Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
THOMAE S.R.E. CARDINALI WINNING,
ARCHIEPISCOPO GLASGUIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Thomae S.R.E. Cardinali Winning
Archiepiscopo Glasguensi

Nobilis Hibernia Insula, eximiis sanctitatis floribus ornata a primis inde saeculis post Christum natum per indefessam assiduamque monachorum operam, clarissimo Evangelii lumine est collustrata, qua de causa complures pietatis testes et religionis documenta ostendit. Haec dominici gregis portio in praesens memorare cupit exordia suae evangelizationis quam venerandi monachi, praestantes fidei assertores divinique nuntii praecones, ibi strenue explicarunt, quorumque ministerium tria per saecula ad fidem quoque diffundendam haud parum contulit. Simulque Christifideles dioecesium Rapotensis et Derriensis celebraturi sunt quartum decimum saeculum a piissimo obitu monachi sancti Columbae, qui inter praecipuos Hiberniae patronos annumeratur.

Piis igitur desideriis ac postulatis Venerabilium Fratrum Philippi Boyce, Episcopi Rapotensis, et Seami Hegarty, Episcopi Derriensis, nec non plurimorum christifidelium concedentes, atque cupientes ut eximio sollemnitatis splendore ritus celebrentur, mittere quempiam sacrum Praesulem statuimus, qui in praedictis dioecesibus diebus VIII et IX mensis Iunii anno MCMXCVII personam Nostram tueatur Nostramque pariter benignam cohortationem ostendat christianamque mentem. Prae oculis igitur habentes vincula quae Sanctus Columba inter ecclesiales communitates Hiberniam et Scoticam instituerat, pium huius Viri Dei transitum nec non tuam erga Hibernios consuetudinem, te, Venerabilis Frater Noster, peraptum arbitramur ad hoc officium congruenter explendum. Itaque auctoritate Nostra Apostolica Missum Exraordinarium te renuntiamus ad celebrationem quam supra diximus.

Quo solidius autem et certius spiritalis Nostra illic persentiatur praesentia ac studium simul perspiciatur huius perfaustae memoriae, pro Nobis ipsemet non modo adstabis, sed multiplici modo Nostras sustinebis partes, rituum participibus singillatim Nostram salutationem ostendes, huius Sancti Viri praestantiam et praesenti de tempore momentum commemorabis, nec non ad arduum pacis unitatisque opus persequendum omnes cohortaberis. Pro certo scias Nos missionem tuam precibus esse prosecuturos, fidentes munus tuum cunctis illis adstantibus optime esse cessurum.

Nostram tandem fraternam benevolentiam et Benedictionem Apostolicam Eminentissimis Praesulibus atque universis huius eventus participibus largiter deferas volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia sincerumque testimonium.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana &nbsp

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana