IOANNES PAULUS PP. II
AD UNIVERSOS ECCLESIAE SACERDOTES
ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI ANNO MCMXCII
«Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est» (Io 15, 1).
Dilecti in sacerdotio Fratres!
1. Sinite ad haec Ioannis Evangelii verba Nos revocemus. Ea sunt namque cum Cenae Domini Liturgia coniuncta: «Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora» (Io13, 1), lavit pedes discipulorum suorum, et postea modo peculiariter intimo ac familiari est eos allocutus, sicut Ioannis refert narratio. In hac suprema salutatione allegoria inest vitis et palmitum: «Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere» (Io 15, 5).
Haec ipsa Christi verba cupimus commemorare adveniente huius anni millesimi nongentesimi nonagesimi secundi Feria Quinta in Cena Domini, Ecclesiae considerationi proponentes Adhortationem Apostolicam de sacerdotali formatione. Est haec Synodi Episcoporum, anno millesimo nongentesimo nonagesimo actae, laboris collegialis fructus, quae ex toto in hanc incubuit materiam. Simul documentum elaboravimus, tam necessarium atque exspectatum, Ecclesiae Magisterii, collectis in ea doctrina Concilii Vaticani II et meditatione de experientiis viginti quinque annorum post eius conclusionem.
Cupimus hodie hunc fructum deprecationis et meditationis Patrum synodalium ad pedes Christi Sacerdotis ac Pastoris animarum nostrarum deponere (Cf. 1 Pt 2, 25). Hunc textum vobiscum exoptamus accipere ex altari illius redemptoris sacerdotii unius et aeterni, quod in ultima Cena sacramentaliter est pars nostra factum.
Christus est vitis vera. Si aeternus Pater suam in hoc mundo colit vineam, id facit in potentia Veritatis atque Vitae, quae in Filio sunt. Hic perpetuum initium atque inhexaustus fons inveniuntur cuiuslibet christiani formationis et, praesertim, cuiusvis sacerdotis. Die Quinta in Cena Domini nitamur singulari modo hanc conscientiam renovare itemque necessariam condicionem ut maneamus, in Christo, sub flatu Spiritus veritatis atque copiosum edamus fructum in Dei vinea.
Nos in Liturgia Cenae Domini cum omnibus Ecclesiae Pastoribus iungentes, gratias solvimus pro Sacerdotii dono, cuius participes sumus. Eodem autem tempore precamur ut multi toto orbe terrarum gratia vocationis arcessiti huic respondeant dono, ne messi, quae multa est, operarii desint (Cf. Mt 9, 37).
Hoc ominantes, omnes benigne salutamus iisque Apostolicam impertimur Benedictionem.
Ex Aedibus Vaticanis, die vicesimo nono mensis Martii, quarta Dominica Quadragesimae, anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
.
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana