IOANNES PAULUS PP. II
CHIROGRAPHUM MISSUM AD
ANGELUM S.R.E. CARDINALEM SODANO
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Qui hesterno die Te in Patrum Cardinalium Collegium ascivimus, hodie per has Litteras, quas laetanti animo Tibi damus, ex Apostolicae Nostrae potestatis et auctoritatis plenitudine, Te Secretarium Status creamus renuntiamus constituimus, pro certo habentes Nos hoc gravissimum munus peridoneo viro explendum concredidisse. Diu enim Te ante oculos habuimus optimum Dei ministrum, et cognovimus quantum de Ecclesia merueris deque Apostolica Sede, in cuius servitio plus triginta annos fuisti, in quo explicando singularibus te ostendisti praeditum facultatibus et dotibus, acri ingenio, rerum hominumque experientia, sed praesertim fidelitate notabilem erga Nos Nostrosque Decessores in Legationibus quibus es functus et in officio sustinendo Secretarii Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis et deinde Secretarii de rationibus cum Civitatibus Secretariae Status. Qua re confidimus te, non parvae partis totius Catholicae Familiae notitiam adeptum, necnon variarum gentium condicionum, morum, necessitatum, magno esse Nobis auxilio futurum in onere portando regiminis universalis Ecclesiae: Ecclesiae huius temporis, cum plurimum habet momentum non solum quod ad Evangelium nuntiandum, confirmandum, defendendum spectat, verum etiam quod ad multiplices difficilesque religiosae atque civilis societatis quaestiones, quae ardentius in dies eius praestolatur verbum, ut iustum veri et boni iter conficiat. Nec dubitamus quin opera, quam posthac Apostolicae Sedi navabis, alacris, sicut hucusque, evasura sit, constans, efficax, Tuque per omnia obsecundaturus pastoralibus Nostris propositis, visioni quam muneris Nostri habemus, enixo studio adducendi animas ad Christum, inceptis quae conamur pro cuncti humani generis, imprimis vero filiorum Ecclesiae, utilitate. Quo autem ad haec facienda sis promptior et exanclandus labor levior Tibi fiat, quin potius ea Te afficiat laetitia, quae sedulorum Domini operariorum est propria, Nostram Tibi benevolentiam palam significamus, simul eundem Dominum deprecantes ut sua Te illustret luce, sua sustineat vi, Tuae faveat operositati in gloriam suam et in Ecclesiae suae felicitatem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iunii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana