Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GILBERTO S.R.E. CARDINALI AGUSTONI,
SUPREMI TRIBUNALIS
SIGNATURAE APOSTOLICAE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
GILBERTO S.R.E. Cardinali AGUSTONI
Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecto

Saecularia tertia iam adventat memoria ex quo tempore Iaurinensi cathedrali in templo Beatae Mariae Virginis imago lacrimas sanguinemque fudisse perhibetur, cuius effigies ex Hibernia allata, magna veneratione die nominatim septimo decimo mensis Martii a fidelibus annuatim colitur. Illo die magna fit christianorum frequentia et clericorum, qui peropportune proposita sacerdotalia renovant eaque confirmant, plane scientes cuncti complura beneficia hac ex pietate profluere.

Decet igitur et admodum convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Inductu ergo et suasu Venerabilis Fratris Aloisii Papai, Iaurinensis Episcopi, diebus XV-XVII mensis Martii sollemnem fore novimus a primaevo illo eventu tertiam centenariam commemorationem, ut religiosa haec familia et ecclesialis communitas, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.

Quapropter ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad mariale studium adque sacerdotalia instituta firmiter tenenda significes. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum indicium.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Februarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana &nbsp

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana