancto Pio PP. V Ordinibus Clericorum Regularium inserta. Sanctus Hieronymus mense antequam moreretur, pro his filiis suis vitae rationem descripsit: se Christo obtulerunt, in eius habitant domo, eius panem manducant, pauperibus Christi ministrantes appellantur. Ut huic vocationi sint fideles, oportet ii sint repleti caritate, humilitate, mansuetudine, benignitate, patientia, indulgentia quoad fragilitatem humanam, studio peccatores ad salutem perducendi, devotione, mortificatione, paupertate, puritate, obtemperatione normis vitae christianae et pastoribus Ecclesiae, desiderio ardeant homines ad Deum trahendi.

Amore impulsus, quo conditor flagrabat, Ordo postmodum spatia caritatis amplificavit et praeter officia orphanis et iuventuti derelictae praestanda, operam contulit ad instituenda in dioecesibus seminaria secundum Tridentina praescripta, ad educationem et institutionem iuvenum in paroeciis et collegiis, ad curam animarum in paroeciis et ministerio sacerdotali. Hoc saeculo fines Italiae egressus in Hispania deindeque in America meridiana, media et septentrionali sedes constituit. Aliae etiam exortae sunt Familiae religiosae, quae sancti Hieronvmi inhaerent charismati.

Dilecti filii sancti Hieronymi Emiliani! Vos admonemus ut in terreno itinere vestro prae oculis habeatis fundamenta Ordinis vestri, “quae sanctitate et perfectione vitae refulgent” (Cfr. Fonti per la storia dei Somaschi, 7, p. 11). Quemadmodum pater vester hortari solebat, confidite Domino benignissimo spemque in eo solo collocate, cum omnes, qui sperant in eum, non confundantur. Ita fiet ut caritate eius repleamini isque pergat glorificari in vobis per patrem vestrum dilectum. Quod ut facilius contingat, Dei Genetricem, gratias deprecantem, sincera colite pietate, quae sanctum Hieronymum vinculis rerum mundanarum expedivit.

Hic Sanctus exemplo suo, quemadmodum significavimus, etiam multorum laicorum animos caritate erga parvulos fratres Christi accendit. Arcto ducti officio vitae vere christianae agendae, ii societates, Italice “compagnie” appellatas, constituerunt, quarum sodales ex omnibus civium ordinibus erant congregati. Erat iis propositum ut socii essent veri nominis christiani secundum Evangelium per impensam vitam religiosam et opera misericordiae erga pauperes ac derelictos alacres exercerent. Singulari modo, pro sua parte, effecerunt ut in Italia scholae doctrinae christianae orerentur, quae ad renovationem religiosam gentis Italicae saeculo XVI magnopere contulerunt. Aetate nostra, Concilio Vaticano II praefulgente, etiam fideles, qui ad statum clericalem aut religiosum non pertinent, magis comprehensum habent se vocari ad participandam missionem mundum sanctificandi et ad manifestandum Christum testimonio vitae suae ac luce operum suorum. Praestantissimum exemplum sancti llieronymi Emiliani, qui laicus fuit et animator laicorum, eos adiuvet ad altius percipienda verba Christi, qui fratribus parvulis se ipse aequavit, eosque excitet ut ad opera incumbant, quibus necessitates humanae alleventur quaeque ab Ecclesia in magno habentur honore.

Si ergo iter spirituale Hieronymi intuemur, hic apparet quasi Sanctus, qui generationem aetatis nostrae possit movere. Eam veluti alloquitur monens ut homines in angustiis versantes, maxime parvulos, vera caritate complectantur et adiuvent operose. Utinam celebratio quinti saeculi expleti ab illius ortu lumen reddatur, quod populum Dei accendat, illustret, impellat!

Haec dum animum pulsant Nostrum, Tibi, dilecte Fili, et sodalibus Tuis universis Benedictionem Apostolicam libentissime impertimus, quam etiam spectare volumus ad ceteras Familias religiosas, quae sanctum Hieronymum Emiliani habent vitae magistrum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana