Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAVAN
DIACONO S. FRANCISCI A PAULA AD MONTES

 

Venerabili Fratri Nostro
Petro SRE Cardinali Pavan
Diacono S. Francisci a Paula ad Montes
 

QUANDOQUIDEM HOC IPSO tempore specialis atque praeclara datur occasio, hac Nos libenter utimur, ut ad te de Ecclesia bene meritum demus Litteras Nostras ex quibus expeditius colligas quo amanti animo te prosequamur. Subeunte enim die VIII mensis Iulii, quo sexagesimus tibi explebitur annus a sacro suscepto Presbyteratu, putamus Nostrum esse non tacere, sed et tibi gratulari de memorabili eventu et aliquam adhibere considerationem, quae cor tuum erigat.

Ante omnia nunc cum maxime te decet in actam vitam inspicere, ut omnem honorem et laudem Deo tribuas qui, cum secundas atque adversas res recognoscat, sapientissimo consilio suo omnia in optimam dirigit partem, neque cessat ferre auxilium, pro tempore et pro re, servis suis, sicut sane tot per annos tu quoque es expertus.

Memento, Venerabilis Frater Noster, illius temporis quo tu, ex hominibus assumptus et Christi minister factus, vires cunctas Deo devovisti, quas deinde longum per tempum in Pontificia Studiorum Universitate Lateranensi exercuisti, praesertim in bonum spirituale tot adulescentium in spem Ecclesiae succrescentium. Attento enim studio ac peculiari favore secuti sumus ex longinquo ministerium laudabile tuum, cotidianam officiorum sacrorum diligentiam, multiplicia incepta pro Christifidelibus tibi concreditis.

In scientiis de re sociali peculiari modo versatus nec non in iis quae ad rectam presbyterorum institutionem pertinent, impensam dedisti operam ut Concilii Vaticani II Decreta ad effectum adducerentur. Semper etiam obsequentis animi tui sensus erga hanc Apostolicam Sedem palam ostendisti. Has ob causas aliasque plurimas Nos Ipsi, ante tres annos, te Patris Cardinalis dignitate cohonestavimus.

In hac profecto ordinationis sacerdotalis tuae commemoratione sine dubio preces fundes ad Deum pro Ecclesiae presbyteris, qui saepe inter difficultates nec paucas nec leves ministerio suo funguntur, ut illa imprimis adimplere valeant, ad quae Concilium Vaticanum II eos est hortatum, videlicet ut “aptis adhibitis mediis ab Ecclesia commendatis, ad illam semper maiorem sanctitatem nitantur, qua evadant in dies instrumenta in servitium totius Populi Dei” (Presbyterorum Ordinis, 12).

Haec habuimus, Venerabilis Frater Noster, quae tibi amanti animo scriberemus. Interea Nos, iubilaei tui oblata occasione, enixas preces ad Deum fundimus, ut tibi caelestis gratiae copiam largiatur, suavissimo te iucundet solacio suo, atque, intercedente sancto Petro firmissima Ecclesiae columna, hac ipsa aetate spirituali usque vigore omnino pollere valeas.

Tibi denique optantes, ut mira Dei benevolentia te subsequatur omnibus diebus vitae tuae, aliaque optabilia ac fausta ominantes, Nostra vota Apostolica Benedictione confirmamus, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus, quotquot sexagesimo natali sacerdotii tui celebrando intererunt, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Iunii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana