Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SÁNCHEZ,
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Sánchez
Congregationis pro Clericis Praefecto

Quattuor iam praeterierunt saecula ab institutione communitatis illius ecclesialis Novae Segobiae in cara terra Philippina, quam nuper in itinere Nostro Apostolico invisimus. Consentaneum igitur arbitramur iubilarem eiusmodi memoriam convenienter celebrari, non solum ut longinquum illum diem xiv mensis Augusti anni MDXCV revocemus, sed praesertim ut christifideles istius gregis concitemus ad vehementiorem firmioremque eorum fidei catholicae professionem.

Profecto diebus X–XI mensis Iunii, hoc anno, ad magni momenti eventum honorandum sollemnes ritus agentur, quibus archidioecesis christifideles bonitatem et magnificentiam Pastoris Divini extollent, Eius misericordiam sibi suisque implorantes.

Quia vero Venerabilis Frater Rolandus Quevedo, Novae Segobiae Sacrorum Antistes, poposcit ut sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro illic ritibus, praeesset celebrationibusque tanto eventui convenientibus ad te, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac naviter praees Congregationi pro Clericis, Nostram admovimus cogitationem et animum. Tu enim, Philippinae terrae filius, quattuor per annos archidioecesim Novae Segobiae per Evangelii semitas deduxisti atque illius gregis virtutes difficultatesque recte novisti.

Idcirco his Litteris Nostris te designamus eligimus renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis tibi factis, ut sacris in archidioecesi, quam diximus, celebritatibus praesis nomine Nostro utque, pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane expleas. Nostram significabis salutationem, Nostram erga Ecclesiam illam dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Confidimus sane fideles istius communitatis, renovato animo, spiritum vere catholicum in opus novae evangelizationis impensuros.

Nos quidem Tibi aderimus atque missionem Tuam precibus prosequemur. Iam nunc vero Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex pectore Tibi impertimus, quam cum omnibus faustae celebrationis participibus communicare velis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana