IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI
Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli
Patroni inlustris Europae appropinquans iam festus dies Sancti Benedicti Nursini non tantum renovatam quotannis excitat doctrinarum eius investigationem ac meritorum singularium aestimationem pro christiano cultu totius continentis, quin immo et orbis universi, sed mentium etiam attentiorum cogitationes ad illum convertit locum praeclarum, ubi tot saecula situs excolitur invisiturque: coenobium dicimus Montis Casinatis, quod tanta Nos ipsi totiens religionis adfectione adiimus tantoque veluti pietatis sensu tetigimus.
Quem ad modum vero nuperius contremiscente animo cum tot per orbem Christifidelibus bonaeque voluntatis hominibus repetivimus cladem bellicam illam, qua quinquaginta abhinc annos idem aedificium erat ferme penitus solo aequatum, sic hoc anno mox licebit horrificos illos adfectus plenam transferre in laetitiam et consolationem, cum ab incohata monasterii redintegratione idem quinquagesimus honorabitur annus. Undique scilicet concurrent refugium ad illud sacellumque pacis et vivens quoddam spei perennis monimentum, ut convenienter pacem tam acerbe confirmatam celebrent, ut Benedictinam familiam quoquoversus inde per terras disseminatam illustrent, ut eandem studiorum et apostolatus sedem refectam prorsus et ornatam, ideo luminis occidentalis orbis caput ac fontem consalutent.
Inter tot nationum legatos, ecclesiarum pastores, populorum principes Nos quoque tamquam praesentes inambulabimus, memores mortuorum ibidem complurium pro hominum salute, memores vivorum Ecclesiae membrorum illuc respicientium, memores personae ipsius praestantis Sancti Benedicti necnon immortalis magisterii eius. Quo magis autem et certius spiritalis Nostra illic persentiatur praesentia ac studium simul perspiciatur sollemnium anniversariorum, pro Nobis ipsemet, Venerabilis Frater Noster, non modo adstabis sed multiplici modo Nostras partes gestabis.
His igitur Litteris Nostris perlibentes Missum Nostrum Extraordinarium creamus destinamusque ad Casinatem venturam sollemnitatem renovati coenobii, qui Nostra nominatim auctoritate sacris opereris, qui rituum participes singillatim Nostra salutatione venereris, qui arduum ad pacis universalis opus persequendum omnes cohorteris necnon ad christianae humanitatis principia inde adhuc splendescentia efficaciter inter populos implenda, qui denique Apostolica Nostra Benedictione tum communitatem Benedictinam in primis tum opifices Evangelii Christi christianaeque societatis auctores consoleris. Sic profecto fructuosius quam alias nomen Sancti Benedicti percoletur et ipsius coenobii phari instar decus novi agnoscetur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana