IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
EADEM ILLA FIDUCIA ac fraterna benevolentia qua te, Venerabilis Frater Noster, septem abhinc annos Archiepiscopum constituimus Quebecensem et tres abhinc annos Ecclesiae Romanae delegimus Patrem Purpuratum, hodie Nos litteras has ferventes tibi inscribimus ut de proximo vitae tuae adventu sane faustissimo maximeque honorifico aperte tibi gratulemur coram universo clero ac populo fideli communitatis illius ecclesialis, cui videlicet omne tuum sedulo devovisti sacerdotale opus et omnem simul episcopalem industriam superiores quinquaginta iam per annos.
In diem enim mensis Iunii undecimum incidet, Deo largiente, quinquagesima ipsa sacerdotalis tuae ordinationis anniversaria memoria quae — sicut optamus profecto et precantes iam ominamur — novum tibi decus et honorem addet inter gregem Quebecensem novumque simul tribuet solacium ex conscientia ipsa tua laudabiliter et efficaciter expleti sacrae navitatis curriculi.
Gradibus quidem academicis cumulatus tum in patria tum hic Romae animum tuum studiumque pastorale intendisti prius scilicet in Universitatis Lavalensis aptam moderationem deinde in Maioris Seminarii Quebecensis regimen, donec in Collegium Apostolorum successorum adlectus suscepisti sapienter nempe ac prudenter et studiose episcopalem curam totius Ecclesiae Quebecensis uti Auxiliaris ipseque Ordinarius.
Laetamur autem Nos potissimum quod renovationis conciliaris exsecutio ac multiplex curatio, ipsius familiae humanae procuratio tibi fuerunt superioribus his annis causa tantae sollicitudinis tamque attentae pastoralis operae, unde tot processerunt incepta atque consilia vere efficientia in familiarum auxilium.
Plures itaque rationes reperimus cur gratulationem quam maximam tibi, Venerabilis Frater Noster, hoc felici tempore declaremus Nostram itemque piam precationem ut anniversaria haec presbyteratus tui commemoratio iucundissima tibi contingat in posterosque etiam annos consolatoria. Dum ideo praeteritum munus tuum libenter quidem dilaudamus, Apostolica simul Benedictione te augemus veluti remunerationis divinae pignore certissimo ac supernorum donorum omne genus conciliatrice.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana