Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
NICOLÁS S.R.E.
CARDINALI DE JESÚS LÓPEZ RODRÍGUEZ
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD SEXTUM CONGRESSUM NATIONALEM MARIANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Nicolao De Iesu S.R.E. Cardinali López Rodríguez

Omnes profecto sat sciunt magna pietate aeque ac Nos catholicam Ecclesiam teneri erga Virginem Mariam. Nam in orbe terrarum exstare videmus complures Eidem sacratas aedes innumeraque signa, quae saeculorum decursu fidelis populus procuravit, pium animum in Deiparam et studium singulare demonstraturus. Hic autem mos, omni ex parte dilaudandus, postquam Evangelii nuntius in Americam Latinam est inductus, in Aequatorianam nominatim gentem, mox invaluit et feliciter crevit.

Cupimus Nos hae translaticiae consuetudines et mens Nostra quoque aetate ut continuentur et confirmentur. Idcirco libentes et volentes Venerabilis Fratris Iosephi Marii Ruiz Navas ceterorumque Aequatorianorum Episcoporum expostulationi obsecundare cupimus, qui Extraordinarium Missum poposcerunt ut VI Congressui Nationali Mariano interesset Loiae diebus XX–XXV mensis Augusti eventuro.

Quocirca, ut celebratio haec accommodatius et convenientius peragatur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui, cum Consilio Episcopali Latino Americano praesideas, occurras prorsus par acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, frequenti pientissimoque obveniente illo congressu, de caelesti Patrona loquaris, ipsam vocem Nostram significes Nostramque illorum locorum iucundam recordationem, unde novum animum suscipiant cuncti ad meliora patranda et ad marialem cultum amplissime quoquoversus proferendum.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis, dum preces pariter fundimus ut Virgo Maria totius huius Nationis veluti sidus quoddam sit et Christi praeconii proferendi pariter concitet studium. Salutationem tandem fervidam cunctis porrigas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus deferas largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris aevi certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana