Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MARCELLO S.R.E.
CARDINALI GONZÁLES MARTÍN
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD QUINGENTESIMAE ANNIVERSARIAE MEMORIAE FOEDERIS TORDESILLAS CELEBRATIONES
 

Venerabili Fratri Nostro
Marcello S.R.E. Cardinali González Martín,
Archiepiscopo Toletano

Quandoquidem Alexander PP. VI bullam cui titulus “Inter Cetera” die IV mensis Maii anno mcdxciii subscripsisset, missionali navitati inter novi mundi gentes singulare dedit incitamentum atque terrarum confinia a Christophoro Colombo compertarum proposuit. Regnum Castellae et Regnum Lusitaniae Praedecessoris Nostri mentem ad pacem introducendam acceperunt atque die vii mensis iunii insequenti anno foedus in Hispanica urbe Tordesillas vulgo appellata confirmaverunt.

Proxime igitur quingentesimus celebrabitur annus expletus ab hoc peculiaris momenti pro toto mundo totaque Ecclesia eventu. Nos, Quibus totius Dominici gregis cura est concredita, hunc anniversarium diem participare quodammodo volumus, novam passim suscipientes penitusque perficientes hominum omnium terrarum evangelizationem.

Tu, Venerabilis Frater Noster, qui Toletanam communitatem ecclesialem per semitas Evangelii deducis, poposcisti, una cum Venerabili Fratre Iosepho Delicato Baeza, Archiepiscopo Vallisoletano, ut ad personam Nostram gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus. Ne vero ullum desideretur a Nobis signum huius favoris Nostri et gaudii communis, tu ipse, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris palam ad id destinatus grave munus adstabis tamquam Missus Extraordinarius Noster ad anniversariam honestandam recordationem foederis in urbe Tordesillas quingentis abhinc annis facti.

Die illo VII proximi mensis iunii Nostra voce adsistentes et participes omnes compellabis, Nostram ad sententiam eos cohortaberis ut necessarium evangelizationis opus duplicatis viribus persequantur; Nostra paterna gratulatione catholicum populum recreabis atque Benedictionem Apostolicam Praesulibus universoque clero ac populo tam faustum diem celebrantibus imperties. Fidenti animo legationem hanc tibi committentes, benevolentiam Nostram erga te omnem testati de muneribus tuis iam efficienter peractis, Te salvere ex animo iubemus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana