LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
AL CARD. ANGELO SODANO, LEGATO PONTIFICIO
ALLA GIORNATA MONDIALE DEL MALATO
(LORETO, 11 FEBBRAIO 1998)
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status
Dominus Iesus in terram descendit ut nos, corporis animique incommodis vexatos, solamine reficeret et remediis nosque salvifici doloris pondus doceret. Quod non verbo tantum significavit sed etiam exemplo, in semetipso languores nostros et infirmitates perferens, semetipsum exinaniens et oboediens factus usque ad mortem (cfr Philp 2, 7-8).
Hanc salutiferam persequens doctrinam, Pontificium Consilium de Apostolatu pro valetudinis Administris proposuit ut, Sacro instante anni bismillesimi Iubilaeo, proximo anno MCMXCVIII appararetur et celebraretur Dies Mundialis Infirmis dicatus. Maximo quidem gaudio perfundimur, cum pro comperto habeamus sedem huius celebrationis Laureti constitui apud illud celeberrimum Mariale Sanctuarium, quod «iconem Mysterii Incarnationis» appellare iuvat. Id conspicuum obtinet locum: ex dissitis quoque mundi regionibus christifideles iam a saeculis pia peregrinatione huc se conferunt, caelestem Matrem veneraturi atque animi et corporis salutem impetraturi.
Undecimus autem dies proximi mensis Februarii omnibus dicabitur fidelibus qui ubique terrarum adversa valetudine afficiuntur, isque, ut par est, peculiari celebretur oportet sollemnitate. Quo ergo Nostram in spiritu peculiarem praesentiam partesque Nostras in hac celebratione aptiore ratione significemus fulgidioreque in luce huius eventus ponamus momentum, ad Te, Venerabilis Frater Noster, singulari cum animi fiducia et affectione decurrimus, qui tale expleas ministerium. Innumera prae oculis habentes merita quae in curandis publicis Ecclesiae negotiis numquam viribus tuis parcens tibi cotidie comparasti, Te LEGATUM PONTIFICIUM Nostrum constituimus ad Diem Mundialem Infirmis dicatum Laureti apud Almam Domum Lauretanam celebrandum. Per Te quidem hisce Litteris consalutamus sacros Praesules, universum clerum, religiosos omnesque christifideles inibi congregatos.
Nostram gerens Personam praeeris liturgicis ritibus, sermone Tuo in Deiparam Virginem filialem testaberis inclinationem et Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum omnesque, praesertim dolentes homines, in fide confirmabis. Cunctis demum propensam Nostram voluntatem demonstrabis, quae omnes complectatur, eorum aerumnas soletur et corda laetificet. Scias Nos missionem Tuam precibus prosecuturos esse, fidentes munus Tuum cunctis illic astantibus optime esse cessurum.
Tibi tandem libentes Nostram Apostolicam largimur Benedictionem, quam, divinarum gratiarum nuntiam et certissimum salutis pignus, universis quoque celebrationum participibus, praesertim vero Lauretanae communitati largiter deferas velimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Decembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana