IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
VERGILIO S.R.E. CARDINALI NOÈ,
ARCHIPRESBYTERO PATRIARCHALIS
BASILICAE VATICANAE
Venerabili Fratri Nostro
Vergilio S.R.E. Cardinali Noè,
Archipresbytero Patriarchalis Basilicae Vaticanae
Sollemni appropinquante die festo quo Tu, Venerabilis Frater Noster, ab inito sacerdotio Tuo feliciter decem recoles lustra, mens Nostra laetabundo cantico resonat: “Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit”. Magno quidem gaudio hoc invitamentum accepimus Tecumque hodie Deum benedicimus atque glorificamus, Eique grates referimus pro tot ac tantis donis quibus Ipse Tuum ornare voluit sacerdotium.
Nos vero vitae Tuae curriculum iucundo animo percurrimus inde ab exordiis Tui ministerii, atque laetanter perspicimus quae operatus es non tantum in servitio Ecclesiae Papiensis et Conferentiae Episcopalis Italiae, verum etiam in bonum huius Sedis Apostolicae nec non in spirituale universae Ecclesiae emolumentum. Nolumus profecto singulos locupletis curriculi Tui actus recensere; magna tamen delectatione Tuam industriam apostolicam extollimus, quae nonnisi sapidus est fructus ex Tua humana ac sacerdotali institutione profluens. Doctoris titulo insignitus, varias tradidisti ecclesiasticas disciplinas; praecellenti Sacrae Liturgiae scientia potissimum eminuisti, quae, ad postulata Concilii Vaticani II, neminem latet quanti hac nostra aetate ponderis sit habita.
Pariter Nobis admirationi est opus Tuum apostolatu liturgico praestitum; item praetermittere non patimur Liturgiae provehendae conventus, quos sive pro aliquibus locis sive pro universa Ecclesia sapienti parasti consilio. Praeconiis cumulamus etiam actuositatem quam posuisti dum munus agebas secretarii Sedis Actioni Liturgicae promovendae, quam eodem anno Italicus Episcoporum Coetus veluti Institutum Liturgicum Pastorale sibi assumpsit. Anno MCMLXX Magister Caeremoniarum Pontificalium renuntiatus, statim opus Liturgicae renovationis exsequendum curavisti ita ut christifideles actuose et fructuose Sacram Liturgiam participare possent. Tot tantisque meritis clarum, singulari honore Te, Venerabilis Frater Noster, honestandum putavimus; quamobrem prius munus Secretarii Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino Tibi commisimus, deinde, aliquot post annos, quasi coronam adicientes, Sacra Patrum Cardinalium Purpura Te exornavimus.
Hodie igitur gratulantium chorum spiritu praeeuntes, Tibi cuncta fausta, felicia ab omnium bonorum Largitore enixe precamur, dum Te atque universos, qui prope vel procul huius Tuae celebrationis erunt participes, Apostolica Nostra Benedictione, superni auxilii et praesidii pignore, peramanter prosequimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana