Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PIUM S.R.E. CARDINALEM TAOFINU
U
ARCHIEPISCOPUM SAMOA-APIANUM
ET TOKELAUNUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Pio SRE Cardinali Taofinu’u
Archiepiscopo Samoa-Apiano et Tokelauno

MULTIPLICITER IAM PRIDEM, at itineribus potissimum apostolicis ad Insulas Polinesianas studiose susceptis fructuoseque peractis, sine ulla ambiguitate commonstravimus quidem Nos et Decessor Noster immortalis memoriae Paulus VI non modo quantae Nobis curae ac sollicitudini illarum sit communitatum ecclesialium prosperitas et firmitas, verum quantae etiam laetitiae atque consolationi universo Dei Populo evaserit missionale illud studium et evangelicus omnino ardor quae superioribus hisce saeculis christianam fidem passim per infinita ferme regionis eiusdem loca diffuderit inseruerit nutriverit.

Quotiens igitur alicuius ibidem Ecclesiae ortus anniversaria celebratione commemoratur aut incepti alicuius missionarii principium recolitur, cogitationes mentis Nostrae animique adfectiones sua quasi sponte illuc avolant, ad provincias nempe tam christianae testimoniorum ac tam constantis industriae pastoralis unde nemo non videt lectissimos gratiae divinae ac salutis aeternae fructus ab innumerabilibus hominum multitudinibus esse perceptos.

Simili porro sensu in praesentia movemur Nos vehementer, cum historiae sacrae annales rite renuntient centesimum et quinquagesimum iam decurrere annum, ex quo scilicet e Gallia profectus ipse postmodum adlectus Oceaniae Patronus, Sanctus Petrus Chanel sodalis novellae Societatis Mariae, minorem ad insulam Futunam appulisse cum laico Fratre Maria Nizier alibi aliis pro Christo vineas evangelii nuntii feliciter condentibus; eorum autem opere et labore, quin immo dolore ac sanguine semina esse tribus annis iacta christianae conversionis incolarum eius insulae totiusque archipelagi.

Ob huius ideo rei momentum ecclesiale ipsamque eventus dignitatem gratulamur iam in antecessum tibi ipsi, Venerabilis Frater Noster, qui merito glorieris ad eandem te pertinere Societatem Mariae tot missionariorum parentem sollertem, et pastoribus ministris religiosis eorundem locorum sodalibus qui conscii sibi anteacti temporis monumentorum praesentisque meritorum instituerint sollemnia peculiaria proximo iam mense Iunio ad honorandum rursus caelestem patronum suum Sanctum Petrum Chanel ad riteque illuminandum initium istud missionalis navitatis apud insulas Wallim ac Futunam.

Pro eo videlicet studio, quo Christi Servatoris nomine prosequimur et complectimur universos per orbem terrarum praecones Ecclesiarumque conditores, ac pro ea alacritate qua eosdem vineae dominicae operarios et operarias cohortari et opitulari cupimus cotidiano in evangelizandi labore, Nos in primis animo laetanti gratulantique aderimus iisdem sacris sollemnibus, at temet ipsum pro Nobis corpore adesse volumus tamquam Missum Extraordinarium Nostrum inter diem duodecimum et duodevicesimum mensis Iunii in Wallis insula pro Nobisque etiam loqui ac ritibus liturgicis praeesse, ubi res ac memoria adeo praestantes celebrentur.

Accipito proin, Venerabilis Frater Noster, salutationem hanc fraternam magnaeque Nostrae de te fiduciae testificationem. Sententiarum Nostrarum inter missionales opifices esto interpres in locis a Sancto Petro Chanel superiore saeculo sacratis atque paternae Nostrae exhortationis praeco ut impensius usque evangelizandi insistatur operibus, auxiliante efficaciter Apostolica Benedictione quam per te Missum Nostrum singulis quidem cunctisque sollemnium anniversariorum participibus amanter Nos veluti praesentes dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana