Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
MIROSLAUM IVANUM S.R.E.
CARDINALEM LUBACHIVSKY
ARCHIEPISCOPUM MAIOREM
LEOPOLITANUM UCRAINORUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Miroslao Ivano S.R.E. Cardinali Lubachivsky
Archiepiscopo Maiori Leopolitano Ucrainorum

1. Magno cum gaudio nuntium accepimus Ecclesiae Ucrainae Synodum Episcoporum decrevisse ut anno MCMXCVI IV centenaria memoria per iubilaeum quoddam celebretur Coniunctionis Brest–Litovsk, ut gratiae Deo reddantur pro unitatis dono Eiusque auxilium futuro quoque de tempore petatur. Eodem autem anno, CCCL anniversaria commemoratio etiam agetur Coniunctionis Uzhorod, quae eandem Constantinopolitanam traditionem participat. Quapropter, catholicae byzantinae Eparchiae illius regionis in duobus historicis eventibus celebrandis arte iungentur, qui tum veluti responsa quaedam fuerunt, quae Praesules cum suis Eparchiis protulerunt ut manifesto agerent unitatem, quam Christus pro Suae Ecclesiae participibus voluit.

2. Quod annis MDXCV–MDXCVI Metropoliticae Sedi Kioviensi accidit, et anno MDCXLVI Eparchiae Munkacsiensi, ut scilicet rursus cum hac Sede Apostolica, post superiorum saeculorum casus, necessitudo restitueretur, permisit ut non modo Ecclesiae istae suarum traditionum thesauros servarent, sed etiam ut universalem Ecclesiam suis beneficiis ditarent, quae quidem nunc, quemadmodum dicit Psalmus XLV, “in vestibus variegatis” se exhibet.

3. Hodie, historici huius eventi celebratio idem valet atque fontis proximi contemplatio illorum omnium quae Ecclesia Graeca–catholica quattuor per saecula experta est, ut suae vocationi pareret. Nonnullis horum quattuor saeculorum momentis non defuerunt difficultates, dissensiones, oppositiones, vel etiam persecutiones. At fidei professio et cum Petri Sede unitas, quas nuncupaverunt in Urbe Vaticana, nomine Metropolitae Michaëlis III Kioviensis omniumque Episcoporum eius Metropolitanae Sedis, duo Episcopi Cyrillus Terleckyj et Itpatius Potij, die XXIII mensis Decembris anno MDXCV, fidenter temporis processu ab Episcopis, Sacerdotibus, Religiosis Laicisque sunt servatae, vitae quoque pretio. Etiamsi intra etiam Ecclesiam catholicam difficultates non defuerunt, quod propria identitas est continenter custodita, id hodie novas rationes reperit ad apostolatum in ecclesiali renovatione efficaciter agendum.

4. Quocirca, Venerabilis Frater Noster, omnes Praesules et Ecclesiae Ucrainae pariter Fideles cohortamur, qui tum in Ucraina incolunt, tum extra, ut Iubilaeum veluti gratiarum tempus respiciant, tempus scilicet personalis et communis conversionis, tempus reconciliationis, intra catholicam Ecclesiam et una cum ceteris Ecclesiis, tempus veniae et paenitentiae, tempus grati animi pro fide, etiam inter persecutiones servata, atque tempus fidelitatis pro Christo studiosius perquirendae.

5. De praecipuis capitibus iubilarium celebrationum certiores facti, suadere velimus tibi, Venerabilis Frater Noster, cunctisque Ucrainae Ecclesiae Praesulibus, ut omni ope enitamini, ab his sumpto initio et impetu, ad unitatem cum fratribus nostris Ecclesiarum orthodoxarum consequendam et cum reliquis christianis communitatibus. Adeptae nempe unitatis donum discidii occasionem praebere minime debet, nedum novas oppositiones gignere, historico potissimum considerato tempore, cum scilicet Ecclesia Ucraina feliciorem condicionem denuo adipisci potuit. Istarum regionum annales eventusque ipsam Ecclesiam monent, ne se contentionibus involvi patiatur, ex quibus divisiones et dissolutiones oriuntur. Quapropter eventurae Iubilares celebrationes incitamentum inferant ad identitatem ecclesialem confirmandam, ad meliorem magisque fraternam usque agendam operam in alios versam. Speramus sane Fratres nostri orthodoxi vel aliarum christianarum Communitatum fore ut in se id recipiant quod Concilium Vaticanum II enuntiat de Spiritus Sancti gratia, in omnes christianos effusa, atque hoc agnoscant: “Quodcumque vere christianum est, numquam germanis fidei bonis adversatur, immo semper efficere potest ut perfectius ipsum mysterium Christi et Ecclesiae attingatur”. 

6. Oecumenica Ecclesiae vocatio vos invitat, ut vestigationes, congressiones, scripta ceteraque ad scientiam pertinentia, Coniunctionem Brest–Litovsk complectentia, ad unitatem formandam convertatis.  Itemque adversa, quae posthac prodierunt, inter quae Ecclesiae Ucrainae sublatio communistis imperantibus annumeratur, heroicas virtutes collustrarunt tot Pastorum et fidelium. Huius rei sunt testes innumeri martyres et fidei confessores, quorum sacrificium, primo quidem et praecipue Ecclesiae Ucrainae, toti tum Ecclesiae, fons exstitit renovatae fidelitatis pro Christo et Ecclesia.

7. Ipso iubilaeo evolvente non deerunt precationes, spiritales exercitationes, missiones paroeciales, paenitentiae actus, quae continuatae conversioni personali ecclesialique inservire poterunt. Quam ob rem omnes fideles catholici per terrarum orbem dissiti oportet socientur cum Iubilaeo Coniunctionis Brest–Litovsk, ut spiritale iuvamen consequantur. In primis celebrationes, quae in Eparchiis Ucrainis diasporae agentur, veluti lumina micare debebunt, quae vestrae Ecclesiae ostendant vigorem, quo scitius ea cognoscatur, sustineatur et pro omnium bono augeatur, ut universi vobiscum et pro vobis gratias agant Domino de unitatis dono fideliter servato.

8. Iubilaei Brest–Litovsk propinquitas spem usque affert inde novum Ecclesiam Ucrainam sumpturam incitamentum, quippe quae peculiariter vocetur ad unitatem testandam et efficiendam omnium christianorum apud Slavas Gentes. Maerores doloresve quos cuncti Christiani sunt perpessi communistarum saeviente persecutione, etiam studiosius invitant “ad futuros eventus una simul participandos, cum probanda spei signa prospectentur”. 

9. Has una tecum, Venerabilis Frater Noster, cogitationes proximo de Iubilaeo Coniunctionis Brest–Litovsk participantes, cum cunctis Praesulibus omnibusque fidelibus sociari Nos precantes volumus, ut a Christo Redemptore locupletes gratias imploremus in totam tuam Ecclesiam. Universas denique materna manu communitates Ucrainae et diasporae tueatur Theotokos, quas eidem committimus.

10. Quo tandem felicius adventans Iubilaeum evadat, tibi ipsi, Venerabilis Frater Noster, omnibus Praesulibus et Fidelibus tuae amatae Ecclesiae, superni auxilii nuntiam, Benedictionem Apostolicam ex animo dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana