LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
AL SUO INVIATO SPECIALE AL CONGRESSO NAZIONALE
SULLO SPIRITO SANTO (MANILA, 22-25 GENNAIO 1998)
Venerabili Fratri Nostro
VILLELMO HENRICO S.R.E. CARDINALI KEELER
Archiepiscopo Baltimorensi
Totius orbis christianae communitates in Christo congregatae "a Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione" (GS 1) dum Ipse Spiritus fidem, spem et caritatem in fidelium cordibus diffundit. Qua re laetanti animo accepimus ecclesialem communitatem Manilensem, immo universam nationem Philippinarum, apparaturam esse Congressum Nationalem de Spiritu Sancto proximo anno celebrandum. De eius momento minime dubitamus: Christus enim Spiritum suum vivificantem in christifideles omnes immittit et per Eum corpus suum quod est Ecclesia universalis salutis sacramentum constituit.
Hunc singularem faustumque eventum Venerabilis Frater Noster Iacobus Sin, Archiepiscopus Manilensis, universi cleri ac christifidelium totius nationis vota amplectens, merito quidem et providenti consilio censuit esse sollemniter recolendum proximo ipso anno quem universa Ecclesia huic divino Spiritui dicabit intuitu Sacri Iubilaei anno bismillesimo celebrandi. Qua de re ipse sacrorum Antistes a Nobis petivit ut eminentem virum mitteremus, qui Nostro nomine sollemnibus ritibus praesidere posset.
Quo ergo hae celebrationes magnificentius et efficacius peragantur, piis desideriis illius sacri Praesulis libenter concedimus atque ad Te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovemus et animum, quippe qui occurras prorsus idoneus ad hoc officium rite sustinendum et commendabiliter explendum. Hisce itaque Litteris Te renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum ad partes Nostras ibidem convenienter sustinendas. Tu ergo hoc in Nationali Congressu Manilae diebus XXII-XXV proximi mensis Ianuarii, partes Nostras ages, omnibus adstantibus Nostram significabis salutationem et benevolentiam, Nostram per spiritum praesentiam. Omnes pariter adhortaberis ut, in fidei unitate et caritatis vinculo confirmati, conversatione sua contendant de Sancto Spiritu testimonium usque perhibere. Pro certo scias Nos missionem Tuam precibus prosecuturos, fidentes munus Tuum cunctis illic praesentibus optime esse cessurum.
Libenti tandem animo Benedictionem Nostram Apostolicam, sincerum spiritalis prosperitatis documentum, ex imo pectore Tibi impertimus, quam ad omnes huius Congressus participes pertinere volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana