Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E.
CARDINALI FURNO
 

Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Furno

Christus Iesus Apostolis sollemniter praecepit ut usque ad ultimos terrae fines salutarem veritatem dilatarent, quod quidem mandatum viginti per saecula fideliter pergit impleri. Nam sacri praecones, divina fere et invisibili manu ducti, superiore saeculo etiam Mediam Africam attigerunt ad evangelicum nuntium illis gentibus tradendum, atque illo ex tempore Christiana veritas, sollerti sane missionariorum opera, coepta est late diffundi. Recte igitur, centum elapsis annis a prima ecclesiali communitate illic condita, Venerabilis Frater Ioachim N’Dayen, Archiepiscopus Banguensis atque Praeses Conferentiae Episcoporum Africae Mediae, una cum clero populoque fideli saecularem memoriam laetanter ac sollemniter celebrare statuit.

Nos quoque celebritatum agendarum ratione quadam participes esse volumus saltem iubilari anno ad finem vergente, atque quasi sertis Nostris redimire celebrationes cum ipsa in Banguensi urbe die viii adventantis mensis Ianuarii sollemnis agetur commemoratio.

Quapropter, quo magnificentius efficaciusque ritus evolvantur, piis desideriis ac postulationibus concedentes tum Venerabilis Fratris Archiepiscopi Banguensis, quem diximus, tum cleri omniumque illius regionis christifidelium, mittere quempiam virum statuimus eximium, qui partes Nostras sustineat quique cohortationem Nostram significet et animum benignum. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, recens in Purpuratorum Patrum Collegium cooptatum, mentem Nostram convertimus, quem omnino parem idoneumque diiudicavimus ad officium hoc luculenter explendum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate Te renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut sacris in Republica Africae Mediae celebritatibus Nostro praesis nomine utque, pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter remissis, omnium exspectationem expleas. Cunctis ibi adstantibus Nostram significabis salutationem, Nostram in eos dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Episcopos quoque et presbyteros universos adhortaberis ad magis magisque munus novae evangelizationis urgendum. Christifideles praeterea ac praesertim mulieres cuiuslibet ordinis stimulabis, ut semet ipsas praebeant novae evangelizationis validas educatrices ad magis magisque dilatandum regnum Christi adque pacem ubique diffundendam, atque ut sacris praeconibus constans fervidumque praestent auxilium animumque docilem.

Magna spe fore confisi, ut dilecta Civitas illa, post laboriosam centum annorum evangelizationem, maius usque capiat fidei incrementum, eam Christo hominis Redemptori commendamus. Tibi interea, Venerabilis Frater Noster, Praesulibus, universo clero ac populo talia sollemnia participantibus Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium gratiarum pignus ac Nostrae benevolentiae testem, veluti praesentes amanter dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Decembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana