Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PT ]

GRATISSIMAM SANE

LITTERAE FAMILIIS DATAE
A SUMMO PONTIFICE IOANNE PAULO PP. II
IPSO VOLVENTE SACRO FAMILIAE ANNO MCMXCIV

 

Carissimae Familiae!

1. Gratissimam sane subministrat mihi Familiae Annus occasionem pulsandi ostia domuum vestrarum, quandoquidem vos singillatim consalutare cupio magno amoris adfectu atque vobiscum pariter sermocinari. Hac epistula illud efficio, a vocibus nempe iis profectus litterarum encyclicarum  Redemptor Hominis” inscriptarum, quas primis quidem ministerii mei Petrini divulgavi diebus, ubi sum elocutus: “Hic ipse homo est . . . prima et praecipua Ecclesiae via” (Ioannis Pauli PP. II, Redemptor Hominis, 14).

Vocabulis illis ante omnia multiplices indicare volui vias, quibus homo procedit, eodemque etiam tempore inculcare quam esset viva magnaque Ecclesiae voluntas comitandi homines has vitae terrestris suae semitas percurrentes. Laetitiarum scilicet atque exspectationum consortem se praestat Ecclesia, luctuum atque angorum terrenae hominum peregrinationis (Gaudium et Spes, 1), cum sibi penitus habeat persuasum Christum ipsum eam induxisse hos in tramites: ipse Ecclesiae concredidit hominem, quem veluti “viam” ipsius muneris ministeriique commendavit.

2. Complures inter vias istas, prima est familia eademque maximi momenti: communis nimirum via, quamvis particularis et unica restet quaeque repeti non possit, perinde atque haud potest quisquam repeti homo; via porro a qua homo sese seiungere nequit. Nam intra familiam plerumque is nascitur, unde iure dici licet familiae ipsi acceptum esse referendum quod quis uti homo exsistat. Quotiens familia desideratur, in persona hunc ingrediente orbem timenda quaedam oritur ac dolorosa lacuna, quae totam deinceps gravabit vitam. Ecclesia ideo adest benevola cum sollicitudine omnibus qui degunt similibus in vitae condicionibus, cum probe noverit principales illas partes quas vocatur familia ut exsequatur. Scit ea insuper exire plerumque hominem e familia ut ipse vicissim novum intra familiarem nucleum suae vitae expleat vocationem. Etiamsi solus in vita manere maluerit, superest tamen familia veluti necessarius quidam eius finiens orbis, haud secus ac primaria illa societas, in qua tota socialium necessitudinum summa agit radices, a proximis et vicinis ad longinquas usque. Nonne loquimur fortasse de “humana familia”, cum homines cunctos in terris incolentes significamus?

Eodem illo ex amore familia suam ducit originem quo orbem effectum amplectitur Conditor, quem ad modum “in principio” iam est enuntiatum apud Genesis librum (Gen. 1, 1). In Evangelio hoc Iesus summopere confirmat: “Sic . . . dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret” (Io. 3, 16). Unigenitus Filius consubstantialis Patri, “Deus de Deo, lumen de lumine”, hominum in historiam est ingressus per familiam: “Filius Dei incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit . . . humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato” (Gaudium et Spes, 22). Si igitur Christus “hominem ipsi homini plene manifestat” (Ibid.), in primis id a familia incipiens facit ubi nasci voluit atque adolescere. Constat magnam vitae suae partem Redemptorem transegisse abdito in Nazareth recessu, “subditum” (Luc. 2, 51) ut “filium hominis” matri suae Mariae fabroque Iosepho patri. Nonne haec eius filialis “oboeditio” prima iam est declaratio illius oboedientiae Patri “usque ad mortem” (Phil. 2, 8), qua nempe orbem redemit?

Quapropter divinum Incarnationis Verbi mysterium cum familia ipsa humana artissime cohaeret: neque vero solum cum una, videlicet Nazarethana, sed quadamtenus quaque cum familia, perinde atque Concilium Vaticanum II de Dei Filio pariter adseverat, qui incarnatione sua “cum omni homine quodammodo Se univit” (Gaudium et Spes, 22). Christum secuta, qui inter homines “venit ut ministraret” (Matth. 20, 28), ministerium pro familia aestimat Ecclesia unum suorum munerum necessariorum seu essentialium. Sic tam homo quam familia “Ecclesiae viam” efficiunt.

3. Has omnino ob causas laetissima quidem agnoscit Ecclesia coeptum illud Nationum Unitarum ut annus mcmxciv Internationalis Familiae Annus commemoraretur. Luculenter hoc consilium illustrat quantum ponderis ac momenti prae se ferat tota familiaris quaestio singulis illis civitatibus quae ad eandem pertinent Nationum Consociationem. Quod si participem se illius rei cupit esse Ecclesia, propterea id agit quia a Christo ipsa quondam est ad “omnes gentes” missa (Ibid. 28, 19). Ceterum non primum nunc suam reddit Ecclesia inceptionem quandam Nationum Unitarum. Meminisse sufficiat verbi gratia mcmlxxxv Internationalem Iuventutis Annum. Hac ratione etiam praesentem se in huius aetatis orbe sistit, ad effectum sententiam deducendo Pontifici Ioanni XXIII caram necnon incitatricem conciliaris Constitutionis “Gaudium et Spes”.

In festivitate Sacrae Familiae anno MCMXCIII initus est cunctam per ecclesialem communitatem “Familiae Annus” proprius tamquam unus ex admodum significantibus passibus totius itineris ad Magnum Iubilaeum anni bis millesimi comparandum, quod simul huius saeculi finem simul millennii tertii a Iesu Christi ortu principium signabit. Iste porro annus mentes nostras dirigat oportet et animos ad Nazareth, ubi die xxvi mensis Decembris proximi praeteriti ille sollemni eucharistica celebratione est apertus praesidente pontificio Legato.

Interest autem hunc omnem per Annum testificationes denuo retegere caritatis curaeque ipsius Ecclesiae in familiam: caritas et cura iam a primis patent Christiani nominis initiis, cum sicut “ecclesia domestica” aestimaretur familia. Nostris dein temporibus crebrius illam “ecclesiae domesticae” locutionem repetimus, quam suam effecit Concilium (Lumen Gentium, 11) cuiusque doctrina cupimus ut viva usque vigeat et praesens. Neque haec cupiditas deficit propter conscientiam ipsam mutatarum condicionum familiae in huius temporis societate. Propter hoc significantior etiam idcirco fit titulus quem Concilium sua in pastorali Constitutione “Gaudium et Spes” destinavit quo officia Ecclesiae hodierno in rerum statu definiret: “De dignitate matrimonii et familiae fovenda deque eius promotione” (Gaudium et Spes, pars altera, cap. I). Aliud praeterea magnae gravitatis miliarium post Concilium stat postsynodalis Adhortatio Apostolica cui nomen “Familiaris Consortio”, anno mcmlxxxi foras data. Illo nempe in documento ampla reperitur multiplexque experientia familiam tangens, quae, vel inter gentes ac civitates diversas, ubique semper omnibus locis “Ecclesiae via” remanet. Certo quodam modo talis ea multo magis evadit ibi omnino ubi familia interiora subit discrimina aut impulsibus obicitur culturalibus, socialibus et oeconomicis perniciosis, quae intimae eius minitantur cohaerentiae, si non vel ipsius prorsus obstant constitutioni.

4. Hisce ego litteris in animo habeo compellare non quamlibet “in re abstracta” familiam, sed unamquamque veram solidamque familiam cuiuslibet terrarum regionis, ad quamcumque longe lateque provinciam pertinet, quantumvis multiformis sit ipsius varietas culturae atque historiae. Dilectio illa qua “dilexit Deus mundum” (Io. 3, 16) quaque Christus “in finem dilexit”, quemque atque universos (Ibid. 13, 1), sinit ut nuntius hic omni familiae intendatur velut vitali cuidam “cellulae” magnae universalisque hominum “familiae”. Rerum conditor Pater atque Verbum incarnatum, hominis Redemptor, fontem statuunt huius latissimae apertionis hominibus tamquam fratribus et sororibus, atque impellunt ut singuli illa precatione comprehendantur quae a dulcissimis verbis incipit: “Pater noster”.

Efficit namque precatio ut Dei Filius inter nos commoretur: “Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum” (Matth. 18, 20). Haec Epistula ad Familias vult in primis imploratio esse Christo conversa, ut apud quamque familiam humanam maneat: invitatio scilicet Ei porrecta, ut parvam per parentum filiorumque familiam incolat ipse inter amplissimam nationum familiam, unde omnes cum Eo vere dicere possimus: “Pater noster!” Fiat precatio necesse est elementum praecipuum Anni Familiae in Ecclesia: precatio ipsius familiae, precatio pro familia, cum familia precatio.

Plurimum nimirum illud significat, quod prorsus in precatione ac per precationem simplicissimo quodam altissimoque modo detegit homo propriam suam naturam ut subiecti: “ego” enim humanum in precatione facilius intellegit suae ipsius personae altitudinem. Quod ad familiam aequabiliter valet quae non principalis tantum societatis “cellula” est, verum suam insuper habet subiecti rationem. Ipsa autem suam praecipuam invenit probationem roboraturque, quotiens familiae partes communi sociantur in prece: “Pater noster”. Precatio Spiritalem familiae firmitudinem corroborat ac necessitudinem, dum efficit ut particeps ipsa fiat “fortitudinis” Dei. Intra matrimonii ritum minister celebrans, dum sollemnem “benedictionem nuptialem” persolvit, hisce Dominum vocibus implorat: “Emitte super eos (modo nuptos) Spiritus Sancti gratiam, ut, caritate tua in cordibus eorum diffusa, in coniugali foedere fideles permaneant” (Rituale Romanum, «Ordo celebrandi matrimonium», n. 74, editio typica altera, p. 26). Hac vero de “Spiritus Sancti effusione” interiores profluunt familiarum vires necnon ipsa potestas eas in amore veritateque coniungendi.

5. Utinam Familiae Annus concinens evadat continuataque precatio omnium “ecclesiarum domesticarum” universique Dei populi! Utinam eadem precatio attingat etiam familias in difficultatibus versantes sive in periculo, familias sine fiducia ac disiectae vel quae in condicionibus iacent quas Adhortatio apostolica “Familiaris Consortio” “abnormes” describit (Ioannis Pauli PP. II, Familiaris Consortio, 79-84). Omnes utinam sese comprehendi sentiant caritate curaque fratrum et sororum!

Per hunc Familiae Annum reddat in primis precatio hortativum quoddam testimonium de iis familiis quae intra ipsam familiarem coniunctionem suam implent humanae christianaeque vitae vocationem. Tot quidem huius modi sunt quaque in civitate, dioecesi, paroecia! Licet ratio habeatur non paucarum “abnormium condicionum”, convenienter tamen colligi potest illas familias prae se ferre normam sive “regulam” communem. Rerum usus porro ostendit quam sit grave officium familiae cum norma morali congruentis, ut homo in ea natus atque educatus, sine dubitationibus viam arripiat boni in corde ipsius semper inscripti. Ad disiungendas vero familias nostris diebus, pro dolor!, varia videntur tendere instituta quae valida habent sua in potestate subsidia. Interdum immo opera dari videtur plane ut aliqui familiae status quasi “ad regulam” et allicientes praebeantur, aliunde additis decoris signis, qui reapse “abnormes” sunt. Etenim ipsi “veritati et amori” adversantur, quae movere ac dirigere debent mutuam inter homines ac mulieres necessitudinem, proindeque contentiones pariunt partitionesque intra familias, gravibus cum consectariis in liberos maxime. Moralis obscuratur conscientia; ea quae bona sunt ac pulchra deformantur, atque in libertatis locum vera subrogatur servitus. His coram omnibus, quam adcommodatae resonant et incitantes apostoli Pauli voces de illa, qua nos liberavit Christus, libertate, deque peccato inducta servitute! (Gal. 5, 1)

Exinde profecto intellegitur quam sit opportunus immo vero necessarius in Ecclesia Familiae Annus; quam emergat essentialis cunctarum familiarum testificatio quae suam cotidie vocationem vivunt; quantopere magna familiarum precatio urgeat, quae ubique increscat totumque terrarum pervadat orbem ipsa, et in qua gratiarum peragatur actio de amore in veritate, de “Spiritus Sancti gratiae emissione” (Rituale Romanum, «Ordo celebrandi matrimonium», n. 74, editio typica altera, p. 26), de Christi praesentia parentes inter prolemque: Christi nempe Redemptoris et Sponsi, qui nos “in finem dilexit” (Io. 13, 1). Intus nobis persuadetur hanc caritatem maiorem esse ex his omnibus (1 Cor. 13, 13), quocirca omnia eam censemus feliciter posse vincere quae non sint caritatis.

Attollatur adsidua hunc annum precatio Ecclesiae, familiarum “ecclesiarum domesticarum” precatio! Atque a Deo in primis audiatur deindeque ab hominibus quoque, ne in dubitationem hi recidant, atque quotquot humanam ob fragilitatem titubant non cedant suasori invitamento bonorum dumtaxat apparentium, qualia in omni suggeruntur temptatione.

Apud Canam Galilaeae, quo Iesus in nuptiarum cenam est invitatus, Mater eius pariter adstans famulos monet: “Quodcumque dixerit vobis, facite” (Io. 2, 5). Nobis, haud secus Familiae Annum ingressis, easdem profert Maria voces. Et quod Christo nobis hoc proprio historiae tempore dicit, continet vehementem hortationem ad amplam cum familiis ac pro familiis precationem. Virgo Mater nos incitat ut per hanc precem adiungamur sensibus Filii sui, qui unamquamque diligit familiam. Illum testatus est amorem sui operis in exordio sua ipsius sanctificante apud Galilaeae Canam praesentia, quae etiamnum perseverat.

Pro totius orbis precemur familiis. Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso Patrem obtestemur “ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur” (Eph. 3, 15).

6. Immensus ipseque maxime variatus orbis, animantium omnium summa, inscriptus in Dei paternitate est sua tamquam in origine ac fonte (Ibid. 3, 14-16). Est inibi nimirum inscriptus secundum similitudinis normam, ex qua, ipso iam Libri Genesis initio, discernere licet paternitatis ac maternitatis veritatem proindeque humanae etiam familiae. Interpretandi autem modus in ipso principio consistit “imaginis” et “similitudinis” Dei, quod biblica scriptio magnopere effert (Gen. 1, 26). Sui sermonis vi condit res Deus: “Fiat” (Gen, 1, 3). Notatu vero dignum illud est quod hoc Dei verbum in homine condendo aliis simul vocabulis completur: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram” (Ibid. 1, 26). Prius quam hominem creet velut in se regreditur Deus, ut exemplum eius instinctumque conquirat suae in exsistentiae mysterio quod hic iam uti “nos” divinum quadamtenus demonstratur. Quo e mysterio, per creationem, exoritur homo: “Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos” (Ibid. 1, 27).

Benedicens autem novis creatis dicit Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam” (Ibid. 1, 28). Locutionibus utitur Genesis liber iam alibi usurpatis intra creationis narrationem aliorum animantium: “multiplicamini”; eorum tamen elucet consimilis sensus. Nonne haec generationis analogia est et paternitatis maternitatisque, quae totam inibi per contextam orationem est legenda? Nullum scilicet animalium, praeter hominem, “ad imaginem et similitudinem Dei” effectum est. Humana paternitas et maternitas, quamvis biologica ratione similes sint aliis in natura animantibus, in se tamen essentiali et exclusivo modo “similitudinem” cum Deo complectuntur, in qua familia stabilitur, accepta uti vitae humanae communitas, communio personarum in amore iunctarum.

Sub Novi Testamenti lumine introspicere licet quo pacto pristinum familiae exemplum conquiri debeat in Deo ipso, in trinitario videlicet eius vitae arcano. Illud namque “Nos” divinum instituit sempiternum humani “nos” exemplum; hoc “nos” in primis constituunt vir ac femina ad imaginem conditi divinamque similitudinem. Libri Genesis verba de homine amplectuntur veritatem cui ipsa hominum respondet experientia. Creatus est “in principio” homo ut mas et femina: vita inde humanae communitatis - a parvis coetibus sicuti a magnis multitudinibus - signum prae se fert priscae huius duplicitatis. Hinc “masculina res” et “feminina” singulorum hominum deducuntur, quem ad modum inde omnis communitas proprias suas haurit divitias mutua in personarum consummatione. Huc porro spectare videtur libri Genesis locus: “Masculum et feminam creavit eos” (Gen, 1, 27). Prima etiam haec est confirmatio aequalis dignitatis viri et feminae: sunt nempe duo pares personae. Haec eorum constitutio, atque dignitas simul propria inde profecta, iam “ab initio” circumscribunt qualitates communis hominum boni omni in parte provinciaque vitae. Hoc in bonum commune uterque, vir ac femina, operam suam confert, cuius vi in ipso veluti fundamento hominum consortionis detegitur indoles communionis mutuaeque perfectionis.

7. Habita semper familia est prima ac principalis socialis naturae hominis declaratio. Nec suo in nucleo essentiali hic rerum prospectus immutatus est hodie. Atqui Nostris quidem diebus extollere malunt quid in familia, quae minimam efficit maximeque pristinam hominum communitatem, importetur ab ipsis viro ac femina. Personarum namque ea est communitas, quibus genus proprium exsistendi vivendique una simul communio est: nimirum communio personarum. Hic aequaliter, dum in tuto omnino collocatur plene Conditoris transcendentia quod spectat ad rem creatam, exemplum exoritur illius “Nos” divini. Personae dumtaxat vivere “in communione” valent. Ex conubiali ipsa coniunctione, quam Concilium Vaticanum II tamquam “foedus” definit, ubi coniuges “sese mutuo tradunt atque accipiunt” (Gaudium et Spes, 48), suum demum accipit exordium familia.

Genesis liber nos ad hanc recludit veritatem, dum familiae per conubium enarrans constitutionem affirmat: “Relinquet vir patrem suum et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam” (Gen. 2, 24). Cum Pharisaeis dein disputans Christus eadem repetit verba atque addit: “Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet” (Matth. 19, 6). Denuo regulam patefacit alicuius facti quod “ab initio” (Ibid. 19, 8) exsistit in seque semper talem adservat doctrinam. Si vero “nunc” illam confirmat Magister, id nempe facit ut, in Novi Foederis limine, claram reddat indubiamque matrimonii indolem indissolubilem tamquam communis familiarum boni fundamentum.

Cum genua flectimus ad Patrem, ex quo omnis paternitas ac maternitas nominantur (Eph. 3, 14 -15), conscii nobis evadimus ipsum “esse parentes” eventum praeberi quo familia, iam conubiali constituta foedere matrimonii, “omnino proprieque” (Ioannis Pauli PP. II, Familiaris Consortio, 69) efficiatur. Paternitatem porro necessario continet maternitas ac vicissim maternitatem involvit paternitas: fructus namque est duplicis naturae quam Conditor homini “ab initio” est largitus.

Duas memoravi inter se coniunctas notiones, verum haud eiusdem significationis: “communionis” videlicet atque “communitatis”. “Communio” respicit necessitudinem inter “ego” et “tu”. “Communitas” autem excedit hanc rationem tenditque ad “societatem”, ad “nos”. Hinc familia velut personarum communitas prima est hominum “societas”. Tum enim enascitur, cum matrimonii coniugale perficitur foedus, quo ad plenam amoris vitaeque communionem coniuges aperiuntur, ac plene consummatur proprieque liberorum generatione: coniugum “communio” familiarem gignit “communitatem”. Pervaditur autem penitus haec familiaris “communitas” iis rebus quae propriam “communionis” naturam componunt. Num inter homines altera quaevis “communio” exsistere potest illi par quae inter matrem filiumque constituitur, quem in utero gerit in lucemque denique prodit?

Intra sic institutam familiam nova quaedam demonstratur unitas, in qua ratio “communionis” parentum usquequaque completur. Docet praeterea ipsum rerum experimentum hanc completionem secum etiam obligationem inferre ac provocationem. Obligatio tangit coniuges suum primum exsequentes pactum. Geniti ab iis liberi debent idem confirmare foedus - haec provocatio est - dum locupletant augentque patris ac matris conubialem communionem. Quod si non evenit, interrogari licet sitne fortasse egoismus qui ob hominum in malum proclivitatem etiam in amore viri ac feminae latet, valentior quam hic amor. Coniuges oportet sibi huius rei memores sint. Necesse quidem est iam a principio habeant illi animos mentesque in illum intentas Deum, “ex quo omnis paternitas nominatur”, ut paternitas eorum ac maternitas eodem de fonte vim sumant potestatemque sese perpetuo in amore renovandi.

Peculiarem amoris confirmationem in se ipsae paternitas et maternitas commonstrant, cuius amplitudinem detegere patiuntur altitudinem primigeniam. Haud tamen hoc sua sponte contingit. Id enim munus utrique potius concreditur viro atque uxori. Eorum quidem in vita paternitas maternitasque “novitatem” adferunt atque ubertatem adeo excelsam ut ad eam nemo accedere valeat nisi “genua flectens”.

Rerum usus docet hominum amorem, suapte natura ad paternitatem ordinatum et maternitatem, permagno interdum discrimine adfligi proindeque gravibus exponi periculis. Iis in casibus itaque perpendi debebit beneficiorum usus ex officiis consultatoriis pro matrimonio et familia, per quae adiumenta etiam peti poterunt psychologorum ac psychotherapeutarum ad hoc proprie instructorum. Verumtamen oblivisci nefas est Apostoli voces semper valere: “Flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur”. Conubium, matrimonium, sacramentum, personarum foedus est in amore. Augeri potest amor custodirique dumtaxat Amore, illo videlicet “diffuso in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis” (Rom. 5, 5). Nonne ideo per hunc Familiae Annum preces sunt dirigendae in rem tanti profecto discriminis ac momenti qualis est transitio a coniugali amore ad generationem proin ad paternitatem et maternitatem? Nonne tunc maxime necessaria fit “mentium visitatio a Spiritu Sancto”, efflagitata in liturgica sacramenti matrimonii celebratione?

Ad Patrem genua flectens Apostolus implorat “ut det . . . virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem” (Eph. 3, 16). Haec “interioris hominis virtus” poscitur in familiae vita, difficilioribus praesertim ipsius temporibus, cum amor qui in liturgico coniugalis consensus ritu est declaratus verbis: “Promitto me tibi fidem servaturum (servaturam) . . . omnibus diebus vitae meae”, necesse est arduam quandam perferat periclitationem.

8. Ea verba “personae” solae enuntiare possunt; illae unae vivere valent “in communione” secundum mutuam electionem, quae est vel esse debet conscia prorsus ac libera. Genesis liber, ubi de homine narrat qui patrem relinquit ac matrem ut suae adhaereat uxori (Gen. 2, 24), consciam illam liberamque electionem collustrat quae matrimonium parit, dum filium reddit maritum filiamque uxorem. At quo pacto haec satis intellegitur mutua electio, nisi prae oculis plena habetur veritas de ipsa persona, id est de creatura rationali et libera? Concilium Vaticanum II edisserit de similitudine cum Deo, ubi maxime significantia adhibet vocabula. Etenim non imaginem solam commemorat similitudinemque divinam, quam omnis ex se iam possidet homo, verum etiam et praesertim “aliquam similitudinem innuit inter unionem personarum divinarum et unionem filiorum Dei in veritate et caritate” (Gaudium et Spes, 24).

Formula haec, locupletissima quidem ac plenissima, id in primis confirmat quod intimam cuiusque viri feminaeque naturam eandem statuit. Eadem haec indoles ex facultate constat in veritate atque amore vivendi; quin, magis immo, in eo consistit quod est semper opus ac necessitas veritatis amorisque uti partis personarum vitam constituentis. Necessitas haec veritatis atque amoris hominem Deo reserat aliisque simul creaturis: ad reliquas videlicet personas aperit, ad vitam “in communione”, praesertim ad matrimonium et familiam. In Concilii elocutionibus personarum “communio” certo quodam modo deducitur ex arcano illius “Nos” trinitarii; quocirca “communio coniugalis” ad idem refertur mysterium. Familia, de viri feminaeque profecta amore, funditus ex Dei manat mysterio. Hoc essentiae viri et mulieris respondet intimae, necnon nativae eorum veraeque personarum dignitati.

In conubio vir inter se feminaque sic firmiter coniunguntur ut ad libri Genesis dicta evadant “in carnem unam” (Gen. 2, 24). Sua ipsius corporis complexione mas et femina, duo subiecta humana, licet corporis distent compage, participes nihilominus pariter sunt vivendi “in veritate et amore” potestatis. Quae facultas, propria hominis ut personae, amplitudinem quandam spiritalem simulque corpoream refert. Ex illo enim corpore mas et femina parantur ut “personarum communionem” in coniugio efficiant. Cum enim foederis conubialis virtute ita sese iungunt ut “in carnem unam” sint (Gen. 2, 24), eorum est exsequenda coniunctio “in veritate et amore”, dum eo more in lucem profertur propria hominum maturitas ad imaginem ac Dei similitudinem conditorum.

Inde vero enata familia interiorem suam firmitatem trahit e coniugum pacto, quod ad sacramenti ordinem sustulit Christus. Propriam ducit communitariam indolem, immo suas “communionis” qualitates, primaria de illa coniugum communione quae in liberis perpetuatur. “Estisne parati ad prolem amanter a Deo suscipiendam et . . . educandam?” (Rituale Romanum, «Ordo celebrandi matrimonium», n.60, editio typica altera, p.17) ipse interrogat celebrans administer in matrimonii liturgico ritu. Coniugum autem responsio congruit intima cum veritate eos amoris consociantis. Ipsorum tamen iunctio non modo eos haud in sese concludit, verum contra ad novam eos recludit vitam novamque simul personam. Tamquam parentes dein vitam creaturae donare poterunt sui simili, quae est non solum “os ex ossibus suis et caro de carne sua” (Gen. 2, 23), sed imago ac similitudo Dei, id est persona.

Cum quaerit Ecclesia: “Estisne parati . . .?”, admonentur coniuges se consistere ante creantem Dei potentiam. Ut genitores fiant vocantur, vel potius ut cum Creatore cooperentur in elargienda vita. Cum Deo autem operari novis ad vitam vocandis hominibus idem profecto est atque adiuvare ad illam imaginem transfundendam similitudinemque cuius “quisque ex muliere natus et nata” gestator est.

9. Per communionem personarum, quae in conubio impletur, originem familiae tribuunt vir ac mulier. Cum familia vero hominis copulatur genus et ortus: personae genealogia. In biologia ipsa figuntur hominum paternitas et maternitas, quae eam tamen simul excedunt. Apostolus, “flectens genua ad Patrem, ex quo omnis paternitas (et omnis maternitas) in caelis et in terra nominatur”, ante oculos nostros universum constituit animantium orbem, a spiritalibus scilicet in caelo ad corporalia in terra. Singulae aetates reperiunt in Dei Paternitate pristinum suum exemplar. Atqui, quod attinet ad homines, haec “cosmica” ratio similitudinis cum Deo minime sufficit ut paternitatis maternitatisque necessitudo convenienter definiatur. Etenim cum e conubiali duorum coitu novus nascitur homo, secum in mundum peculiarem omnino adfert imaginem similitudinemque cum Deo ipso: in generationis biologia personae genealogia inscribitur.

Adfirmantes vero coniuges uti parentes cum Deo Conditore cooperari in concipiendo generandoque novo homine (Ioannis Pauli PP. II, Familiaris Consortio, 28) non unas tantum repetimus biologiae leges; inculcare potius contendimus in humana paternitate ac maternitate Deum ipsum adesse aliter atque in reliquis cunctis generationibus contingat “in terra”. Solo enim a Deo illa cooriri potest “imago et similitudo” quae hominis est propria, perinde ac factum est in ipsa creatione. Generatio enim est creationis propagatio (Pii XII, Humani Generis: AAS 42 (1950) 574).

Sic igitur tam in conceptu quam in novi hominis ortu sistunt parentes coram “sacramento magno” (Eph. 5, 32). Porro haud secus ac parentes, novus arcessitur homo velut persona ad vitam; ad vitam “in veritate et amore” arcessitur. Quae vocatio non ad ea sola aperitur quae in tempore sunt, verum in Deo ad aeternum aperitur aevum. Haec amplitudo est ipsius originis personae, quam semel Christus nobis patefecit in perpetuum, cum etiam Evangelii sui lumen in vitam mortemque hominis, ideoque in humanae familiae significationem, coniecit.

Quem ad modum Concilium adseverat, homo ipse “in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit” (Gaudium et Spes, 24). Non tantum biologiae regulis respondet hominis effectio, verum etiam creatrici ipsi Dei voluntati recta via: quae proin voluntas filiorum filiarumque in humanis familiis respicit originem. Iam inde ab initio “voluit” Deus hominem, quem etiamnum in omni conceptione et nativitate humana “vult”. Similem sibi uti personam “vult” hominem Deus. Hic homo, quisque homo, a Deo creatur “propter seipsum”. Ad universos hoc pertinet, etiam qui aegroti minutive nascuntur. In singulari cuiusque compositione inscribitur Dei voluntas, qui hominem vult ordinatum quadamtenus ad se ipsum. Tradit Deus hominem sibi ipsi eodem tempore familiae concredens ac societati sicut proprium quoddam earum munus. Parentes, coram novo homine, plenam conscientiam habent aut habere debent, Deum hunc hominem “propter seipsum velle”.

Compressa haec locutio admodum copiosa est et alta. Ab ipso conceptionis momento, deindeque tempore ortus, novus homo destinatur ut humanitatem suam eius in plenitudine exprimat seseque velut personam “inveniat” (Gaudium et Spes, 24). Tanguntur hac re omnes, perpetuo aegri quoque et impediti. “Hominem esse” principalis illius est vocatio: “hominem esse” pro recepto dono. Pro illo “talento” quae ipsa est humanitas atque, postmodum dumtaxat, secundum reliqua talenta. Hoc pacto quemque hominem vult Deus “propter seipsum”. Intra Dei consilium autem personae vocatio temporis fines praetergreditur. Patris obviam procedit voluntati, in Verbo incarnato demonstratae: suae enim ipsius vitae divinae communicationem homini concedere vult Deus. Dicit nimirum Christus: “Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant” (Io. 10, 10).

Dissidetne hominis finis extremus ab illa adfirmatione qua Deus dicitur velle hominem “propter seipsum”? Si ad vitam aeternam homo est creatus, verene “propter seipsum” exsistit? Haec decretoria est magnique momenti quaestio, tum terrestris cum oritur eius vita tum eadem cum exstinguitur: pondus profecto habet per totum vitae spatium. Deus forsitan videatur, hominem destinans ad divinam vitam, subducere illum in sempiternum ab ea vita sive exsistentia qua “propter seipsum” est (Gaudium et Spes, 24). Quae demum intercedit ratio inter personae humanae vitam atque vitae Trinitatis communicationem? Praeclaris sanctus Augustinus vocibus nobis respondet suis: “Inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te” (S. Augustini, Confessiones, I, 1: CCL, 27, 1). Cor istud “inquietum” indicat nihil revera dissensionis inveniri utrumque inter finem, contra vero vinculum, compositionem, congruentiam maximam. Suam propter genealogiam persona humana, ad imaginem condita Deique similitudinem, nominatim vitam illius communicans “propter seipsam” exsistit seque complet. Huius autem completionis doctrina intima est ipsa Vitae plenitudo in Deo, de qua Christus loquitur (Io. 6, 37-40), qui ut nos in eam introduceret nos redemit (Marc. 10, 45).

Sui nimirum causa concupiscunt liberos coniuges, atque in eis sui mutui amoris videant cumulum et coronam. Propter familiam illos cupiunt, veluti summi pretii donum (Gaudium et Spes, 50). Appetitio sane comprehensibilis ratione quadam. In coniugum amore tamen, perinde ac patris matrisque amore, veritas inscribatur oportet de homine, quam breviter summatimque Concilium enuntiavit dictione illa: “Deus hominem propter seipsum voluit”. Dei autem cum voluntate oportet parentum etiam concilietur voluntas: eodem enim adfectu novam creaturam cupere debent quo Conditor illam vult: “propter seipsam”. Hominum enim voluntas semper necessarioque subicitur legibus temporis atque fragilitatis. Divina contra voluntas in aeternum manet. Legitur in libro Ieremiae prophetae: “Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te” (Ier. 1, 5). Personae sic igitur ortus coniungitur in primis cum Dei aevo aeterno ac solummodo multo post cum paternitate ac maternitate humana explendis in tempore. Ipso conceptionis puncto iam ad Dei aeternitatem homo dirigitur.

10. Circumscribit stabilitque simul conubialis consensio bonum quod coniugii et familiae est commune. “Ego accipio te . . . in uxorem meam (in maritum meum) et promitto me tibi fidem servaturum (servaturam), inter prospera et adversa, in aegra et in sana valetudine, ut te diligam et honorem omnibus diebus vitae meae” (Rituale Romanum, «Ordo celebrandi matrimonium», n.60, editio typica altera, p.17) . Singularis quaedam personarum communio est matrimonium. Secundum hanc communionem invitatur familia ut transeat in personarum communitatem. Officium hoc adsumunt sibi novelli coniuges “coram Deo et Ecclesia”, prout eos celebrans commonet, cum consensus in vicem profertur (Ibid. n. 61, ed. cit., p. 17). Huius officii sunt testes quotquot eiusdem ritus sunt participes; ibidem etiam quodam modo Ecclesia ipsa ac societas exhibentur, quae vitales sunt locorum ambitus novae familiae.

Verba conubialis consensionis id definiunt quod commune bonum efficit paris ipsius ac familiae. Ante omnia bonum coniugum commune: amorem, fidelitatem, honorem, diuturnitatem eorum usque ad mortem coniunctionis: “omnibus diebus vitae meae”. Utriusque porro bonum, quod cuiusque bonum est, fiat oportet liberorum bonum. Suapte natura commune commodum, singulas dum copulat personas, uniuscuiusque in tuto collocat commodum. Quodsi Ecclesia, sicut et ceterum Status, consensionem recipit coniugum declaratam vocabulis superius memoratis, id profecto facit quoniam est “opus legis scriptum in cordibus” eorum (Rom. 2, 15). Ipsi namque coniuges inter se permutant coniugalem consensionem, iurantes confirmantesque nempe coram Deo sui consensus veritatem. Quatenus sunt illi baptizati, eatenus illi in Ecclesia ministri sunt sacramenti matrimonii. Sanctus Paulus hoc mutuum eorum munus docet “mysterium . . . magnum” esse (Eph. 5, 32).

Consensionis verba illud ideo exprimunt quod coniugum bonum constituit commune et id simul indicant quod venturae familiae et domus commune esse debebit. Hoc rite ut efferatur, percontatur Ecclesia sintne parati ad suscipiendos instituendosque filios ac filias quos iis voluerit tribuere Deus. Ad futuri familiaris nuclei commune bonum refertur ista interrogatio, ratione habita genealogiae personarum in ipsa constitutione matrimonii familiaeque inscriptae. De liberis quaestio eorumque institutione proxime cum conubiali iungitur consensu, cum amoris iuramento, cum coniugali honore atque fidelitate usque ad obitum. Receptio et educatio filiorum - duo e principalibus familiae propositis - huius muneris exsecutione adficiuntur. Paternitas enim ac maternitas produnt officium indolis non modo psychicae, verum et spiritalis; per eas enim transit personae originatio, quae aeternum suum in Deo habet principium ad eumque perducere debet.

Familiae Annus, qui peculiaris familiarum precationis est annus, reddere omnem familiam horum omnium consciam debet nova altaque ratione. Quos sensuum biblicorum thesauros secum adferet talis precationis fundamentum intimum! At necesse semper est sermonibus Sacrarum Litterarum adiungatur singularis recordatio coniugum - parentum, necnon filiorum ac nepotum. Per ipsam personarum originem coniugalis communio fit generationum communio. Sacramentalis duorum coniunctio, foedere ante Deum inito consignata, persistit roboraturque in aetatum successione. Evadere autem illa debet precationis unitas. Ut vero hoc significanter per Familiae Annum eluceat, precandi morem fieri oportet consuetudinem in vita cotidiana cuiusque familiae insitam. Oratio namque est gratiarum actio, Dei laus, indulgentiae imploratio, supplicatio atque invocatio. Multum habet quod Deo dicat familiae precatio sub qualibet illarum formarum. Plura pariter continet quae hominibus ostendat, initio facto a mutua personarum communione familiaribus vinculis coniunctarum.

“Quid est homo, quod memor es eius?” (Ps. 8, 5), Psalmista rogat. Locus quidam precatio est ubi quam simplicissimo modo, memoria creatrix ac paterna Dei commonstratur: non solum nec tantum Dei recordatio ab homine renovata, quantum potius hominis memoria a Deo repetita. Familiaris idcirco communitatis prex evadere potest locus communis mutuaeque recordationis: aetatum enim multarum communitas est familia. Precationi omnes plane oportet intersint: viventes haud secus ac mortui, quin immo etiam nascituri. In familia necesse est pro unoquoque precatio fiat, pro illo bono quod cuique familia adferre potest, tum etiam pro bono quod ipse familiae addere valet. Firmius precatio illud stabilit bonum, perinde ac familiae totius commune bonum. Immo huic bono nova semper ratione originem dat. Suis namque in precibus sese reperit familia sicut primum illud “nos” in quo singuli sunt “ego” et “tu”; quisque pro altero est ex ordine maritus aut marita, pater aut mater, filius aut filia, frater aut soror, avus aut nepos.

Suntne tales familiae illae, quas his Litteris adloquor? Non paucae nimirum sic se habent; tempora vero quibus nunc vivitur certam indicant proclivitatem ad nucleum familiarem intra duas generationes circumscribendum. Quod ob angustias plerumque domiciliorum accidit, praesertim magnis in urbibus. Crebrius tamen illud sententiae sive opinioni debetur plures simul viventes aetates intimam impedire vitam eamque difficiliorem reddere. At nonne hoc debilissimum est caput? Humanitatis parum in nostrorum dierum familiis deprehenditur. Personae desiderantur quibuscum bonum commune constituatur et dividatur; atqui sua natura bonum postulat ut gignatur et cum aliis communicetur: “Bonum est diffusivum sui” (S. Thomae, Summa Theologiae, I, q. 5, a. 4, ad 2). Quo autem magis bonum commune est, eo similiter est etiam proprium: meum - tuum - nostrum. Haec logica consecutio est, cum in bonitate vivitur, in veritate et caritate. Quodsi eam homo percipere scit ac persequi, reapse fit vita ipsius “donum sincerum”.

11. Dum confirmat Concilium hominem unam esse in orbe terrarum creaturam quam Deus propter seipsam voluit, statim addit eum plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum (Gaudium et Spes, 24). Haec secum pugnare videntur, sed profecto minime discrepant. Est potius magnum mirumque paradoxon humanae existentiae, quae ad inserviendum veritati in amore vocatur. Amor efficit ut homo se ipsum perficiat per sui ipsius donum sincerum: amare sibi vult dare et accipere quod neque emi potest neque venire, sed libere vicissimque impertiri.

Personae porro donum per se stabile ut sit requirit et irrevocabile. Coniugii vinculi perpetuitas ex huius doni natura primum manat: de personae dono videlicet personae facto. Cum mutuo se dant, amoris sponsalis indoles manifestatur. In matrimonii consensu novensiles coniuges proprio nomine se nuncupant: “Ego . . . accipio te . . . in uxorem (in maritum) et promitto me tibi fidem servaturum (servaturam) . . . omnibus diebus vitae meae”. Huiusmodi donum artius altiusque devincit quam quod quovis modo et quolibet pretio “emi” potest. Positis genibus Patri, ex quo omnis paternitas maternitasque oriuntur, futuri coniuges sibi conscii fiunt se esse “redemptos”. Caro enim pretio empti sunt, pretio sincerissimi doni, Christi profecto sanguine, quem per sacramentum participant. Coniugalis consensus liturgicum fastigium est Eucharistia - “corporis traditi” sacrificium atque “sanguinis effusi” - quae per coniugum consensum ipsa quodammodo exprimitur.

Cum in matrimonio vir mulierque in unitate “unius carnis” mutuo dantur et accipiuntur, sinceri doni consentaneum propositum in eorum vitam ingreditur. Quo deficiente, matrimonium inane est, dum personarum communio, super hanc rationem fundata, parentum fit communio. Cum coniuges filium gignunt, nova persona “tu” appellanda interponitur inter eos qui “nos” nuncupantur, persona scilicet nascitur quae novo nomine appellabitur: “filius noster . . .; nostra filia . . .”. “Acquisivi virum per Dominum” (Gen. 4, 1), dicit Eva, prima historiae mulier: homo, primum novem per menses exspectatus, deinde parentibus, fratribus sororibusque “manifestatus”. Conceptionis processus necnon in materno sinu progressus, partus ortusque spatium paene quoddam efficiunt aptum ad creaturam veluti “donum” demonstrandam: talis est enim ipsa usque a principio. Aliter forsitan iste definiri potest debilis et inermis, parentibus penitus obnoxius iisque omnino addictus? Modo natus homo parentibus se dedit, eo quod in hunc mundum venit. Exsistendo donum is fit, primum Creatoris donum creaturae factum.

In modo edito filio bonum familae commune perficitur. Quemadmodum coniugum bonum commune in amore sponsali completur, qui ad novam vitam suscipiendam paratur, ita bonum commune familiae per ipsum amorem sponsalem absolvitur, qui per natum perficitur. In personae genealogia domus genealogia inscribitur, quae memoriae mandatur per litteras in baptismorum albis relatas, quamvis haec tantum sint sociales consecutiones, “quia natus est homo in mundum” (Io. 16, 21).

At verumne profecto est hominem modo natum esse solummodo parentum donum? Donum societati? Nihil hanc rem, ut apparet, ostendere videtur. Hominis ortus interdum solummodo computationis elementum habetur, quod sicut ceterae populorum rationes in tabulas refertur. Certe natus filius prae se parentibus alios labores fert, alia opum onera, alias cotidianas coactiones, quae eos impellere possunt ad alium natum respuendum (Ioannis Pauli PP. II, Sollicitudo Rei Socialis, 25). Quibusdam in locis socialibus culturali - busque acrior fit temptatio. Estne ideo filius donum? Ipsene ad accipiendum, non ad dandum, venit? Haec sollicite postulantur, quibus huius aetatis homines laboriose levantur. Filius enim spatium occupabit aliquod, at spatium in mundo magis magisque imminuitur. At verumne profecto est familiae societatique nihil eundem afferre? Nonne ipse “particula” quaedam est illius boni communis, sine quo humanae communitates franguntur et ad interitum vergunt? Quis id infitiari potest? Puer tum fratribus, tum sororibus, tum parentibus, cunctae denique domui se praebet donum. Eius vita ipsis vitae largitoribus fit donum, qui necessario persentiunt filium adesse eundemque in eorum vita sociari, bonum commune iuvare eorum et familiaris communitatis. Veritas haec est, quae simplicitate altitudineque sua perspicua manet, quamvis psychologicae pathologicaeque complicentur quorundam personarum structurae. Totius societatis bonum commune in homine immoratur, qui, ut supra dictum est, est “Ecclesiae via” (Eiusdem, Redemptor Hominis, 14; Eiusdem, Centesimus Annus, 53). Is enim ante omnia “gloria Dei” est: “Gloria Dei vivens homo”, secundum omnibus notum Sancti Irenaei effatum (S. Irenaei, Adversus Haereses, IV, 20, 7: PG 7, 1057; SCh 100/2, 648-649), quod sic quoque interpretari licet: “Gloria Dei est ut vivat homo”. Excelsissime quidem hic definitur homo: Dei gloria est bonum commune omnium rerum quae sunt; bonum scilicet commune humani generis.

Ita est! homo est bonum commune, bonum commune familiae et humanitatis, singulorum coetuum multipliciumque socialium structurarum. At hac in re gradus et modi distinctio quaedam plane in lucem proferenda est: homo est profecto bonum commune, exempli gratia, Nationis ad quam pertinet vel Civitatis cuius est civis: attamen certius et initerabilius bonum est pro sua familia; est non modo velut individuus, qui in humana multitudine partem habet, verum tamquam “hic homo”. Deus Creator facit ut is sit “per se ipsum”, atque mundum ingrediens homo in familia “magnum vitae eventum” incipit. “Homo hic”, utcumque res se habet, ius vindicat suae auctoritatis propter humanam quam habet dignitatem. Haec dignitas ipsa personae locum inter homines statuit, praecipue vero in familia. Familia est enim - magis quam alia humana insitutio - locus in quo per donum sui sincerum homo “per se ipse” esse potest. Quocirca eadem usque exstat socialis institutio quae subici non potest neque debet: est enim “sanctuarium vitae” (Ioannis Pauli PP. II, Centesimus Annus, 39).

Quod porro “nascitur homo”, “natus est homo in mundum” (Io. 16, 21), “paschale signum” constituit. Hac de re discipulis locutus est Iesus ipse, ut commemorat Ioannes Evangelista, antequam pateretur et moreretur, cum sui excessus tristitiam cum aegritudine parientis mulieris compararet: “Mulier, cum parit, tristitiam habet (id est patitur), quia venit hora eius; cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum” (Ibid.). “Hora” Christi mortis (Ibid. 13, 1) confertur hic cum “hora” parientis mulieris; novi hominis ortus perconsentaneum invenit locum in vitae victoria supra mortem, quam Dominus resurgens reportavit. Multa sane de hac similitudine considerari possunt. Quemadmodum Christi resurrectio vitam significat ultra mortis limen, ita pueri etiam ortus vitam demonstrat, quae per Christum destinatur “ad vitae plenitudinem” quae est in ipso Deo: “Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant” (Ibid. 10, 10). Nunc in suo alto sensu illud S. Irenaei explicatur: “Gloria Dei vivens homo”.

Doni sui haec est evangelica veritas, qua carens homo “plene se invenire” nequit, quaeque perpendere sinit quam radicitus “sincerum donum” innitatur Dei Creatoris Redemptorisque dono, “gratia Spiritus Sancti”, cuius “effusionem” in sponsos in matrimonii ritu invocat celebrans. Sine “hac effusione” haec omnia difficulter intelleguntur atque complentur sicut hominis vocatio. Attamen tot homines haec perspiciunt! Multi viri mulieresque hanc adipiscuntur veritatem prospicientes in ea una conveniri “Veritatem et Vitam” (Ibid. 14, 6). Hac adempta veritate coniugum vita pariter ac familiae nullum humanum sensum plene consequi potest.

Quapropter Ecclesia docere testarique hanc veritatem numquam intermittit. Quamvis materno affectu multa illa et complicata familiae discrimina intellegat aeque ac hominis moralem debilitatem, persuasum sibi habet Ecclesia humani amoris veritati fidelitatem esse prorsus servandam: si eam dimitteret, se ipsa proderet. Ab hac enim veritate discedere “oculos fidei” (Eph. 1, 18) sibi vult claudere, qui contra semper sunt extendendi ad lumen quo Evangelium humanas vicissitudines collustrat (2 Tim. 1, 10). Sinceri sui doni conscientia, per quam “se ipse perficit” homo, solide est iteranda et continenter praestanda, obsistentibus saepenumero Ecclesiae multis fautoribus qui perperam cultum progressus intellegunt (Ioannis Pauli PP. II, Sollicitudo Rei Socialis, 25). Familia semper novam boni speciem pingit pro hominibus, eaque de causa novam officii conscientiam gignit. De officii conscientia in peculiare bonum commune versa agitur, in quo hominis bonum continetur: item cuiusque domus membri; bonum certe “difficile”, “bonum arduum”, at fascinosum.

12. Hoc in loco Litterarum Familiis datarum duae sunt quaestiones afferendae inter se complicatae. Altera communior, in amoris cultu versatur; altera districtior, de paternitatis maternitatisque conscio officio edisserit.

Antea iam dixi matrimonium singularem officii conscientiam requirere ad bonum commune: primo coniugum, deinde familiae. Hoc bonum commune ab homine concitatur, a personae bono et ab ea re quae eius dignitatis mensuram significat. Hanc amplitudinem nimirum in socialibus, oeconomicis politicisque omnibus ordinibus secum fert homo. In matrimonii ambitu familiaeque tamen haec muneris conscientia complures ob rationes magis obstringens evadit. Non sine causa Constitutio pastoralis “Gaudium et Spes” tractat “de dignitate matrimonii et familiae fovenda”. Concilium hanc promotionem ducit Ecclesiae et Civitatum munus; attamen, in omni cultura, ipsa officiose pertinet ad personas, quae matrimonio coniunctae certam quandam familiam constituunt. “Paternitatis maternitatisque ministerii conscientia” officium prae se fert, ut eiusmodi compleatur munus, quod nostra aetate notas peculiares suscipit.

Particulatim ipsum momentum attingunt in quo vir mulierque “in carne una” se iungentes, fieri possunt parentes. Hoc momentum peculiarem inducit praestantiam, sive ob interpersonalem necessitudinem, sive propter eorum ministerium pro vita: fieri parentes possunt - tum pater tum mater - hominem gignentes. Duae coniugalis coniunctionis rationes, altera coniunctiva alteraque procreativa, seiungi artificiose non possunt, quin ipsius actus coniugalis intima veritas laedatur (Pauli VI, Humane Vitae, 12; Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2366).

Haec stabilis fuit Ecclesiae doctrina, atque “signa temporum”, quorum nos hodie sumus testes, novas rationes praebent hanc peculiari alacritate confirmandi. Sanctus Paulus, vigilanti animo sui temporis necessitates circumspectans, firmiter planeque postulabat: “Insta opportune, importune” (2 Tim. 4, 2) timore deposito eo quod “sana doctrina non sustinetur” (Ibid. 4, 3). Eius verba notissima quidem sunt iis qui, hodiernas vicissitudines penitus intellegentes, exspectant ut Ecclesia non modo “sanam doctrinam” non relinquat, verum renovata alacritate eam edicat, dum in hodiernis “signis temporum” rationes requiruntur ad ipsius cuiusdam altiorem tempestivam perceptionem.

Multae eiusmodi rationes inveniuntur iam in ipsis scientiis, quae ex vetere anthropologiae stirpe ortae in varias disciplinas se explicaverunt, quae sunt biologia, psychologia, sociologia, ceteraeque scientiae ab his manantes. Haec omnia quodammodo in medicinam vergunt, quae est scientia aeque ac ars (ars medica), quaeque vitae hominisque saluti inservit. At rationes, quae memorantur, ex humana praesertim experientia oriuntur, quae multiplex est quaeque, ratione quadam, antecedit scientiam ipsamque sequitur.

Ex usu suo discunt coniuges quid sibi velit paternitatis maternitatisque conscium officium; idem quoque ex aliorum coniugum experientia percipiunt, qui similibus fere in condicionibus vivunt et ideo apertiores ad scientiae rationes facti sunt. Quodammodo dici potest “inquisitores” ex “coniugibus” paene discere, ut deinde vicissim altius eos doceant procreationis consciae officium eiusque concretas exsecutiones.

Argumentum hoc in Concilii Documentis penitus explicatum est, in Litteris Encyclicis “Humanae Vitae”, in Episcoporum Synodi “Propositionibus” anno mcmlxxx, in Adhortatione apostolica “Familiaris Consortio” et in id genus scriptis, usque ad Instructionem “Donum Vitae” Congregationis pro Doctrina Fidei. Ecclesia de conscia paternitate maternitateque veritatem moralem docet, eamque tutatur contra erratas opinationes proclivitatesque, quae nostris temporibus vulgo proferuntur. Cur hoc persequitur Ecclesia? Num fortasse quia minime argumenta ipsa intellegit, quae afferunt qui laxamenta quaedam hac in re suadent, in suam sententiam eam pariter adducere conantes, interdum quoque iniqua adhibita pressura, vel minis admotis? Ecclesiale enim Magisterium nonnumquam reprehenditur eo quod obsoletum est et tardum ad postulationes “spiritus temporum” recentium percipiendum, quod insuper humanitati obest et immo vero Ecclesiae ipsi. Suis pertinaciter perseverans in sententiis - affirmant - Ecclesia “popularem favorem” amittet et fideles magis magisque ab ea digredientur.

At quomodo dici potest Ecclesiam, Episcopatum praesertim cum Pontifice coniunctum, his gravissimis huius temporis quaestionibus esse alienam? Paulus VI in his ipsis tam praestantes quaestiones prospectabat, ut ad Litteras Encyclicas “Humanae Vitae” compelleretur edendas. Fundamentum, quo Ecclesiae doctrina de “paternitatis maternitatisque conscio officio” innitur, solidum est atque amplum. Concilium ante omnia id tradit in doctrina de homine, cum asseverat quod ille “in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam” voluit, neque potest “plene seipsum invenire nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24). Hoc quia ipse ad imaginem et similitudinem Dei creatus est et a Patris Filio unigenito redemptus, qui propter nos et propter nostram salutem homo est factus.

Concilium Vaticanum II, de hominis quaestione deque eius vocatione prorsus sollicitum, autumat coniugalem coniunctionem, quae est sacrorum Bibliorum “una caro”, intellegi et plane explicari posse, notionibus dumtaxat “personae” et “doni” prolatis. Quisque vir et mulier quaeque per sui sincerum donum plane perficiuntur, atque coniugalis coniugum coniunctio persingularem attingit significationem. Tunc quidem vir mulierque, in suarum virilitatis et muliebritatis “veritate”, mutuum fiunt donum. Omnis quidem in matrimonio vita donum est; at clarius illud liquet, cum coniuges, alteri se in amore dans alter, congressionem efficiunt eam, quae duo “in carnem unam” (Gen. 2, 24)redigat.

Momentum tunc ipsi experiuntur peculiaris sponsalitatis, procreativam quoque propter facultatem coniugali actui coniunctam. Coniuges enim eodem temporis momento pater et mater fieri possunt, novum humanum germen incohantes, quod deinde in mulieris sinu coalescet. Si quidem primum animadvertit mulier se matrem futuram, vir, quocum ipsa convenit “in carnem unam”, vicissim per eius testimonium sibi conscius fit se patrem factum. Potentiales, deindeque reales, paternitas ac maternitas utrique sunt adscribendae. Effectum huius voluntatis vir non potest non agnoscere vel non accipere, quandoquidem hanc et ipse voluit. Non potest is in id genus sententiis se abdere: “nescio”, “nolui”, “tu hoc voluisti”. Coniugalis coniunctio utcumque res ceciderit, cum viri tum mulieris sponsalitatem inducit, potentialem quidem quae cum res postulaverint, realis fiet. Id praesertim pertinet ad virum, qui, quamvis artifex sit in generationis processu, biologice ab eo seiungitur: in muliere enim explicatur. Quomodo potest vir onus istud non suscipere? Oportet uterque, vir scilicet et mulier, simul coram se aliisque sibi sumant munus officiumque novae vitae, quam ipsi concitarunt.

Consecutionem hanc comprobant ipsae humanae disciplinae. At oportet altius progredi, coniugalis actus sub lumine memoratorum bonorum, quae “persona” et “donum” sunt, altius perquirere. Hoc ipsum Ecclesia usque docet et persequitur, peculiariter in Concilio Vaticano II.

Coniugali actu exstante, vir et mulier scientes volentesque inducuntur ad confirmandam sui mutuam donationem, quam in sacramentali foedere inierunt. Atqui cum quis alii se penitus dat ex necessaria consecutione procreationi dat locum: matrimonium hac ratione tamquam familia plene ad effectum deducitur. Certe mutuum viri mulierisque donum non illuc dumtaxat tendit, ut filii pariantur, verum in se vitae amorisque est mutua communio. Semper huius doni intima veritas est praestanda. “Intima” non idem est atque “subiectiva”. Ipsa potius veritati obiectivae aequatur eius qui se donat vel quae donat. Ad propositum quoddam adipiscendum numquam persona instrumentum haberi potest; numquam “voluptatis” res cumprimis: ipsa est atque esse debet omnium actuum finis. Tunc vero cum sincera personae dignitate actio congruit.

Nostrae hac de re tam gravi subtilique cogitationi imponens finem, primum Vobis, coniuges carissimi, animum addere peculiariter volo, omnibusque pariter qui vos adiuvant, ut intellegatis atque ad rem deducatis Ecclesiae de matrimonio doctrinam deque maternitatis paternitatis conscio officio. De Pastoribus potissimum cogito itemque compluribus inquisitoribus, theologis, philosophis, scriptoribus et vulgatoribus, qui ad cultum iudiciaque quae nunc vigent non inclinant, qui vero animose “contra vulgi opinionem sentiunt”. Confirmare exinde cupio manipulum peritorum, medicorum paedagogorumque plus plusque frequentem, qui, germani laici apostoli, matrimonii familiaeque dignitatem aestimare praestans vitae institutum tenent. Ecclesiae nomine omnibus edico: gratias! His deficientibus, quid Pastores faciant, quid Sacerdotes, Episcopi ipseque Petri Successor? Inde a sacerdotii primordio mihi magis magisque persuadere incepi, ex quo scilicet tempore in reconciliationis tribunali sedere incohavi, ut tot coniugum sollicitudines, timores spesque participarem: quosdam sum nactus difficiles reclamationis repugnationisque eventus, at eodem tempore permulti se mire sui officii conscios et liberales ostenderunt. Hanc mihi conscribenti epistulam omnes hi coniuges ob oculos versantur, quos mea precatione animique affectione complector.

13. Familiae carissimae, paternitatis maternitatisque consciae argumentum continetur tota in quaestione “civilis cultus amoris”, de qua nunc sermocinari studeo. Ex iis quae hucusque dicta sunt plane indubieque liquet “amoris civili cultui”, ut Paulus VI dixit, subesse familiam (Pauli VI, Homilia de Anni Sancti conclusione, die 25 dec. 1975: Insegnamenti di Giovanni Paolo VI, XIII, (1975) 1564ss.), quae sententia in Ecclesiae doctrinam immigravit et communis iam facta est. Difficulter hodie cogitari potest aliquid Ecclesiam declarare vel aliquod de Ecclesia verbum, dempto “amoris civilis cultus” sermone. Sententia haec nectitur “ecclesiae domesticae” primaeva in christianitate, at ea hoc quoque nostrum tempus expresse contingit.

Etymologiae ratione, “civilis” vocabulum cum “civis” voce copulatur, quod videlicet in quolibet cive politicam inesse rationem confirmat. At altior huius vocis significatio non tantum ad politicam rem spectat quantum potius ad “humanitatem”. Verumtamen civilis cultus ad hominum annales pertinet, quippe qui eius spiritalibus moralibusque respondeat necessitatibus: ad imaginem similitudinemque Dei creatus, ipse ex Creatoris manibus mundum suscepit, ut eum ad suam imaginem similitudinemque effingeret. Ab hoc sane ipso munere complendo civilis cultus defluit, qui ad summam non secus habetur atque “mundi ad humanam speciem conversio”.

“Civilitas” denique idem fere est ac “cultus”. Quapropter “amoris cultura” quoque dici potest, quamvis locutio illa, iam facta familiaris, potius sit servanda. Civilis cultus amoris, ad hodiernam verbi vim, locutioni adhaerescit quam affert conciliaris Constitutio “Gaudium et Spes”: “Christus . . . hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et Spes, 22). Asseverari igitur licet amoris cultum civilem a Dei revelatione initium capere, qui “caritas est”, ut Ioannes ait evangelista (1 Io. 4, 8.16), quam quidem efficaciter Paulus describit in hymno de caritate in Prima Epistula ad Corinthios (1 Cor. 13, 1-13). Is cultus arte cum caritate coniungitur, “diffusa in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5, 5), atque per continentem culturam augescit, de qua vitis et palmitum similitudo sic presse disserit: “Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem, in me non ferentem fructum, tollit eum, et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat” (Io. 15, 1-2).

Sub luce Novi Testamenti horum locorum aliorumque, intellegi potest quid “amoris civilis cultus” significet et cur familia cum hoc cultu natura coniungatur. Si quidem prima “Ecclesiae via” est familia, addendum est etiam amoris cultum civilem “viam esse Ecclesiae”, quae in mundo iter facit atque ad eiusmodi iter familias vocat ceterasque societatis partes tum nationales tum internationales ipsius familiae causa perque familias. Familia enim pendet complures ob rationes ex amoris civili cultu, in quo congrua invenit argumenta quibus ipsa consistat familia. Amoris item cultus civilis familia paene cardo est et cor.

Amor tamen verus non datur nisi conscientia exstat “Deum esse caritatem” atque pariter hominem in terrarum orbe creaturam unam esse quam Deus “per se ipsam” efficit ut sit. Homo ad Dei imaginem similitudinemque creatus non potest “se ipse prorsus invenire” nisi per sui sincerum donum. Hac de homine, de persona deque in familia “personarum communione” adempta notione, amoris civilis cultus non admittitur; vicissim personae personarumque communionis opinatio sine civilis cultus amore penitus tollitur. Familia “cellula” exstat praecipua societatis: at Christo opus est - tamquam “vite” ex qua sucum excipiunt “palmites” -, ut cellula ista intus forisque a quadam culturali evulsione arceatur. Si enim hic “civilis cultus amor” est, illic “contraria civilitas” exsistere potest et manere, quae vim habet delendi, quemadmodum multa hodie comprobant indicia rerumque condiciones.

Quis neget, nostram aetatem in discrimine magnopere versari, quod summum cedat potissimum in veritatis discrimen? Veritatis discrimen significat primo opinationum discrimen. Voces “amor”, “libertas”, “sincerum donum”, immo etiam “persona”,  . . . “personae iura” exprimunt revera quod natura continent? Hac de causa plane magni sunt ponderis Ecclesiae terrarumque orbi - ad occidentem praesertim verso - litterae Encyclicae, quae sunt “Veritatis Splendor”. Si tantum de libertate deque personarum in matrimonio familiaque communione veritas splendorem suum recuperaverit, tum vero amoris civilis cultus efficietur et “de matrimonii familiaeque dignitate aestimanda” efficaciter dici poterit - ut Concilium asseverat (Gaudium et Spes, 47).

Cur tam magnum habet pondus “splendor veritatis”? Cumprimis propter quandam oppositionem: hodierni cultus processus cum scientiae technicaeque progressu arte coniungitur, qui saepenumero una tantum facie evolvitur, atque aliquas sinceri positivismi species prae se fert. Haec autem doctrina, uti constat, agnosticismum ratione parit, utilitarismum vero re atque ethice. Nostra quidem aetate res gestae quodammodo iterantur. Utilitarismus opera resque colit, usum, “res ipsas” non “personas”; personas veluti “res” adhibere studet. Ubi voluptatis cultus viget, fieri potest mulier hominis obiectum, filii parentibus officere possunt, familia institutio fit quaedam, quae tamquam onus in singula membra inclinatur. Ut id percipiatur, de sexu quasdam educandi rationes perpendere sufficit, quae in scholas saepe inducuntur, parentibus crebro renuentibus. Istud pariter planum fit in abortus proclivitatibus, quae nequiquam se abdere nituntur “iure eligendi”, quod coniuges sibi vindicant, praesertim mulier ipsa. Duo dumtaxat sunt allata exempla ex multis quae afferri possunt.

Liquet talibus cultus vigentibus propositis, familiae minas neccessario admoveri, quandoquidem eius ipsa fundamenta excutiuntur. Quod amoris civilis cultui obsistit, id toti de homine veritati officit, eique comminatio evadit: ei se ipsum inveniendi non dat facultatem neque se securum percipiendi, sicut coniugem, parentem, filium. “Sexus securus”, quem vocant, qui “technico cultu” divulgatur, reapse, spectatis in universum personae necessitatibus, est radicitus non securus, immo graviter periculosus. Persona enim periclitatur, sicut vicissim etiam familia. Quod est periculum? Amissio veritatis de se ipsa, cui discrimen iacturae libertatis iungitur et deinceps amoris. “Cognoscetis veritatem, - Iesus asseverat - et veritas liberabit vos” (Io. 8, 32): veritas, veritas dumtaxat, ad amorem vos comparabit de quo dicere liceat: “quam pulchrum!”.

Huius temporis familia, perinde ac omnium aetatum, “pulchram dilectionem” quaeritat. Amor non “pulcher”, qui ad voluptatem explendam tantum redigitur (1 Io. 2, 16), vel ad mutuum viri mulierisque “usum”, personas reddit earum infirmitatum servas. Nonne ad hanc adducunt servitutem quaedam “culturales emissiones” hodiernae? Ipsae hominis imbecillitatibus “ludunt”, quem sic magis magisque infirmum efficiunt et inermem.

Civilis cultus amor laetitiam revocat, laetitiam, inter cetera, eo quod homo venit in mundum (Io. 16, 21), et insuper quia coniuges fiunt parentes. Amoris civilis cultus sibi vult “congaudere veritati” ( 1 Cor. 13, 6). Sed cultus, qui mentem consumendarum rerum persequitur quaeque natalitati adversatur, numquam amoris civilis cultus esse potest. Si familia quoad amoris civilem cultum sic magnum habet pondus, hoc evenit propter peculiarem propinquitatem gravitatemque vinculorum, quae in eo inter personas generationesque instituuntur. Ipsa tamen vulnerari potest et pericula obire quae hebetent vel etiam eius unitatem et firmitatem deleant. Haec ob pericula familiae amplius civilem amoris cultum non testantur, quem omnino negare possunt, ratione quadam contra-testari. Familia nempe disiecta potest vicissim formam quandam “cultui adversantem” confirmare, amorem in variis exstantem provinciis exstinguendo, in cunctam socialem vitam necessario quibusdam evenientibus effectibus.

14. Caritas cui Paulus apostolus in epistula ad Corinthios hymnum dicavit - caritas scilicet quae “patiens” est, “benigna est” atque “omnia suffert” (Ibid. 13, 4-7) - certe est amor imperans. Eius pulchritudo in eo stat, quod multum postulat et hoc modo verum hominis bonum constituit, atque in alios fundit. Bonum enim, ut ait S. Thomas, est natura sua “diffusivum sui” (S. Thomae, Summa Theologiae, I, q.5, a.4, ad 2). Amor tum verus est cum personae societatumque bonum parit idque gignit et aliis dat. Qui solummodo a se ipse amoris titulo multum poscit, is amorem ab aliis etiam postulare potest. Nam amor multum requirit, cum in omnibus humanis condicionibus, tum vehementius ex iis qui Evangelio student. Nonne Christus eundem in “suo” maximo mandato praedicat? Homines hodierni hunc amorem multum postulantem detegant oportet, quandoquidem in eo familiae admodum solidum invenitur fundamentum, quod “omnia sufferre” potest. Ad Apostoli mentem, amor “sufferre” omnia non potest, si “aemulationibus” cedit, si “agit superbe”, si “inflatur”, si “est ambitiosus” (1 Cor. 13, 5-6). Amor germanus, Sanctus Paulus docet, aliud est: “omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet” (Ibid. 13, 7). Hic amor ipse “omnia sufferet”. In eo ipsa omnipotens agit vis Dei, qui “caritas est” (1 Io. 4, 8.16). Agit pariter omnipollens Christi vis, hominis Redemptoris atque mundi Salvatoris.

Caput XIII Pauli primae Epistulae ad Corinthios considerantes, semitam ingredimur illam, quae propius penitusque ad intellegendam nos perducit plenam circa amoris civilem cultum veritatem. Nullus alius sacrorum bibliorum locus planius altiusque hanc veritatem exprimit quam caritatis hymnus.

Pericula in amorem impendentia etiam amoris civili cultui minantur, cum res eidem contrarias prorsus suppeditent. Hic in primis de nimio sui studio dicitur, non modo de unius personae nimio sui amore, verum et coniugum vel, in ampliore provincia, de societatum nimio amore sui, veluti classium nationisve (quod est nationis studium). Verumtamen nimium sui studium, quavis sub specie, recto et radicitus amoris cultui obest. Dicemusne amorem esse habendum aliquid nimio huic studio dumtaxat contrarium? Nimis esset definitio inops eademque tandem negans, etiamsi infitiari non potest varias nimii studii formas esse praetergrediendas ut amor amorisque civilis cultus efficiantur. Hac in re de “aliorum studio” rectius dicitur, quod “nimio sui studio” opponitur. Locupletior absolutiorque est amoris notio, quam Sanctus Paulus enodat. Caritatis hymnus, qui in Epistula prima ad Corinthios invenitur, amoris civilis cultus veluti “magna charta” perstat. In ea non perpenduntur tantum singulae significationes (sive amoris sui sive aliorum studii), verum ipsa hominis intima notio exhibetur, qui se ipsum tamquam persona per sincerum sui donum “invenit”. Donum, ut liquet, in alios convertitur: haec est civilis cultus amoris praecipua nota.

Sic evangelicae de libertate veritatis attingimus cardinem. Persona per libertatis exercitium in veritate perficitur. Libertas non intellegitur veluti facultas quidlibet faciendi: donum sui ipsa dicit. Immo altius dicit interiorem doni disciplinam. Doni notione non tantummodo liberum subiecti inceptum designatur, sed officii quoque significatio. Haec omnia in “personarum communione” complentur. In ipso familiae corde versamur.

Insistimus etiam vestigiis individualismi et personalismi inter se pugnantium. Amor, civilis cultus scilicet amor, cum personalismo nectitur. Cur autem cum personalismo? Cur porro amoris civili cultui individualismus minatur? In conciliari sententia caput invenitur responsionis: “donum sincerum”. Individualismus prae se libertatis usum fert, ad quam subiectum quod vult patratur, “veritatem” statuens illius rei quae sibi probatur vel sibi congruit. Ut alius a se aliquid veritatis obiectivae titulo “velit” postuletve non patitur. “Dare” alii non vult veritatis nomine neque ipse “donum sincerum” fieri. Individualismus ideo in statione sistit sui studii ibique circumscribitur. Quod autem personalismo opponitur, non ex rationibus quibusdam oritur, sed potius ratione quae est “ethos”. Personalismi enim ethos aliis addicitur: nam personam concitat ut donum aliis ipsa fiat et in se donando gaudium inveniat. Gaudium est de quo Christus sermocinatur (Io. 15, 11; 16, 20.22).

Quocirca necesse est humanae societates, iis familiae quoque annumerandae quae in dimicationis condicione inter amoris civilem cultum et quod ei opponitur vivere consueverunt, solidum suum fundamentum anquirant in recta hominis consideratione atque eorum quae de eius humanitate plene “perficienda” decernunt. Amoris civili cultui procul dubio obsistit “amor liber”, qui eo est periculosior quod sicut alicuius “verae” affectionis fructus afferri solet, dum contra re amorem destruit. Quot familiae hunc ob amorem corruerunt! Ad omnes casus “veram” affectionem consectari, inducto amore quibuslibet condicionibus soluto, reapse idem valet atque hominem iis voluptatibus mancipare, quas S. Thomas passiones animae vocat (S. Thomae, Summa Theologiae, I-II, q. 22). “Amor liber” humanis infirmitatibus abutitur, generosam quandam nobilitatis formam ei exhibens, illecebris iuvantibus multorumque opinione favente. Hac ratione conscientiam “placare” homines conantur, moralem quandam absentiam inducendo. Omnes tamen consecutiones quae sequuntur non considerantur, praesertim cum, praeter coniugem, filii patiuntur, patre matreve orbati, qui re veluti pupilli parentum viventium damnantur.

In ipso utilitarismi ethici fundamento habetur, ut fert opinio, continuata conquisitio “summae” felicitatis, quae est “felicitas in utilitatem versa”, quae tantum sicut voluptas existimatur itemque proxima satisfactio ad individui singularis commodum vergens, praeter vel contra obiectivas veri boni necessitates.

Utilitarismi propositum, quod libertate innititur in individualismum prona, libertate scilicet officii conscientia carente, amori adversatur, cultum quoque humanum exprimenti simul sumptum. Cum eiusmodi libertatis notio in societate recipitur, foedere cum variis hominum imbecillitatibus icto, continenter et constanter familiae minitari videtur. Complura gravia hac de re incommoda afferri possunt, documentis ad rationariam artem explicabilia, etsi eorum multa vehementerque dolentia in virorum mulierumque cordibus abduntur, veluti acerba vulnera.

Coniugum amor ac parentum his vulneribus medendi habet potestatem, si insidiae de quibus dictum est, non auferant regenerationis vim communitatibus humanis omnino beneficam et salutarem. Haec potestas pendet e veniae reconciliationisque divina gratia, quae spiritalem dat facultatem iterum incipiendi. Hac de causa necesse habent familiae membra Christum convenire in Ecclesia per mirabile Paenitentiae Reconciliationisque sacramentum.

His propositis rebus, intelligi facile potest quantum habeat momenti precatio in familiis et pro familiis, in iis potissimum in quas dissipatio aliqua impendet. Precandum est ut coniuges suam diligant vocationem, etiam cum iter difficile fit vel tam arduum in ascensu, ut aditus prohiberi videatur; deprecari necesse est, ut etiam tunc fideles sint foederi cum Deo peracto.

“Familia via est Ecclesiae”. Litteris his profiteri et simul enuntiare cupimus hanc viam, quae per coniugalem familiaremque vitam ad regnum caelorum (Matth. 7, 14) perducit. Multum interest sane ut in familia “communio personarum” comparatio fiat ad “communionem Sanctorum”. Idcirco Ecclesia confitetur illudque enuntiat: caritas “omnia suffert” (1 Cor. 13, 7), cum in ipsa conspiciatur, sancto Paulo iuvante, virtus “maior” (Ibid. 13, 13). Apostolus nemini fines imponit. Omnes ad amandum vocantur, ut liquet, etiam coniuges familiaeque. In Ecclesia enim omnes aeque ad sanctitatis perfectionem vocantur (Matth. 5, 48; Lumen Gentium, 11.40 et 41).

15. Quartum Decalogi mandatum familiam respicit eiusdemque interiorem soliditatem; solidarietatem dicere possumus.

In eius perscriptione familia haud plane affertur. At re de hac ipsa agitur. Ut inter generationes communionem significaret, divinus Legifer nullum verbum hoc aptius repperit: “Honora . . .” (Ex.  20, 12). Alia quidem adducitur ratio quae quid sit familia planum facit. Sententia haec non “artificio quodam” familiam elevat, sed eius subiecti naturam in propatulo ponet eiusdemque inde manantia iura. Familia est communitas permagnarum necessitudinum inter personas: inter coniuges scilicet, inter parentes et filios, et deinceps inter generationes. Haec communitas peculiari modo est servanda. Quapropter Supremus Legifer nullam invenit aptiorem hac cautionem: “Honora”.

“Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi” (Ibid.). Mandatum hoc tria praecepta subsequitur praecipua, quae necessitudinem inter hominem et Israelis populum cum Deo respiciunt: “Shema, Israel . . .”, “Audi Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est” (Deut. 6, 4). “Non habebis deos alienos coram me” (Ex. 20, 3). Primum maximumque mandatum habemus, amoris scilicet mandatum, ut Deus ametur “super omnia”: Ipse diligendus est “ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua” (Deut. 6,5; Matth. 22, 37). Merito iureque quartum mandatum hoc in ambitu locatur. “Honora patrem tuum et matrem tuam”, quandoquidem tibi quodammodo Dei Domini ipsi agunt partes, ii vitam tibi dederunt te in humanam vitam producentes: in gentem aliquam, nationem, culturam. Post Deum primi ipsi sunt beneficii auctores. Si quidem Deus solus est bonus, immo summum Bonum, parentes singulariter hanc bonitatem summam participant. Itaque: honora parentes tuos! Est hic quaedam cum cultu Deo tribuendo similitudo.

Quartum mandatum arte cum dilectionis mandato iungitur. Illa “honora” et “ama” maximo vinculo copulantur. Honor, in praecipua significatione, cum iustitiae virtute coniungitur, quae vicissim plane explicari non potest, nisi amore inducto: erga Deum et proximum. Quis vero est propinquior familiaribus, parentibus filiisque?

Estne alicui parti obnoxia inter personas necessitudo, quam quartum mandatum obnuntiat? Compellitne ad parentes tantummodo honorandos? De verbo sane, ita est. At oblique, de “honore” quoque loqui possumus quem filiis tribuere debent parentes. Ipsum “honora” idem valet ac ipsum “agnosce”! Sine ergo certa personae agnitione te adduci, in primis patris matrisque, deinde ceterorum familiae membrorum. Honor est motus quidam essentialiter utilitatis immemor. Dixerit quis eum esse “sincerum personae donum in personam versum”, atque hac significatione honor cum amore convenit. Si quidem quartum mandatum deposcit ut honor patri matrique tribuatur, id ipsum pro familiae bono expostulat. At hanc propter causam a parentibus quoque aliquid requirit. Parentes - commonere praeceptum divinum videtur - ita vos gerite ut mos vester honorem mereatur (et amorem) filiorum! “In vacuum quiddam morale” divinam honoris vestri postulationem cadere ne patiamini! Agitur tandem de mutuo honore. Mandatum illud “honora patrem tuum et matrem tuam” oblique quidem parentibus dicit: vestros filios filiasque vestras honorate. Hoc ipsi merentur quia exsistunt, quia sunt id quod sunt: hoc ex ipso conceptionis momento viget. Hoc mandatum, totum familiae vinculum exprimens, eiusdem interioris soliditatis collustrat fundamentum.

Mandatum pergit: “ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi”. Istud “quia” consociationem quandam rationum “utilitatis” evocare potest: honorare propter futuram longaevitatem. Dicendum interea, hoc minime infirmare vim praecipuam illius imperativi “honora”, quod natura sua cum consuetudine alios respicienti copulatur. Honorare numquam significat: “prospecta commoda”. Difficile tamen est non agnoscere ex mutui honoris habitu, qui inter membra familiaris communitatis viget, varia manare commoda. “Honor certe est utilis, quemadmodum est “utile” omne bonum verum.

Familia ante omnia efficit bonum, ut “plures una sint”, quod bonum est ipsius matrimonii praecipuum (ex hac re ipsius perpetuum vinculum) familiarisque communitatis. Bonum etiam naturae subiecti definiri potest. Nam persona est subiectum aliquod aeque ac familia, quae, a personis est constituta arto communionis vinculo iunctis, quae unum communiter subiectum efficiunt. Immo familia, magis quam alia socialis institutio, est subiectum: magis quam Natio, quam Civitas, quam societates, atque internationales Consociationes. Societates hae, Nationes praesertim, tantum gaudent propria subiectivitate quantum ex personis percipiunt earumque familiis. Suntne hae “rationis” animadversiones, ut familia vulgo “elevetur”? Minime quidem, sed potius alius modus est agnoscendus ut quid familia sit proferatur. Et hoc quoque ex quarto mandato eruitur.

Veritas haec digna est quae collustretur et planius explicetur: confirmat enim momentum et pondus huius mandati. Instituta composita pro hodierna temperatione iurium hominum iuridicialia verba adhibent: Deus autem dicit: “honora”. Omnia “hominis iura” sunt, ultimo, debilia et imbecilla, si non subest imperativum illud: “honora”; si, aliis verbis, hominis testificatio deest, ex eo quod ipse homo est, “hic” homo. Ex se iura ipsa haud sufficiunt.

Immoderatum itaque non est confirmare Nationum vitam, Civitatum, internationalium Institutionum per familiam transire eamque Decalogi quarto mandato niti. Nostrae autem aetati, quamvis multiplices effictae et enuntiatae sint iuris sententiae, “alienatio notatione digna minatur, quae ex “illuminismi” propositis oritur, ad quam homo “magis” est homo, si sit homo “tantum”. Facile intellegi potest alienationem, ab iis omnibus quae ad hominis divitias varias ob causas pertinent, nostrae aetati insidiari. Et hoc in medium profert familiam. Nam personae confirmatio maxima ex parte ad familiam et congruenter ad quartum mandatum refertur. In Dei consilio familia prima est hominis schola variis de causis: homo esto! Hoc praeceptum in ea enuntiatur: homo veluti patriae filius, Status civis, et, ut vulgo hodie asseveratur, mundi civis. Qui quartum mandatum humanitati tradidit Deus est erga hominem “benignus” (ut Graecano utamur verbo, philanthropos). Universi Creator amoris est Deus vitaeque. Ipse vult ut homo vitam habeat et abundantius habeat, ut Christus enuntiat (Io. 10, 10): ut vitam habeat ante ceteros per familiam.

Hinc plane liquet “amoris civilem cultum” arte cum familia iugari. Compluribus amoris civilis cultus est adhuc mera utopia. Arbitrantur enim a nullo expeti posse amorem neminique imponi: eum homines libere eligunt, accipiunt scilicet vel respuunt. Quaedam veritas in hoc invenitur. Attamen plane constat Iesum Christum amoris mandatum reliquisse, quemadmodum in monte Sina praeceperat Deus: “Honora patrem tuum et matrem tuam”. Amor igitur non est dumtaxat utopia: homini datur tamquam munus explendum, divina iuvante gratia. Homini mulierique committitur, in Matrimonii sacramento, veluti principium et eorum “officii” fons, qui eis mutui muneris fit fundamentum, coniugalis officii primum, deinde patris et matris. In Sacramenti celebratione, coniuges se dedunt vicissimque se recipiunt, significantes se paratos esse ad liberos suscipiendos excolendosque. Hi sunt humani civilisque cultus cardines, qui aliter definiri potest ac “amoris civilis cultus”.

Huius amoris familia est declaratio et fons. Per eam hominis civilis cultus transit praecipuus cursus, qui in ea sua “socialia fundamenta” invenit.

Ecclesiae Patres, christiana procedente traditione, de familia sunt locuti veluti de “ecclesia domestica”, “parva scilicet ecclesia”. Amoris civilem cultum sic denotabant tamquam vitae quandam rationem humanique convictus: “simul esse”, sicut familia est, alios aliis inservire, communitatis locos singulis hominibus, ut sunt homines, suppeditare, ut “hic” homo individuus compleatur. Nonnumquam de personis agitur aliqua corporis animique parte laborantibus, quas societas “progressum appetens”, ut aiunt, reicere mavult. Etiam familia huius societatis similis fieri potest. Hoc re perficit cum mox senes ipsa respuit vel quempiam pravitatibus affectum vel morbo correptum. Ita autem geritur, deficiente fide in Deo per quem “omnes vivunt” (Luc. 20, 38). cunctique ad vitae plenitudinem vocantur.

Sane quidem, Amoris civilis cultus exstare potest, non est utopia quaedam. Attamen hoc fieri potest tantummodo per stabilem praesentemque necessitudinem ad “Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur” (Eph. 3, 14-15), ex quo omnis humana familia proficiscitur.

16. Quibus rebus constituitur institutio? Ut postulatis his respondeatur, duae praecipuae veritates sunt memorandae: primum, in veritate amoreque hominem ad vivendum vocari; deinde, quemque hominem per sui sincerum donum perfici. Hoc momentum inducit tum pro institutoribus, tum pro iis qui sunt instituendi. Institutio idcirco processus est peculiaris, in quo mutua personarum communio summam habet significationem. Institutor est persona quae spiritaliter “gignit”. Hac ex parte, institutio apostolatus verus ac germanus haberi potest. Est vitalis communicatio, quae non modo necessitudinem inter praeceptorem et educandum comparat, verum insuper utrumque in veritatem amoremque penitus inserit, ad postremam scilicet metam ad quam quisque homo a Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto vocatur.

Paternitas maternitasque prae se ferunt ut una sui iuris individui sint unaque conspirent. Id prorsus liquet in matre novum hominem concipiente. Primis mensibus cum ipse in materno sinu vivit peculiare vinculum constituitur, quod iam processus institutorius habetur. Mater, iam antequam filius nascatur, non modo eius corpus efformat, verum oblique etiam omnem eius humanitatem. Tametsi de processu agitur ex matre in filium, non est obliviscendum nasciturum filium affectionem quandam in matrem habere. Hunc mutuum processum, qui, nato puero, exterior fit, non directe communicat pater. Is tamen pro sua conscientia curam ac fulcimentum suum praegnanti matri praestare debet eidemque, si fieri poterit, etiam parienti.

“Amoris civilis cultus” penitus postulat ut vir mulieris, uxoris suae, maternitatem omnino animadvertat homo tamquam donum: quod vero in totum institutionis processum recidit. Multum pendet ex eo quod is paratus est ad recte partecipanda prima haec momenta doni humanitatis adque se implicandum uxoris maternitati veluti maritum et patrem.

Educatio tum est primo utriusque parentis humanitatis “elargitio”: uterque simul suam humanitatem modo nato communicat, qui vicissim iis impertitur novitatem humanitatisque viriditatem, quam secum affert in mundum. Hoc accidit etiam cum pueri corporis animique infirmitatibus notantur: immo his in casibus res ipsa peculiarem educationis virtutem concitare potest.

Iure meritoque igitur Ecclesia Matrimonii ritu progrediente rogat: “Estisne parati ad prolem amanter a Deo suscipiendam, et eam secundum legem Christi eiusque Ecclesiae educandam?” (Rituale Romanum, «Ordo celebrandi matrimonium», n. 60, editio typica altera, p. 17). Coniugalis amor in educatione sicut germanus parentum amor demonstratur. “Communio personarum”, quae incohante familia tamquam coniugalis amor significatur, completur deinde et perficitur educatione, quae in filios redundat. Obvenientes divitiae, quae in quolibet homine insunt qui nascitur et in familia adolescit, sunt officiose ita sumendae ne corrumpantur neve diffluant, sed contra in humanitate magis magisque firmata perficiantur. Hic quoque est mutuus dynamicus processus, in quo parentes iique praeceptores vicissim quodammodo instituuntur. Humanitatis magistri ipsi sunt filiorum, eandemque a liberis suis exinde discunt. Inde plane concinna familiae compages exsistit atque quarti mandati praecipua significatio manifestatur.

Illud “nosparentum, viri scilicet uxorisque, per procreationem educationemque in ipsum “nosfamiliae evolvitur, quod superioribus generationibus inseritur quodque ad progredientem amplitudinem patet. Hac de re, peculiares sustinent partes hinc parentum parentes, hinc filiorum filii.

Si vero vitam donantes parentes Dei creatricem operam participant, educando eius paternae maternaeque ipsi sociantur puerili disciplinae. Divina paternitas, ad Sancti Pauli mentem, exemplar est primigenium omnium paternitatum maternitatumque in mundo universo (Eph. 3, 14-15), paternitatum maternitatumque potissimum humanarum. De divina puerili disciplina nos uberius docuit Patris aeternum Verbum, quod caro factum ipsi homini veram absolutamque magnitudinem vocationis revelavit: se esse scilicet filium Dei. Sic pariter revelavit, qui esset educationis hominis verus sensus. Per Christum quaevis educatio, sive in familia agenda sive extra, in artis institutoriae divinae salutis ratione locatur, quae hominibus familiisque destinatur et in paschali mortis resurrectionisque Domini mysterio perficitur. Hoc ex “corde” nostrae redemptionis proficiscitur christianae educationis processus omnis, qui eodem tempore ad plenae humanitatis educationem refertur.

Primi praecipuique educatores filiorum sunt parentes, atque hoc in ministerio tuendo primas agunt partes: sunt educatores quia sunt parentes. Ipsi quidem hoc munus peculiare cum aliis hominibus aliisve institutionibus participant, cum Ecclesia, et cum Civitate; quod vero usque usu venire debet ad subsidiarii officii principium recte adhibitum. Id autem sibi vult legitimum esse, immo officiosum parentibus praestitum auxilium, sed eorum praepollenti iure eorumque certis facultatibus intrinsece praeciseque finitur. Subsidiarii ideo officii principium parentum amori inservit, familiae nucleo opem ferendo. Plenae enim cunctis educationis postulatis satisfacere uni parentes non possunt, quod praesertim ad eruditionem attinet et ad magnum civilis convictus ambitum. Subsidiarietas hoc modo complet paternum maternumque amorem, dum eius praecipuam naturam confirmat, quandoquidem quilibet educationis processum participans operari non potest nisi nomine parentum iisque consentientibus et, ratione quadam, vel iis mandantibus.

Iter institutionale ad educationem sui ipsius perducit, quae attingitur cum, congruo corporis animique maturitatis recepto gradu, homo “se ipse educare” incipit. Progrediente tempore educatio sui praetergreditur metas iam ante in educationis processu aequatas, in quo tamen radices agere pergit. Adulescens novos homines convenit novaque loca, cumprimis magistros et scholae condiscipulos, qui in eius educationis iter ad bonum vel malum vim habent. Hac in mansione is quodammodo a familiae educatione abducitur, induens interdum erga parentes censoris speciem. Nihilo minus tamen educationis sui processus notari non potest affectione institutoria quam habent familia et schola in puerum atque in adulescentem. Vel dum immutatur suamque semitam ingreditur adulescens, penitus continuat suae existentiae stirpem amplecti.

Hoc in prospectu nova ratione quarti mandati adumbratur significatio: “Honora patrem tuum et matrem tuam” (Ex. 20, 12), quod composite continuateque educationis processui toti coniungitur. Paternitas maternitasque, hoc scilicet primum praecipuumque humanitatis donum, novas amplioresque facultates pro parentibus proque filiis recludunt. Generare secundum carnem est aliam paene “generationem” incohare, quae gradatim et implicate educationis totum processum occupat. Decalogi mandatum a filio poscit ut is patrem matremque honoret. At, quemadmodum supra dictum est, idem praeceptum quodammodo “aequale simileve” imponit officium. Parentes quoque “honorare” filios debent, tum minores tum maiores natu, isque mos est toto educationis processu continuandus, tempore quoque scholae sumpto. “Honorandi principium”, quo homo scilicet agnoscitur et colitur ut homo, omnes rectos institutorios processus temperare prorsus debet.

In educationis provincia peculiarem agit partem Ecclesia. Sub Traditionis magisteriique conciliaris lumine est prorsus asseverandum non agi modo de educatione Ecclesiae demandanda quod ad rem moralem religiosamque personarum attinet, verum de “una cum Ecclesia” personae continuata educatione excolenda. Familia vocatur “in Ecclesia” ad munus educatorium explendum, ad vitam missionemque ecclesialem participandam. Ecclesia cupit educare potissimum per familiam, quippe quae matrimonii sacramento ad hoc munus designetur “gratia status”, inde insequenti, atque iuvante charismate familiaris communitatis proprio.

Procul dubio inter munera omnino necessario familiae obeunda religiosa educatio annumeratur, qua videlicet nisa familia veluti “ecclesia domestica” incrementum capit. Religiosa educatio et liberorum catechesis efficiunt ut familia in Ecclesia tamquam obiectum ponatur verum evangelizationis atque apostolatus. Agitur de iure arte cum libertatis religiosae principio coniuncto. Familiis, verius parentibus, copia optioque dantur libere eligendi certam quandam rationem liberorum religiose moraliterque educandorum, quae ad eorum mentem conveniat. Attamen etiam cum ministerium hoc ipsi ecclesiasticis institutis scholisve a religiosis temperatis committunt, ii continenter actuoseque adesse debent et institutoriam operam continuare.

Nec in educando propositum praecipuum est neglegendum de vocatione eligenda et in ea peculiariter de coniugali vita praeparanda. Studiose profecto Ecclesia contendit satagitque ut matrimonium congruenti institutione contrahatur, exempli gratia per curricula quibus desponsati recte disponuntur et instituuntur. Omnia haec apta necessariaque sunt. At non est obliviscendum familiae esse potissimum advenientem vitam coniugum comparare. Procul dubio dumtaxat familiae spiritaliter sibi consciae munus hoc obire congruenter possunt. Quapropter confirmatur peculiaris inter familias conspiratio, quae variis formis effici potest, quales sunt familiarum pro familiis consociationes. Familiaris institutio hac consociata opera vim haurit, qua non modo singulae personae coniunguntur, verum et communitates, quandoquidem ad communem precationem compelluntur et simul concitantur ut, omnibus concurrentibus, praecipuis postulatis recte respondeant, quae ex vita effulgent. Nonne hoc modo aliae familiae aliis apostolatum luculenter exhibent? Magni igitur refert ut familiae operam sociare contendant. Ceterum id mutuum sinit educationis ministerium dari: parentes ab aliis parentibus instituuntur, liberi a liberis. Peculiaris sic inducitur translaticia institutoria consuetudo, quae ex “ecclesiae domesticae” nota vim haurit, familiae propria.

Amoris evangelium est perennis fons, unde humana familia veluti personarum communio haurit alimentum. Amore autem educationis totus processus nititur et firmatur, qui est veluti fructus maturus mutuae parentum deditionis. Per labores, aegritudines animique destitutiones, quae personae educationem comitantur, amor continuo exploratur. Ut eiusmodi pericula superentur spiritalis roboris opus est fonte, qui tantum reperitur in Eo qui “in finem dilexit eos” (Io. 13, 1). Ita educatio ad cultum civilem amoris plene pertinet; ab eo pendet, atque maxima ex parte eundem aedificandum confert.

Familiae evolvente anno, Ecclesia usque fidenter pro hominis educatione precatur, ut familiae in educationis munere, animo, fiducia speque sustentatae, perseverent, quamvis difficultates nonnumquam obstent tam graves ut superari non posse videantur. Ecclesia precatur ut “civilis cultus amoris” vires superiores evadant, quae ex amoris Dei fonte defluunt, quasque Ecclesia indesinenter universae humanae familiae bono commodat.

17. Familia est personarum communitas, minima societatis cellula, atque idcirco praecipua est institutio in omnium societatum vita.

Familia, ut institutio, quid a societate poscit? Ante omnia ut agnoscatur ipsa in natura sua atque pariter ut in sociali sua subiectivitate recipiatur. Subiectivitas haec cum identitate coniungitur, quae est matrimonii et familiae propria. Matrimonium nempe, quo familiaris institutio sustentatur, ex foedere constituitur “quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum” (Codex Iuris Canonici, can. 1055, 1; Cathechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1601). Iunctio eiusmodi una veluti “matrimonium” agnosci confimarique in societate potest. Interpersonales autem ceterae consortiones non ita sunt habendae, quae his carent condicionibus de quibus supra facta est mentio, quamvis hodie inclinationes quaedam diffundantur, in periculum familiam et societatem futuro de tempore adducentes.

Nulla humana societas nimiae licentiae concedere potest cum de rebus agitur summi ponderis ad ipsum matrimonium pertinentibus et familiam! Id genus immodica moralis licentia sine dubio germanis pacis necessitatibus et inter homines communioni damna infert. Quocirca intellegitur cur authenticam familiae rationem strenue tueatur Ecclesia atque legitimas concitet institutiones, rerum politicarum potissimum custodes itemque internationales Consociationes, ne rerum novarum illecebrae fallacis speciei cedant.

Veluti amoris vitaeque communitas, familia aliquid est sociale, quod radicitus defigitur, atque proprie peculiariterque societas nemini obnoxia, quamvis varias ob rationes condicionibus quibusdam adstricta. Quandoquidem nemini obnoxia dicitur familia-institutio, cumque ipsa aliquibus condicionibus obstringatur, de familiae iuribus sermo est instituendus. Hac de re Sancta Sedes anno mcmlxxxiii “Familiae Iurium Chartam” evulgavit, quae etiam nunc maxima vi pollet.

Familiae iura cum hominis iuribus arte coniunguntur: personarum etenim ex eo quod communio est familia, sui ipsius consummatio perfectiove magna ex parte a recte adhibitis iuribus pendent personarum quae eam participant. Altera iura ipsam respiciunt familiam, veluti parentum ius filios responsaliter gignendi et educandi; altera iura autem ad familiae nucleum solummodo oblique tantum referuntur: inter quae, magni momenti annumeratur ius mancipii, familiaris praesertim mancipii, atque ius operae praestandae.

Familiae iura tamen haud “summam mathematicam” constituunt simpliciter personae, cum sit familia plus quiddam quam membrorum summa singulariter sumptorum. Communitas est ipsa parentum et filiorum; nonnumquam multiplicium generationum communitas. Hac de causa eius subiectivitas, quae in divino consilio consistit, propria iura constituit et requirit. “Familiae Iurium Charta” ex memoratis moralibus principiis sumens initium, efficit ut familiaris institutio firmior sit in sociali iuridicialique ordine “magnae” societatis: Nationis scilicet, Civitatis, internationalium Communitatum. Unaquaeque “magna” societas oblique saltem pendet a familia; quapropter summi est momenti definire necessitatisque “magnarum societatum” iura officiaque erga familiam.

Primum tenet locum quasi descriptum vinculum quod inter familiam Nationemque accedit. Haud in omnibus casibus, ut liquet, de Natione propria ratione loqui licet. Sunt veruntamen gentes, quae, quamquam verae Nationes haberi non possunt, “magnarum” tamen societatum munus quodam modo sustineant. In utraque opinatione, familiae cum gente Nationeve vinculum in cultura participanda primum invenit firmamentum. Parentes quodammodo etiam Nationi liberos pariunt, ut eiusdem sint membra eiusque historicum culturaleque patrimonium participent. Inde a primordio familia iisdem fere fingitur et fruitur lineamentis atque Natio ad quam ipsa pertinet.

Familia, culturale nationis patrimonium participans, peculiares illas libertatem immunitatemque iuvat, quae eius e cultura sermoneque scatent. Hoc de argumento Congressionem UNESCO, ut dicitur, Lutetiae Parisiorum anno mcmlxxx habitam, sum allocutus, atque saepenumero idem repetii argumentum, quippe quod magni sit momenti. Per culturam sermonemque non modo Natio, sed omnis familia suum spiritalem principatum invenit. Difficulter ceteroquin complures eventus explicarentur ad populorum, Europaeorum potissimum, annales pertinentes; eventus dico antiquos et recentes, praeclaros et lamentabiles, victoriarum cladiumque, ex quibus intellegitur quam apposite cum Natione familia vicissimque cum familia Natio coniungantur.

Circa Civitatem partim fere idem est hoc familiae ligamen, partim aliud. Nam Civitas propter minus “familiarem” structuram a Natione discernitur, et ad politicam rationem componitur adque magis “grapheocraticam” formam. Verumtamen Civitatis quoque compages paene “animam” propriam habet, prout cum sua ipsius natura “communitatis politicae” congruit, iure ad bonum commune ordinatae. Hac cum “anima” arte familia copulatur, cum Civitate vi ipsius subsidiarii officii principii coniuncta. Familia enim res est socialis cui non omnia praesto sunt instrumenta ad suos fines consequendos, etiam in provincia institutionis educationisque. Civitas ergo secundum memoratum principium arcessitur, ut opem ferat suam et opituletur. Ubi autem familia sibi res suppetit, sini debet ut ipsa sua voluntate operetur; nimius Civitatis intercursus detrimentum afferet atque contumeliosus fiet, quoniam familiae iura violabit; ubi reapse ipsa sibi non sufficit, potest Civitas debetque adesse.

Praeter quemvis educationis institutionisque ordinem, civitatis auxilium, quod minime privatorum subsidia interdicere debet, exprimitur, exempli gratia per instituta spectantia ad vitam valetudinemque civium servandam, potissimumque ad cautionem eorum omnium quae rationem habent ad operariorum coetus. Coacta operis vacatio gravissime hodiernis temporibus familiari vitae minatur, atque de ea merito omnes societates sollicitantur. Ipsa provocationem infert politicae civitatum arti atque ad multam meditationem elicit pariter in Ecclesiae doctrinam socialem. Festinata ergo ratione necessarioque ideo huic rei mederi animose oportet, congruis adhibitis rationibus, quae quidem ultra etiam cuiusque nationis fines prospiciant tot familiis, quae opere carentes in iniquo discrimine versantur.

Cum de opere disceptatur quod familiam respicit, aequum est momentum extollere et pondus navitatis mulierum in familiae gremio, cui auctoritas tribui debet quodque omni ex parte efferri debet. Mulieris “labor”, quae, postquam filium peperit, eundem alit, curat et curiose excolit prioribus praesertim vitae annis, tam est gravis, ut cum nullo artis opere conferri possit. Quod convenienter est agnoscendum non minus quam in ceteris operibus ius vindicandum. Maternitas, atque in ea insidens labor, oeconomice etiam sunt agnoscenda, saltem aeque atque alia opera quae sustinentur, ut familia in suae exsistentiae peculiari momento sustentetur.

Omni ope oportet ut familia primigenia societas agnoscatur et ratione quadam “alii non obnoxia”! Eius “libertas et immunitas” ad societatis bonum sunt necessariae. Natio quae nemini obnoxia vere dici potest spiritaliterque fortis, semper solidis familiis constituitur, quae suae vocationis suique in historia muneris sibi sunt consciae. Familia medium praecipuumque harum quaestionum munerumque occupat locum: si ad secundas partes agendas compellitur adque minoris momenti ordinem, eam exturbando ex loco ei proprio in societate, magnum detrimentum societatis corpori vere augendo importatur.

18. Cum Ioannis discipulis olim loquens Iesus de invitatione ad nuptias mentionem fecit, adstante inter convivas sponso: “Cum illis est sponsus”. Denotabat sic in sua persona compleri Dei sponsi imaginem, in Vetere Foedere iam adhibitam, ut plene Dei mysterium veluti Dilectionis mysterium revelaret.

Tamquam “sponsum” se ostendens, Iesus Dei essentiam patefacit pariterque suam in hominem immensam dilectionem confirmat. At huius imaginis electio oblique altam quoque sponsalis amoris veritatem collustrat. Illa enim usus Iesus ut de Deo loquatur, demonstrat ipse quanta Dei paternitas quantusque amor reluceant in viri mulierisque amore matrimonium ineuntium. Idcirco suum incohans ministerium, Iesus est in Cana Galilaeae, ut nuptiarum convivium una cum Maria primisque discipulis participet. Hoc modo ipse comprobare vult quantum veritatis de familia inscribatur in divina Dei revelatione atque in salutis historia. In Antiquo Testamento, in Prophetis imprimis, pulcherrima de Dei amore reperiuntur verba; est amor sollicitus sicut matris in filium et tener veluti amor sponsi in sponsam, atque eodem tempore admodum aemulus; hic amor ante omnia non ulciscitur, sed ignoscit; amor qui in hominem inclinatur quemadmodum pater in filium prodigum, eum extollit et vitae divinae participem reddit. Amor hic admirationem movet: aliquid novi omnino, apud gentes usque ad id tempus incognitum.

In Cana Galilaeae Iesus est veluti praeco divinae de matrimonio veritatis, veritatis scilicet qua niti humana familia potest, contra omnes vitae casus adversos se roborans. Hanc veritatem Iesus participando nuptias in Cana enuntiat et signum ibidem patrando primum, aquam in vinum immutando.

Matrimonii quoque veritatem edicit, pharisaeos alloquens et ipse declarans quemadmodum amor, qui a Deo est, amor tener sponsalisque, postulata quaedam alta penitus requirat. Minus sane requirebat Moyses, qui repudii libellum dari sivit. Cum pharisaei acriter disputantes ad eundem se revocant, Christus praecise respondit: “Ab initio autem non sic fuit”. Ipse memorat: Qui hominem creavit, masculum et feminam fecit, Isque statuit: “Relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam” (Gen. 2, 24). Quod ratione congruenterque Christus absolvit: “Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet” (Matth. 19, 6). Pharisaeis, lege Moysis nitentibus et contra dicentibus, respondet: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit” (Ibid. 19, 8).

Iesus ad “principium” se revocat, in ipsis primordiis creationis divinum consilium inveniens, in quo familia firmatur atque per eam hominum universae res gestae. Matrimonii res et natura, Iesu volente, Novi Foederis verum solidumque fit sacramentum, sanguinis Christi redemptoris sigillo obsignatum. Coniuges familiaeque, mementote quo pretio “redempti” sitis (1 Cor. 6, 20).

Praeclara haec veritas ad humanam mentem est difficilis acceptu factuque. Quid miramur suorum popularium postulatis concessisse Moysem, cum Apostoli ipsi, auditis Magistri verbis, respondeant: “Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere” (Matth. 19, 10)! Iesus tamen, hominis mulierisque, familiae cunctaeque societatis ob oculos habens bonum, usque a principio posita confirmat postulata. Simulque tamen hanc occasionem nanciscitur ut illam roboret electionem, ad quam matrimonium propter regnum caelorum recusatur: etiam electio haec, quamvis alio modo, “gignere” patitur. Hinc vita consecrata initium capit, hinc Ordines Congregationes religiosae Orientis et Occidentis, aeque ac sacerdotalis caelibatus disciplina, ad Ecclesiae Latinae traditionem. Verum igitur non est illud: “non expedit nubere”, at studium in regnum caelorum ad matrimonium declinandum impellere potest (Ibid. 19, 12).

Matrimonium inire tamen manet primigenia hominis vocatio, quod longe Dei populi maxima pars complectitur. In familia sane spiritalis aedificii lapides finguntur vivi, quemadmodum Petrus memorat apostolus (1 Petr. 2, 5). In coniugum corporibus habitat Spiritus Sanctus (1 Cor. 6, 19). Quoniam autem vitae divinae transmissio humanae vitae transmissionem requirit, ex matrimonio non hominum dumtaxat filii nascuntur, verum etiam, per baptismum, filii Dei adoptivi, qui vita nova a Christo per Spiritum Sanctum recepta fruuntur.

Hoc modo, cari fratres caraeque sorores, coniuges et parentes, Sponsus est vobiscum. Eundem esse bonum Pastorem scitis eiusdemque vocem novistis. Scitis quo ipse vos ducat, quomodo de pascuis dimicet in quibus vitam et quidem abundantius inveniatis; scitis quemadmodum in lupos rapaces invadat, ex eorum faucibus paratus ad oves evellendas: quemque scilicet maritum, quamque uxorem, quemque filium, quamque filiam, omnia denique vestrarum familiarum membra. Novistis Eum, quemadmodum Bonum Pastorem, ad vitam dandam pro ovibus esse paratum (Io, 10, 11). In semitis vos ducit, quae non sunt praecipites salebrosaeque sicut illae in quibus complures hodiernae doctrinae decurrunt; omnem quidem veritatem repetit haud aliter quam cum ad pharisaeos se convertebat cumque Apostolos docebat, qui deinde eandem per universum orbem vulgaverunt, illius temporis hominibus nuntiando, cum Iudaeis tum Graecis. Discipuli sibi prorsus conscii erant Christum omnia renovavisse; hominem “novam creaturam” factum: non iam Iudaeum neque Graecum, non servum neque liberum, non iam hominem neque mulierem, sed “unum” in Eo (Gal. 3, 28), eundemque filii adoptivi Dei dignitate cumulatum. Pentecostes die homo hic Spiritum Paraclitum recepit, Spiritum veritatis; sic Dei novus Populus initium sumpsit, Ecclesia videlicet, caeli novi terraeque novae praeceptio (Apoc. 21, 1).

Apostoli, antehac de matrimonio deque familia quoque reformidantes, animosi mox sunt facti. Matrimonium familiamque veram esse vocationem intellexerunt ex ipso Deo exsurgentem, et pariterque apostolatum: apostolatum laicorum. Orbi convertendo atque mundo, rerum naturae, cunctae humanitati renovandis inserviunt.

Familiae carissimae, vobis quoque sunt animi addendi, paratae usque ad testimonia reddenda spei illius quae est in vobis (1 Petr. 3, 15), quandoquidem in cordibus vestris eam per Evangelium bonus Pastor penitus immittit. In expedito esse debetis ad Christum persequendum in pascua illa quae vitam impertiunt quaeque Ipse per mortis resurrectionisque mysterium comparavit.

Pericula discriminave ne timueritis: divinae virtutes vestris difficultatibus multo sunt praestantiores: longe maior malo, quod in mundo operatur, est vis sacramenti Reconciliationis, quod a Patribus non immerito “alterum Baptisma” nuncupatur. Multo valentior corruptela quae in mundo grassatur est Confirmationis sacramenti virtus divina, quae Baptismum perficit. Facile maxima est prae ceteris praesertim Eucharistiae potentia.

Eucharistia sacramentum est vere mirabile, in eo Christus veluti cibum et potum se Ipse reliquit, potentiae salutaris fontem. Se ipse reliquit ut vitam haberemus et abundantius haberemus (Io. 10, 10): vitam nimirum quae est in eo, quam ipse per Spiritus donum tertia die resurgens a mortuis communicavit. Nobis enim vita est quae ab eo manat. Vobis, dilecti coniuges, parentes familiaeque ipsa destinatur! Nonne Ipse familiariter Eucharistiam inter postremam cenam instituit? Cum ad manducandum una convenitis unaque estis, Christus prope vos est. Magis insuper, ipse est Emmanuel, Deus nobiscum, cum ad eucharisticam Mensam acceditis. Idem accidere potest quod in pago Emmaus, ut tantum “in fractione panis” agnoscatur (Luc. 24, 35). Fieri potest quoque ut Ipse ante ianuam diutius sistat pultetque, exspectans ut ianua aperiatur et ingredi possit nobiscum cenaturus (Apoc. 3, 20). Novissima in ipsius Cena verba tunc enuntiata, Crucis sacrificii virtutem sapientiamque penitus servant. Nulla alia datur vis, nulla sapientia, per quas ipsi salvi esse possimus aliosque salvare. Alia non dantur virtus aliave sapientia quibus usi vos, parentes, liberos educare possitis, immo etiam vos ipsos educare. Eucharistiae institutoria vis per generationes saeculaque est confirmata.

Bonus Pastor ubique est nobiscum. Quemadmodum in Cana Galilaeae, Sponsus inter sponsum sponsamque, cum alter alteri vitam suam committebat, bonus Pastor est hodie vobiscum veluti spei causa, cordium robur, studii usque flagrantis fons atque “amoris civilis cultus” vincentis signum. Iesus, bonus Pastor, nobis repetit: Nolite timere. Ego sum vobiscum. “Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Matth. 28, 29). Unde tanta vis? Unde certa probatio te esse nobiscum, quamvis te interemerint, Dei Fili, atque mortuus sis sicut ceteri homines? Unde haec fiducia? Evangelista dicit: “In finem dilexit eos” (Io. 13, 1). Tu ideo nos amas, Qui Primus es et Novissimus, Vivens; et fuisti mortuus et ecce vivens es in saecula saeculorum (Apoc. 1, 17-18).

19. Sanctus Paulus familiaris vitae argumentum his complectitur verbis: “magnum mysterium” (Eph. 5, 32). Quod ille in Epistula ad Ephesios de “magno sacramento” scribit, etsi Libro Genesis fundatur totaque Antiqui Foederis traditione, novam tamen habet structuram, quae porro deinde in Ecclesiae magisterio pernotescet.

Ecclesia profitetur esse matrimonium veluti sacramentum foederis coniugum “magnum mysterium” esse, quoniam in eo Christi sponsalis amor in eius Ecclesiam continetur. Scribit sanctus Paulus: “Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo” (Ibid. 5, 25-26). Hoc loco Apostolus de Baptismo loquitur, de quo in Epistula ad Romanos longe tractat, ostendens eundem mortem communicare cum Christo ad eiusdem vitae partem habendam (Rom. 6, 3 - 4). Hoc sacramento fidelis nascitur velut novus homo, quandoquidem Baptismus habet vim novam vitam communicandi ipsam Dei vitam. Mysterium Dei hominisque Baptismi eventu quodammodo perstringitur. “Christus Iesus Dominus noster, Filius Dei Altissimi, - asseverabit serius sanctus Irenaeus atque cum eo tot Ecclesiae orientalis occidentalisque Patres - factus est filius hominis, ad hoc ut et homo fieret filius Dei” (S. Irenaei, Adversus Haereses, III, 10, 2: PG 7, 873; SCh 211, 116-119; S. Athanasii, De Incarnatione Verbi, 54: PG 25, 191-192; S. Augustini, Sermo 185, 3: PL 38, 999, Eiusdem, Sermo 194, 3: PL 38, 1016).

Sponsus itaque est idem Deus qui homo factus est. In Vetere Foedere, Jahvé tamquam Israelis, populi nempe electi, Sponsus ostenditur, Sponsus facilis et severus, aemulus et fidelis. Traditiones cunctae, disertiones atque idololatriae Israelis, quas dramatica et viva ratione Prophetae narrarunt, exstinguere non valent dilectionem, qua Deus Sponsus usque in finem diligit (Io. 13, 1).

Inter Deum populumque suum sponsalis communio in Christo, confirmatur et completur in Novo Foedere. Christus certiores nos facit nobiscum esse sponsum (Matth. 9, 15), nobiscum omnibus est cum Ecclesia. Ecclesia fit sponsa: Christi sponsa. Sponsa haec, de qua ad Ephesios Epistula loquitur, in quolibet baptizato praesens est et est veluti persona Sponsi obtutui offerenda: “Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea . . . ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata” (Eph. 5, 25-27). Amor, quo Sponsus usque “in finem dilexit” Ecclesiam, efficit ut ipsa semper iterumque sit sancta in sanctis suis, etiamsi Ecclesia esse peccatorum numquam desinit. Peccatores quoque, “publicani et meretrices”, ad sanctitatem vocantur, quemadmodum Christus ipse in Evangelio testatur (Matth. 21, 31). Omnes concitantur ut Ecclesia gloriosa fiant, sancta et immaculata. “Sancti estote - dicit Dominus -, quoniam et ego sanctus sum” (Lev. 11, 44; 1 Petr. 1, 16).

Hic est “magni mysterii” altissimus gradus, intima sacramentalis doni in Ecclesia significatio, Baptismi et Eucaristiae altissimus sensus. Fructus sunt dilectionis, qua Sponsus usque in finem dilexit; quae dilectio usque profertur et hominibus vitae divinae augescentem consortionem elargitur.

Sanctus Paulus postquam dixit: “Viri, diligite uxores” (Eph. 5, 25), vehementius quidem continuo addit: “Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis eius” (Ibid. 5, 28-30). Cohortatur deinde coniuges verbis: “Subiecti invicem in timore Christi” (Ibid. 5, 21).

Procul dubio nova haec est ratio veritatis aeternae de matrimonio familiaque Novi Foederis sub lumine. Eandem Christus in Evangelio revelavit in Cana Galilaeae adstans, per Crucis sacrificium et Ecclesiae Sacramenta. Sic in Christo rationem amoris sui sponsalis inveniunt coniuges. Christum inducens Ecclesiae Sponsum, sanctus Paulus per similitudinem ad amorem sponsalem se revocat. Genesis Librum repetit: “Relinquet vir patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam” (Gen. 2, 24). Hoc est “magnum mysterium” amoris aeterni, quod iam ante creationem exsistit, quod a Christo revelatur atque Ecclesiae demandatur. “Mysterium hoc magnum est - affirmat Apostolus - ego autem dico de Christo et Ecclesia!” (Eph. 5, 32). Veluti igitur mysticum corpus itemque veluti hominis cum Deo Foederis signum, veluti denique universale salutis sacramentum non intellegitur Ecclesia, nisi “magnum mysterium” aeternum repetitur, quod hominis, scilicet viri mulierisque, creationem et utriusque ad coniugalem amorem vocationem complectitur, paternitatem maternitatemque. Non datur “mysterium magnum”, quod est Ecclesia et in Christo humanitas, si “magnum mysterium” adimitur, quod significatur locutione “in carnem unam” (Gen. 2, 24; Eph. 5, 31-32), in natura matrimonii familiaeque.

Magnum Dei mysterium ipsa est familia. Instar “domesticae ecclesiae” sponsa est Christi. Universalis quidem Ecclesia, in eaque particularis Ecclesia omnis, citius sese Christi praestant sponsam in “domestica ecclesia”, necnon in amore quem agunt in ea: est conubialis amor, amor paternus ac maternus, fratrum amor atque amor communitatis personarum et aetatum. Cogitari hominum forsitan possit amor sine Sponso et sine amore, quo Ipse in primis usque ad finem dilexit? Tum solum, cum talis consortes sunt amoris talisque etiam “mysterii magni”, coniuges valent amare “usque ad finem”: etenim aut participes eius evadunt aut ad imum usque non intellegunt quid sit amor quamque gravia ipsius sint postulata. Iis sine dubitatione hoc magnum infert periculum.

Epistulae ad Ephesios doctrina permovet nos altitudine sua atque ethica vi. Dum enim matrimonium et oblique etiam familiam indicat tamquam “mysterium magnum” ad Christum videlicet Ecclesiamque relatum, Paulus apostolus iterum id inculcare potest quod antea maritis dixerat: “Unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat”. Ad quod deinde addit: “Uxor autem timeat virum” (Eph. 5, 33). Timet quidem, quoniam amat novitque se redamari. Huius porro virtute amoris reciprocum donum fiunt coniuges. Amore namque agnitio continetur dignitatis singularis alterius atque unicitatis non iterabilis: uterque nempe eorum, qua homo, inter omnes orbis creaturas est a Deo electus propter seipsum (Gaudium et Spes, 24); verum uterque conscio ac responsali actu tribuit liberum sui donum alteri coniugi necnon liberis a Domino acceptis. Suam hortationem continuat sanctus Paulus seque ad quartum revocat mandatum magna cum utilitate: “Filii, oboedite parentibus vestris in Domino, hoc enim est iustum. "Honora patrem tuum et matrem", quod est mandatum primum cum promissione, "ut bene sit tibi et sis longaevus super terram". Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini” (Eph. 6, 1-4). Quapropter quarto in mandato dispicit Apostolus latens officium mutuae observantiae virum inter atque uxorem, parentes inter ac filios et filias sicque in illo cohaerentiae familiaris principium agnoscendo.

Complexio haec mirabilis Paulina de “magno mysterio”, uti compendium vel summa quadamtenus perhibetur magisterii de Deo et homine, quod Christus consummavit. Dolendum verum quod occidentis philosophia, rationalismo recenti progrediente, ab illa paulatim descivit doctrina. Qui enim philosophus principium contexuit: “Cogito, ergo sum”, recentissimae simul notioni de homine insculpsit duplicem sive dualisticam rationem qua ea signatur. Rationalismi quidem proprium est extremo quodam modo opponere in homine animum corpori, et corpus animo. Homo contra est persona in corporis et animi unitate. “Corpore et anima unus”, sicut apta locutione definit Concilium (Gaudium et Spes, 14). Numquam potest ad unam materiam redigi corpus: est enim corpus spiritu penetratum, perinde ac spiritus tam alte corpori coniungitur ut iure describi possit spiritus corpore pervasus. Uberrimus autem fons, unde corpus cognoscatur, Verbum est caro factum. Hominem Christus homini ipsi manifestat (Ibid. 22). Concilii Vaticani II adfirmatio haec quodam sensu responsio est, diu iam exspectata, quam recentioris aetatis rationalismo reddidit Ecclesia.

Haec responsio praecipuum quoddam pondus prae se fert ad familiam comprehendendam, prae oculis habitis praesertim recentissimae humanitatis elementis; illa namque, uti iam superius est dictum, tot in casibus videtur recusasse ne “civilis cultus amoris” sit. Permagni effecti sunt recentiore hoc tempore progressus in mundo corporeo intellegendo atque etiam in hominis psychologica ratione percipienda; verumtamen ad maxime eius intimam quod spectat partem, metaphysicam nempe rationem, hodiernus homo sibi plerumque ignotus esse pergit proindeque res ignota manet familia quoque. Quod idcirco evenit quia a “magno mysterio” seiuncta est de quo loquitur Apostolus. Animi corporisque segregatio in homine effecit demum ut iam plures corpus tractare velint non secundum normam propriae eius cum Deo similitudinis, sed ad regulam similitudinis cum ceteris corporibus in rerum natura exstantibus, quae uti materiam homo ad sua opera usurpat in rerum consumendarum effectionem. Protinus vero omnes intellegere possunt accommodationem principiis hominum similium re vera ingentia secum importare pericula. Quotiens enim hominis corpus, procul consideratum a spiritu et cogitatu, velut materies adhibetur more corporum animalium - id quod verbi gratia in embrionum fetuumque tractatione accidit - necessario obviam proceditur terrificae cladi ethicae.

Simili quidem in anthropologico prospectu vivere cogitur familia humana experientiam novi Manichaeismi, ubi inter se corpus et animus funditus opponuntur: neque ex spiritu vivit corpus neque anima vivificat corpus. Ita sane tamquam persona et subiectum vivere desinit homo. Quamquam sunt contrariae opinationes et adfirmationes, tunc homo evadit solum obiectum. Sic exempli gratia haec neo-manichaea humanitas facit ut hominis sexus magis uti locus tractationis respiciatur atque abusus, quam secundum veritatem illius primi stuporis, qui in ipso creationis diluculo Adamum impellit ut coram Eva exclamet: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea!” (Gen. 2, 23); atque illius item stuporis, qui verbis refertur Cantici Canticorum: “Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum” (Cant. 4, 9). Quam contra longe distant quaedam recentiores notiones ab alta illa intellegentia masculinae ac femininae naturae hominum, quam divina praebet Revelatio! Ea quidem adducimur nos ut detegamus in humano sexu divitias ipsius personae, quae in familia vere aestimatur quaeque suam celsam etiam vocationem in virginitate aperit et caelibatu propter Regnum Dei.

Mysterium haud perfert recens rationalismus. Minime quidem hominis, maris ac feminae accipit arcanum, neque agnoscere vult plenam de homine veritatem patefactam esse in Christo Iesu. At potissimum non tolerat “mysterium magnum” in Epistula ad Ephesios nuntiatum, quod radicitus adgreditur. Etsi secundum quandam deismi sententiam fatetur esse posse, immo debere, supremum Ens vel divinum, mordicus tamen Dei repudiat notionem se hominem facientis ut hominem salvet. Concipere non valet rationalismus Deum esse redemptorem eoque minus “Sponsum” esse, primigenium nempe unicumque amoris sponsalis humani fontem. Rerum effectionem vitaeque ipsius significationem alio prorsus interpretatur modo. Atqui, si homini prospectus deficit Dei qui eum diligit et per Christum vocat ut in Eo et cum Eo vivat, si praeterea non suppetit familiae facultas communicandi “magni mysterii”, quid tandem superest nisi una dumtaxat aestimatio vitae temporanea? Restat temporalis vita uti dimicationis campus de exsistentia, sollicitae conquisitionis lucrorum in primis nummariorum.

“Mysterium magnum”, amoris vitaeque sacramentum, quod in creatione ortum est et in redemptione, et cuius est pignus Christus-Sponsus, suas amisit radices altas in ipsa recentiore mente. Intra nos et circa nos ei minantur. Ut Familiae Annus in Ecclesia celebratus fieri possit coniugibus optata opportunitas ad illud mysterium denuo reperiendum atque vi magna et fortitudine et studio iterum adfirmandum!

20. “Pulchrae dilectionis” historia incipit ab Annuntiatione, iis videlicet a vocibus mirandis, quas Mariae angelus protulit, quae invitabatur ut Filii Dei efficeretur Mater. Mariae adsensione, qui erat “Deus de Deo lumen de lumine”, ipse hominis fit filius; ita tamen eius Mater est Maria, ut haud cesset virgo esse quippe quae “virum non cognoscat” (Luc. 1, 34). Ut Mater-virgo, Maria transit in pulchrae dilectionis Matrem. Iam haec aperitur veritas ipsis archangeli Gabrielis sermonibus, sed plena eius significatio confirmabitur altiusque sensim explicabitur Maria Filium sequente sua in fidei peregrinatione (Lumen Gentium, 56-59).

Recepta est “Mater pulchrae dilectionis” ab eo, qui secundum Israelis traditum morem iam terrenus eius erat vir, Iosephus e stirpe Davidis. Cogitare illi licebat promissam sponsam uti uxorem suam suorumque liberorum matrem. Suo tamen consilio intercedit Deus huic conubiali foederi: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est” (Matth. 1, 20). Conscius sibi Iosephus est suisque cernit oculis novam in Maria conceptam esse vitam, quae a se non venit ideoque vir iustus antiquaeque legis observans, quae tali in causa divortii iniungebat officium, dissolvere cupit benigna ratione conubium suum (Ibid. 1, 19). Docet eum angelus Domini istud non futurum esse secundum vocationem ipsius, immo contrarium sponsali amori, qui eum cum Maria coniungit. Coniugalis hic mutuus amor, ut plene “pulchra dilectio” evadat, postulat ut ille Mariam eiusque Filium sub domus suae Nazarethanae tectum recipiat. Nuntio divino Ioseph paret et se gerit secundum id quod est illi praeceptum (Matth. 1, 24). Ob Iosephi operam incarnationis mysterium simulque Sacrae Familiae arcanum inscribitur penitus in conubiali viri ac mulieris amore atque obliqua via in cuiusque humanae familiae origine. Id quod postmodum appellabit Paulus “mysterium magnum” iam supremam suam invenit in Sacra Familia declarationem. Sic ideo collocatur familia reapse in medio ipso Foedere Novo.

Dici etiam “pulchrae dilectionis” historia quadamtenus cum primo pari humano, Adamo et Eva, coepisse. Nec temptatio, cui cesserant, nec subsequens peccatum originale plane eos facultate destituit “pulchrae dilectionis”. Hoc intellegitur, exempli causa, in libro Tobiae, ubi Tobias et Sara coniuges, sui amoris describentes vim, protoparentes advocant Adamum et Evam (Tob. 8, 6). Novo autem in Testamento idem sanctus Paulus testatur cum de Christo loquitur uti Adamo novo (1 Cor. 15, 45): non venit Christus ut primum Adamum et Evam primam condemnet, verum ut redimat; ad illud venit renovandum quod in homine Dei est donum, quidquid in ipso bonum et pulchrum semper est, et quod pulchrae dilectionis fundamentum constituit. Historia “pulchrae dilectionis” certo quodam modo salutis hominum est historia.

Numquam non capit “pulchra dilectio” initium a sui ipsius patefactione ut personae. Sese Eva in creatione Adamo recludit, haud secus atque Evae sese aperit Adamus. Progrediente autem historia nova hominum paria inter se dicunt: “Simul ambulabimus in vita”. Ita oritur familia tamquam duorum coniunctio virtuteque sacramenti veluti nova in Christo communitas. Ut revera pulcher sit amor, donum sit Dei oportet, a Spiritu Sancto hominum cordibus insertum ibidemque usque enutritum (Rom. 5, 5). Huius rei probe conscia Ecclesia in matrimonii sacramentalis ritu Spiritum Sanctum obsecrat ut corda hominum revisat. Ut vere “pulchra dilectio” sit, munus videlicet personae ad personam, ab eo eam procedere necesse est qui ipsemet donum est omnisque doni fons.

Hoc in Evangelio contingit, quod attinet ad Mariam et Ioseph, qui in Novi Foederis limine experientiam denuo “pulchrae dilectionis” vivunt, sicut in Cantico Canticorum describitur. Cogitat enim Ioseph suaeque dicit Mariae: “Soror mea sponsa” (Cant. 4, 9). Dei Mater Maria Sancti Spiritus opera concipit filium, unde “pulchra dilectio” profluit, quam prudenter Evangelium intra “magnum mysterium” reponit.

Cum de “pulchra dilectione” fit sermo, de illo definite loquitur quod est pulchritudo: amoris nimirum pulchritudo atque hominis pulchritudo, quae Spiritus Sancti virtute capax talis est amoris. De pulchritudine loquimur viri ac mulieris: de eorum pulchritudine uti fratrum ac sororum, ut sponsorum atque coniugum. Illustrat Evangelium non solum mysterium “pulchrae dilectionis”, sed etiam illud haud minus altum arcanum pulchritudinis quae a Deo provenit ut amor. Vir ac femina ex Deo proficiscuntur, personae scilicet arcessitae, ut mutuum fiant donum. De primigenio Spiritus munere, “qui vivificat”, scaturit mutuum donum quo vir sunt atque uxor, nihil minus quam donum quo frater sunt et soror.

Universa vero haec sacramento confirmantur Incarnationis quod in hominum historia factum est novae pulchritudinis fons, unde innumerabilia artis opera adspirata sunt. Post severam interdictionem ne imaginibus invisibilis effingeretur Deus (Deut. 4, 15-20), christiana aetas, e contrario, Dei hominis facti picturam artificiosam exhibuit, necnon Mariae ipsius Matris ac Iosephi, caelitum Veteris Novique Testamenti, atque in universum omnium rerum creatarum a Christo redemptarum, nova sic suscepta necessitudine cum cultus humani artisque mundo. Novus artis canon, qui altam habet aestimationem hominis eiusque venturae aetatis, initium potest dici sumpsisse a mysterio Incarnationis Christi secundum ipsius vitae mysteria: ortum apud Bethlehem, vitam in Nazareth absconditam, publicum ministerium, Golgotham, resurrectionem atque postremum reditum in gloriam. Probe intellegit Ecclesia praesentiam suam in huius temporis mundo ac praesertim partes suas et favorem pro dignitatis matrimonii ac familiae promotione proxime coniungi cum humani cultus progressione; de his merito quidem sollicitatur. Idcirco curioso animo sectatur Ecclesia inclinationes instrumentorum communicationis socialis, quorum est officium conformare praeter quam educare magnas hominum multitudines (Pontificii Consilii de Communicationibus Socialibus, Instr. pastoralis Aetatis Novae, 7). Bene cum exploratum Ecclesia habeat, quam late quamque alte haec instrumenta homines moveant, admonere non desistit communicationis opifices ut sibi caveant a periculis abusus et corruptionis veritatis. Quae enim revera esse potest veritas in ludis cinematographicis, in spectaculis, in transmissionibus radiophonicis televisificis, in quibus pornographia dominatur et violentia? Num hoc bonum est erga veritatem de homine ministerium? Quaestiones hae sunt, quibus eorundem instrumentorum rectores sese subducere non possunt, nec varii auctores effectionis atque diffusionis illorum operum.

Similem ob deliberationem criticam civilis cultus temporis nostri, qui tot prae se fert bonas partes ac rationes in rebus ipsis necnon in culturae promotione, ille sentire se debet pluribus modis humanitatem aegram, utpote quae mutationes in homine altas gignat. Cur istud accidit? Propterea quidem id evenit, quod a plena de homine veritate recessit nostra societas atque a veritate de illo quod vir et femina uti personae sunt. Quocirca nescit congruenter ea percipere, quid reapse personarum donum in matrimonio sit, quid responsalis amor in paternitatis maternitatisque utilitatem, quid vera generationis educationisque granditas. Num igitur nimium quiddam est adseverare instrumenta communicationis multitudinum, nisi sanis dirigantur ethicis principiis, minime veritati prodesse in essentiali ipsius natura? En ergo discrimen: obiciuntur recentiora socialis communicationis instrumenta invitamento, ut nuntium ipsum detorqueant, falsam reddendo de homine veritatem. Non is sane homo est, qui praeconiis praedicatur atque recentibus universalis communicationis instrumentis illustratur. Etenim multo ipse est plus, uti ex anima corporeque constans, uti persona, uti unum compositum anima et corpore. Magis tamen suam propter vocationem ad amorem, qui marem ac feminam in fines inducit “mysterii magni”.

Hanc in regionem prima est Maria ingressa suumque eo pariter maritum adduxit Ioseph. Facti itaque illi sunt prima exemplaria illius pulchrae dilectionis, quam haud umquam inculcare Ecclesia cessat iuvenibus et coniugibus et familiis ipsis. Et quot ex iis studiose sese adiungunt eidem precationi! Quis hic non cogitat peregrinatorum turmas, iuniorum ac seniorum, qui ad marialia convolant sanctuaria, ibidemque oculos in Matris Dei intendunt vultum, in Sacrae Familiae membrorum faciem, in quibus tota redditur amoris a Deo homini tributi venustas?

In Sermone in Monte sextum repetens mandatum Christus proponit: “Audistis quia dictum est: Non moechaberis. Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo” (Matth. 5, 27-28). Ad Decalogum relatae, qui eo spectat ut traditam tueatur matrimonii familiaeque firmitatem, voces illae magnum gressum constituunt. Iesus peccati adulterii fontem attingit: ipse fons residet in hominis interiore parte atque se prodit certa quadam spectandi iudicandique via, cui concupiscentia dominatur. Per concupiscentiam enim tendit homo ad asciscendum sibi alium hominem qui eius non est, sed ad Deum pertinet. Dum suos alloquitur Christus aequales, omnium simul aetatum homines alloquitur omniumque saeculorum; ad nostram potissimum aetatem se convertit, quae sub nomine vivit societatis omnia consumentis omnibusque perfruentis.

Quare vero in Sermone in Monte adeo vehementer Christus loquitur atque imperiose? Responsum admodum est perspicuum: in tuto collocare Christus contendit coniugii sanctimoniam et familiae; plenam tutari studet de persona humana eiusque dignitate veritatem.

Sub huius tantum veritatis lumine esse familia potest usque ad extremum permagna “revelatio”, prima nempe alterius detectio: mutua, id est, coniugum patefactio deindeque cuiuslibet filii ac filiae ex iis nascentis. Id quod inter se vicissim coniuges iurant, fideles scilicet fore se “inter prospera et adversa ut se diligant et honorent omnibus diebus vitae”, fieri dumtaxat valet intra “dilectionis pulchrae” prospectum. Huius temporis homo non potest haec omnia discere e placitis aut commentis recentioris cultus civilis multitudinum. Etenim “pulchra dilectio” ediscitur precando in primis. Nam precatio semper rationem certam quandam secum importat interioris recessus absconditi cum Christo in Deo, ut sancti Pauli dictio adhibeatur: “vita vestra abscondita est cum Christo in Deo” (Col. 3, 3). Solummodo eiusmodi in abdita recessione operatur Spiritus Sanctus, pulchrae dilectionis scaturigo. Illum quidem amorem ipse non in corda Mariae solius et Iosephi effudit, verum etiam in animos coniugum qui ad audiendum Dei verbum custodiendumque sunt parati (Luc. 8, 15). Cuiusque nuclei familiaris futurum tempus ab hac “pulchra dilectione” dependet: dilectio enim est coniugum mutua, parentum et liberorum, omnium aetatum est dilectio. Etenim fons unitatis ac fortitudinis familiarum est amor.

21. Iesu infantiae perbrevis narratio significanter nobis fere eodem tempore ortum ipsius enarrat necnon periculum quod oportet eum continuo adire. Vaticinium senis Simeonis profert Lucas, cum quadraginta post ortum diebus in Templo Infans Domino sistitur. Loquitur ille de “lumine” et de “signo contradictionis”; Mariae autem praenuntiat: “Et tuam ipsius animam pertransiet gladius” (Ibid. 2, 32-35). Insidias contra Matthaeus explicat ab Herode Iesu infanti comparatas: a Magis edoctus, qui ab Oriente venerant ut novum regem nasciturum viderent (Matth. 2, 2), sibi minas intendi sentit suaeque auctoritati; quocirca iis profectis, interfici iubet cunctos in Bethlehem et circumcirca puerulos duos annos vel minus natos. Peculiarem ob divinam intercessionem elabitur Herodis Iesus e manibus necnon propter paternam Iosephi sollicitudinem, qui cum Matre simul in Aegyptum illum transportat, ubi ad mortem usque Herodis commorantur. In oppidum dein Nazarethanum revertuntur, nativam videlicet suam civitatem, in quo longum intervallum abditae vitae init Sacra Familia quae fideli liberalique cotidianorum officiorum procuratione signatur (Matth. 2, 1-23, Luc. 2, 39-52).

Eloquentiae cuiusdam propheticae illud proprium videtur quod iam inde ab ortu minationibus Iesus est obiectus ac periculis. Uti Infans iam “signum contradictionis” est. Complectitur item innocentes pueros Bethlehemitas prophetica eadem eloquentia, Herodis iussu occisos effectosque nativitatis ac passionis redemptricis participes, secundum antiquam Ecclesiae liturgiam. Per suam enim “passionem” ipsi adimplent “ea, quae desunt passionum Christi,  . . . pro corpore eius, quod est Ecclesia” (Col. 1, 24).

In Evangelio ergo Infantiae vitae nuntius, quem mirabiliter eventus ipse nascentis Redemptoris perficit, vehementer opponitur discrimini vitae, quae Incarnationis mysterium tota in eius summa amplectitur tum etiam arcanum veritatis divinae-humanaeque Christo. Verbum caro factum est (Io. 1, 14); Deus homo est factus. Crebrius Ecclesiae Patres excelsum hoc commemorabant mysterium: “Ipse siquidem homo factus est, ut nos dii efficeremur” (S. Athanasii, De Incarnatione Verbi, 54: PG 25, 191-192). Quae quidem fidei veritas simul de homine est veritas. In apertum producit gravitatem omnis iniuriae fetui in matris utero illatae. Hic, hic omnino consistimus ante ipsa contraria “pulchrae dilectionis”. Si enim ad voluptatem solam quis dirigitur, eo deduci potest ut amorem interimat, eius nempe interficiendo fructum. In societate voluptati dedita “benedictus fructus ventris tui” (Luc. 1, 42) quadamtenus fit “fructus maledictus”.

Hac de re, quis non meminit errorum quos sic dictus iuris status compluribus in nationibus subiit? Lex tamen Dei, quod ad hominis spectat vitam, univoca est atque inclemens Deus imperat: “Non occides” (Ex. 20, 13). Nullus ideo homo legum lator adfirmare valet: occidere tibi licet, ius est tibi occidendi, occidere debes. Pro dolor!, in huius nostri saeculi historia istud evenit, cum rerum potiti sunt popularibus etiam suffragiis, ii politici qui leges tulerunt contrarias iuri cuiusque hominis ad vitam secundum quasdam praesumptas simulque erratas causas eugenicas ethnicas similesque. Res vero haud minus gravis, quoniam eam etiam comitatur lata approbatio aut consensio publicarum opinionum, est legum latio quae ius ad vitam iam a conceptione minime observant. Quomodo accipi possunt morali iudicio leges, quae hominem nondum natum at iam in sinu materno viventem interfici sinunt? Hoc pacto ius ad vitam unicum fit adultorum privilegium, qui iisdem senatibus legumque latoribus abutuntur ut sua persequantur proposita suaque impetrent commoda.

Occurrimus hic ingenti minationi adversus vitam: non a singulis modo hominibus verum universa a civilitate. Adfirmatio illa: hodiernum civilem cultum pluribus rationibus factum iam esse “civilem mortis cultum”, hic terrifico modo confirmatur. Nonne id forte propheticus est eventus quod vitae ipsius periculum consecutum est Christi ortum? Ita est: Illius vita, qui hominis simul filius est simul Dei, minis obnoxia fuit et a principio in discrimine est versata soloque divino portento e morte est erepta.

Nihilo minus superioribus hisce decenniis quaedam animadvertuntur consolantia quidem signa expergiscentium conscientiarum: agitur tam de orbe notionum quam de opinione ipsa publica. Nova, inter iuvenes potissimum, increscit conscientia observantiae erga vitam inde iam a conceptione; motus percrebrescunt “pro vita”. Fermentum quoddam spei est pro ventura aetate familiae hominumque generis.

22. Coniuges totius orbis atque familiae: Sponsus vobiscum est! Hoc ante omnia vobis dicere cupit Summus Pontifex ineunte anno quem Consociatio Nationum Unitarum et Ecclesia familiae devoverunt. “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum” (Io. 3, 16-17); “Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est . . . Oportet vos nasci denuo” (Ibid. 3, 6-7). Nascendum videlicet est “ex aqua et Spiritu” (Ibid. 3, 5). Vos praesertim patres matresque, primi estis testes ac ministri huius ortus novi de Spiritu Sancto. Vos, qui liberos vestros in terrenam generatis patriam, nolite oblivisci vos eos simul gignere pro Deo. Eorum namque nativitatem ex Sancto Spiritu concupiscit Deus: filios illos optat ut adoptivos in unigenito Filio qui nobis tribuit “potestatem filios Dei fieri” (Ibid. 1, 12). Salutis opus in mundo perseverat perque Ecclesiam completur. Quod omne est opus Filii Dei, Sponsi divini, qui ad nos Patris Regnum detulit nosque admonet discipulos suos: “Ecce enim regnum Dei intra vos est” (Luc. 17, 21).

Docet nos nostra fides Christum Iesum, qui “sedet ad dexteram Patris”, venturum esse qui vivos mortuosque iudicet. Aliunde vero evangelista Ioannes nobis confirmat esse illum in mundum missum non “ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum” (Io. 3, 17). Qua ideo re illud consistit iudicium? Responsum ipse reddit nobis Christus: “Hoc est autem iudicium: lux venit in mundum . . . Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta” (Ibid. 3, 19-21). Quod nuper memoraverunt Encyclicae Litterae “Veritatis Splendor” (Ioannis Pauli PP. II, Veritatis Splendor, 84). Iudex ergo est Christus? Ad veritatis lucem quam novisti tui iudicabunt actus proprii. Patres autem et matres filios et filias illorum opera iudicabunt. Nostrum quisque ex mandatis iudicabitur; iis quoque quae his meminimus in Litteris: quartum sunt et quintum, sextum et nonum. Verumtamen iudicabuntur singuli ad amorem, qui compendium est mandatorumque summa: “In vitae crepusculo secundum amorem iudicabimur” - scripsit sanctus Ioannes a Cruce (S. Ioannis a Cruce, Verba lucis et amoris, 59). Christus, Redemptor ac hominum generis Sponsus, “in hoc natus est et ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhibeat veritati; omnis, qui est ex veritate, audit vocem eius” (Io. 18, 37). Erit ipse iudex, illa vero ratione quam significavit de extremo loquens iudicio (Matth. 25, 31-46). Eius enim erit iudicium de amore, quod nempe veritatem illam in sempiternum confirmabit: fuisse nobiscum Sponsum idque fortassis ignoravisse nos.

Sponsus Ecclesiae hominumque est iudex. Idcirco iudicat dicens: “Venite, benedicti Patris mei . . . Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me . . . ” (Ibid. 25, 34-36). Prolatari profecto hic index potest, in quo recenseri pariter possunt quaestiones innumerae quibus coniugalis etiam familiarisque adficitur vita. Inibi tales item inveniri possunt sententiae: “Infantulus eram necdum natus, meque recepistis ac vivere sivistis; puerulus eram ab aliis abiectus, mihique vos familia fuistis; orbus eram, meque adoptavistis vestri instar filii et educavistis”. Vel etiam haec: “Dubitantes iuvistis matres vel subiectas malis impulsionibus ut nondum enatos liberos acciperent nascique paterentur; frequentes sustinuistis familias, in rebus versantes adversis ut alerent liberos instituerentque, quos concesserat iis Deus”. Sic catalogum longum possumus ac multiplicem pertexere qui bonorum moralium et humanorum omne genus contineat in quibus proditur amor. Amplam en messem quam mundi Redemptor, cui iudicium Pater credidit, veniet ut colligat: messis gratiarum est operumque bonorum, sub aura Sponsi in Spiritu Sancto maturata, qui operari haud cessat umquam in mundo atque Ecclesia. Omnium ideo bonorum Largitori referamus grates.

Novimus nihilo minus in postrema sententia ab evangelista Mathaeo adlata alterum reperiri ponderosum terrificum indicem: “Discedite a me . . . Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me . . .” (Ibid. 25, 41-43). Hoc similiter in indice diversi possunt detegi mores, in quibus se praebet Iesus uti repudiatum hominem. Eundem sic se uti uxorem aut virum derelictos ipse praestat, cum infantulo concepto ac reiecto: “Non collegistis me!”. Hoc etiam iudicium per familiarum nostrarum historiam transit, progreditur per aetates Nationum et hominum generis. Christi vox: “Non collegistis me” institutiones sociales quoque complectitur et Gubernia et Consociationes omnium gentium.

Scripsit olim Pascal: “Erit in agonia Christus ad finem usque saeculorum” (Bliase Pascal, Pensées, «Le mysteère de Jésus», 553). Agonia horti Gethesemani atque Calvariae agonia sunt apex testificationis amoris. Utraque enim agonia Sponsum commonstrat qui nobiscum est, qui novo semper adamat modo, qui “in finem diligit” (Io. 13, 1). Amor ipse qui est in illo et qui ex illo fines excedit historiarum singularium vel familiarium, totius hominum generis historiae supergreditur limites.

Sub harum meditationum finem, cari Fratres caraeque Sorores, ea omnia ponderans quae variis e suggestibus pronuntiabuntur hunc per Familiae Annum, velim vobiscum confessionem iterare a Petro ad Christum directam: “Verba vitae aeternae habes” (Ibid. 6, 68). Una etiam dicimus: Verba tua, Domine, non transibunt! (Marc. 13, 31). Quid Pontifex Romanus vobis sub longioris huius considerationis termino exoptare potest de Anno Familiae? Cupit, ut vos omnes his in sermonibus inveniamini, quae “spiritus sunt et vita” (Io. 6, 63).

23. Flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas et maternitas nominantur, “ut det vobis . . . corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem” (Eph. 3, 16). Libens ad has Apostoli voces equidem revertor, quas prima in harum Litterarum parte commemoravi. Sunt certo aliquo sensu decretoria verba. Pari enim gressu familia, paternitas et maternitas simul progrediuntur. Eodem autem tempore primus locus humanus familia est, ubi conformatur “interior homo” de quo Apostolus loquitur. Fortitudinis ipsius confirmatio donum est Patris ac Filii in Spiritu Sancto.

Coram nobis atque Ecclesia collocat Familiae Annus maximum officium, haud aliud quam quod singulis diebus annisque singulis adficit familiam, sed intra huius Anni prospectum praecipuam quandam obtinet significationem gravitatemque. Apud Nazareth hunc incohavimus Familiae Annum, ipsa in Sacrae Familiae sollemnitate; eundem hunc per Annum peregrinari volumus ad illum gratiae locum, qui in humani generis historia factus est Sacrae Familiae Sanctuarium. Peregrinationem hanc peragere cupimus, redintegrata conscientia patrimonii veritatis de familia, quae a principio thesaurum Ecclesiae efficit. Cumulatur ille thesaurus iam a copiosa Veteris Testamenti traditione, in Novo autem consummatur et plene significanterque declaratur in Sacrae Familiae mysterio, in qua universarum redemptionem familiarum divinus Sponsus operatur. Hinc quidem “Evangelium familiae” praedicat Iesus. Hoc ex veritatis thesauro omnes discipulorum Christi aetates hauriunt, inde ab ipsis Apostolis, quorum doctrinis hac in Epistula adfatim sumus usi.

Nostris diebus pervestigatur penitus idem hic thesaurus in Concilii Vaticani II documentis (Gaudium et Spes, 47-52); utiles pariter inquisitiones et explicationes in plurimis enodatae inveniuntur Pontificis Pii XII sermonibus ad coniuges habitis (Praecipuam animam attentionem meretur Pii XII, Allocutio ad participes Coetui Unionis Catholicae Italicae Obstetricum, die 29 oct. 1951: Discorsi e Radiomessaggi, XIII (1951) 333-353), in Encyclicis Litteris “Humanae Vitae” Romani Pontificis Pauli VI, in adfirmationibus prolatis inter Episcoporum Synodum familiae dedicatam (anno mcmlxxx) necnon in Adhortatione Apostolica “Familiaris Consortio”. Has Magisterii enuntiationes initio iam designavi. Illuc si nunc redeo, id ago ut efferam quam locuples sit et abundans veritatis christianae thesaurus super familia. Verumtamen minime sufficiunt scripta testimonia. Maioris enim sunt momenta vivae testificationes. Professus est Paulus VI: “Nostrae aetatis homines libentius testes quam praeceptores auscultant aut, si quidem magistros audiunt, propterea aures praebent quod testes sunt ipsi” (Pauli VI, Allocutio ad sodales «Consilii de Laicis», die 2 oct. 1974: Insegnamenti di Paolo VI, XII, (1974) 895). In Ecclesia porro testibus ipsis commendatur familiae thesaurus: iis nempe patribus ac matribus, filiis ac filiabus, qui suae humanae christianaeque vocationis semitam per familiam reppererunt, amplitudinem nempe “hominis interioris” (Eph. 3, 16)de quo dicit Apostolus, sicque sanctitatem sunt consecuti. Aliarum tot sanctarum familiarum est Sacra Familia exordium. Commonuit Concilium sanctimoniam universalem esse vocationem baptizatorum (Lumen Gentium, 40). Aetate autem nostra, quem ad modum antehac, haud desiderantur “evangelii familiae” testes, quamvis non sint noti neque ab Ecclesia sancti sint renuntiati. Familiae Annus optabilem adfert opportunitatem adaugendi conscientiam eorum verae existentiae magnique eorum numeri.

Profluit per familiam hominum historia, narratio scilicet hominum salutis. Hisce in paginis ostendere studeo quo pacto familia media in illa reponatur pugna inter bonum ac malum, vitam inter et mortem, amorem inter et amori ipsi contraria. Familiae opus committitur dimicandi in primis ut vires boni liberentur, quarum in Christo hominum Servatore reperitur fons. Faciendum itaque est ut huiusce modi vires propriae evadant cuiusque familiaris nuclei, unde familia ipsa fiat “in Deo fortis”, quem ad modum dictum est anniversaria in celebritate mille annorum nominis christiani in Polonia (Card. Stefan Wyszyński, Rodzina Bogiem silna, homilia enuntiata in Claro Monte, die 26 aug. 1961). En rationem cur motae pervasaeque hae Litterae sint apostolicis illis elocutionibus quas in Pauli deprehendimus scriptionibus (1 Cor. 7, 1-10; Eph. 5, 21-6, 9; Col. 3, 18-25) tum in Epistulis Petri et Ioannis (1 Petr. 3, 1-7; 1 Io. 2, 12-17). Licet dissimiles sint historica atque culturali condicione, quam tamen consimiles sunt christianorum familiarumque status illius ac nostri hodie temporis!

Mea ideo est invitatio: invitatio praesertim vobis facta, carissimi viri atque uxores, patres ac matres, filiae filiique. Invitamentum ad particulares conversum Ecclesias, ut in apostolicae veritatis magisterio coniunctae persistant; ad Fratres in episcopatu, ad presbyteros, ad religiosas familias consecratasque personas, ad sodalicia laicorumque fidelium motus; ad sorores fratresque quibuscum nos communis iungit in Iesu Christo fides, tametsi plenam necdum communionem experimur a Redemptore cupitam (Lumen Gentium, 15); ad omnes qui, fidei Abrahami consortes, haud secus ac nos ad latissimam pertinent credentium eundem in Deum unicum communitatem (Ibid. 16); ad heredes singulos ceterarum traditionum spiritalium ac religiosarum; ad virum feminamque omnem bonae voluntatis.

Nobiscum restet Christus, qui est “heri et hodie idem, et in saecula!” (Hebr. 13, 8)cum genua ad Patrem flectimus, ex quo omnis paternitas et maternitas et quaeque hominum familia proficiscuntur (Eph. 3, 14-15), atque iisdem prorsus verbis orationis ad Patrem quae ipse nos ille edocuit rursus nunc praebeat amoris testificationem qua nos “in finem dilexit” (Io. 13, 1).

Ipsius veritatis vi loquor ego ad temporis nostri homines, ut demum percipiant quanta sint bona illa: conubium, familia, vita; quantum secum inferant periculum nulla illa talium veritatum observantia et minor usque reverentia erga summa bona quae familiam constituunt hominisque dignitatem.

Utinam Dominus Iesus iterum nobis haec omnia inculcet sapientia ac virtute Crucis (1 Cor. 1, 17-24), ne incitamento homines succumbant “mendacis patris” (Io. 8, 44), qui perpetuo eosdem homines in latas spatiosasque vias impellit, faciles quidem specie ac delectabiles, verum reapse insidiarum periculorumque plenas. Concedatur semper nobis ut Ipsum consectemur, qui est “via et veritas et vita” (Ibid. 14, 6).

Carissimi fratres ac sorores carissimae, haec officium sunto christianarum domuum atque missionalis Ecclesiae sollicitudo hunc per Annum gratiis divinis singularibus adeo refertum. Familia Sacra exemplar specimenque cuiusque hominum familiae, opituletur ut quisque animo Nazareth semper ambulet; cuivis auxilietur familiari nucleo, ut suum altius perspiciat civile ecclesialeque munus per Verbi Dei auditionem, per precationem fraternamque vitae participationem. Maria, pulchrae dilectionis Mater, atque Ioseph, Redemptoris Custos, nos singulos comitentur continenti tutela deprecationeque!

Hisce egomet permotus sensibus ac sententiis unicuique benedico domui ac familiae, Sanctissimae Trinitatis nomine: Patris Filii Spiritus Sancti.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Februarii, Domini nostri Praesentationis festo, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana