IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOANNI HIERONYMO S.R.E.
CARDINALI HAMER,
ORDINIS PRAEDICATORUM SODALI
Laetamur magnopere, Venerabilis Frater Noster, sic Nos in praesentia expediri ut sensa candida et cogitata Nostra tecum has per litteras ferventes communicare possimus, appropinquante feliciter perhonorifico vitae tuae eventu qui in diem ipsum tertium proximi mensis Augusti, Deo largiente, incidet.
Decem enim eo tempore lustra explebis, ex quo Dominicanus tu iam frater Christi sacerdotio es auctus initiatusque ac talem simul cursum longinquum et fructuosum apostolatus presbyteralis es ingressus quem nunc non solum religiosa tua familia, ad quam pertinere te merito gloriaris, verum etiam tot alii homines in locis et officiis, tum in Belgis tum in Urbe, ubi tanta cum sollertia tam varia cum facultate et cura sis versatus, celebrare convenienter cupiant. Gratulationem ideo hanc Nostram de presbyteratus tui primordiis singulisque operibus, ad quem ordinem duodetriginta abhinc annos praecelsa accessit episcopatus dignitas atque auctoritas, publice coniungere volumus cum omnibus illis laetitiae effusae celebrationisque signis luculentis, quibus et nunc et deinceps pro meritis pio animo excoleris.
Cogitamus vero nominatim diuturnum tuum opus apud ea Apostolicae Sedis ministeria quorum momentum nemo est quin plane perspiciat: frugiferas tuas partes pro clara oecumenismi causa apud Secretariatum ad christianorum unitatem fovendam expletas; undecim praeterea annos munibus efficaciter eras perfunctus Secretarii Congregationis pro Doctrina Fidei donec Nostram ipsorum ad voluntatem suscepisti septem abhinc annos moderandam sapienter Congregationem pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae. Sollertiam autem tuam et prudentiam, sacerdotalem diligentiam et fidelitatem erga Christi Evangelium Matrisque Ecclesiae ductum placet hoc loco et tempore commemorare quas iis in officiis omnibusque immo muneribus tuis vere prae te tulisti.
In anniversario itaque sacerdotii tui die plures tecum Divino Pastori gratias agemus, Venerabilis Frater Noster, quod per te presbyterum et episcopum tot spiritalia beneficia omni ecclesiali communitati importavit. Interea gratulantes hunc tibi studiose eventum atque utilem pariter posthac operam ominantes consalutamus te ex animo, Benedictione Apostolica Nostra te cumulamus qua et singularem in te benevolentiam Nostram testamur et copiosam meritorum tuorum remunerationem a miserentissimo Redemptore adprecamur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iulii anno MCMXCI, Pontificatus Nostri decimo tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana