IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
CAMILLO S.R.E. CARDINALI RUINI
PRO ROMANA DIOECESI
VICARIO GENERALI
Venerabili Fratri Nostro
Camillo SRE Cardinali Ruini
Nostro pro Romana dioecesi Vicario Generali
Claras profecto sacras effigies et complura documenta superesse sat scimus, quae fideliumque pietatem et Beatae Virginis sollicitudinem ostendere volunt. Id vero genus inter praestantes testificationes venerata recensetur Deiparae imago, quam “della Ghiara” nuncupant, quaeque Regiensis Ecclesiae insignis habetur patrona. Quod eandem servarent ideo speciosum templum destinatum est. Ad illud enim frequentes cives fidenter decurrunt caelestia beneficia, Salvatoris Matre opem ferente, postulaturi supernaque dona deprecaturi.
Consentaneo harum imaginum cultu et honore cupimus Nos fidelium animi ut confirmentur, novo inde suscepto vigore et christianae actionis studio. Quocirca libentes volentesque Venerabilis Fratris Ioannis Pauli Gibertini, Regiensis in Aemilia–Guastallensis Episcopi, postulatis obsecundare cupimus, qui insignem a Nobis Missum poposcit ut quartae Basilicae beatae Mariae Virginis “della Ghiara” saeculari memoriae sollemniter agendae interesset.
Quo festivius ritus explicetur, Patrem Cardinalem statuimus mittere, qui personam Nostram sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, aptus prorsus occurris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui illius loci inclitus filius noveris probe talis imaginis sanctuariique momentum et dignitatem. Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, exoptata occurrente illa commemoratione, ipsam vocem Nostram significes, unde cuncti novum animum suscipiant ad Virginem Mariam plane recteque excolendam.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut caelestis Matris late proferatur pietas et gentibus illis, quae circa sunt, magis magisque sit radians ipsa virtutis veluti sidus. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris temporis signum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana