Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IACOBO S.R.E. CARDINALI BIFFI
 MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONGRESSUM ITALIAE NATIONIS EUCHARISTICUM
 

Venerabili Fratri Nostro,
Iacobo S.R.E. Cardinali Biffi,
Archiepiscopo Bononiensi.

Sacrosanctam Eucharistiam, maximum videlicet christianae fidei mysterium, ubique terrarum convenienti sollemnique ritu Ecclesia celebrare consuevit. Ex hoc enim sacramento, sicut e salienti augustoque fonte, Domini scimus effluere uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt atque vivam veluti lympham haurientes suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.

Optimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Italiae Senis evenire. Praeclari ibidem, Media praesertim Aetate, extiterunt Sancti Sanctaeque qui summopere arcanum latentis sub panis specie Domini mysterium coluerunt aliisque idem ardenti animo inculcarunt. Artificia ipsa quibus mirifica urbs distinguitur in memoriam revocare valent superiorem pietatem et flagrantem in Iesum cultum.

Cupimus et Nos nostro quoque tempore christiana haec documenta ut repetantur et fides concitetur, quo fusius pleniusque Salvatoris salute hodierni homines fruantur et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium roborat et ad maiora patranda impellit.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, virum praestantem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum probe sciamus te esse fidei firmum assertorem et strenuum fautorem. Ideo te Missum Extraordinarum constituimus ad Congressum Italiae Nationis Eucharisticum Senis celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementius studium, itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis, quae cunctos complectatur universosque soletur. Benedictionem demum Apostolicam omnibus adstantibus deferre largiter velimus, quae sit superni iuvaminis nuntiatrix et felicioris salutis pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana