Index   Back Top Print

[ ES  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
AD CONVENIENDOS IUVENES
TOTIUS ORBIS IN URBE
SANCTI IACOBI IN CHILIA

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Praestantiores inter instantes eventus totius Americae annumeratur occursus innumerabilium iuvenum, qui apud Sancti Iacobi in Chile urbem diebus VI-XI mensis Octobris convenient, Magnum Iubilaeum paraturi ad Evangelii sententiam illam “Spiritus Sanctus... vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis” (Io 14, 26). Sat liquet haud semel convenisse Nos frequentissimam iuvenum multitudinem eosdemque cohortatos esse ut animose sese Christo Iesu addicant, feliciorem affectantes aetatem et ad Domini praecepta aequiorem.

Pro comperto habemus Fratres Episcopos comitaturos iuvenes, ut manifestum sit omnibus ex partibus ecclesialem compaginem exstare et luculenter eiusdem conspici florem. Gaudemus praeterea quod Venerabilis Frater Franciscus Xaverius Errázuriz Ossa, Archiepiscopus Sancti Iacobi in Chile, ordinate hanc ipsam iuvenum congressionem composuit una cum Consilio Episcopali Latino-Americano, Pontificio Consilio Nostro pro Laicis actuose quidem patrocinante.

Libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilibus Fratribus Episcopis Chiliensibus huiusque Nationis Auctoritatibus, qui flagitaverunt ut tu, Venerabilis Frater Noster, illi congressioni interesses. Nos autem non modo illos iusta rectaque petere iudicamus, propterea quod sapienter dextereque aliquando inibi egisti Apostolicae Sedis personam, verum etiam praesens ob munus tuum ac praestantiam illud officium praeclare sustinere posse arbitramur. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te, Venerabilis Frater Noster, LEGATUM NOSTRUM ad illam quam diximus conventionem renuntiamus et constituimus.

Universos quidem huius congressionis participes Nostra fere voce sermoneque adloqueris cunctisque adstantibus secundam Nostram voluntatem magnamque animi affectionem ostendes. Demum Spiritus Sancti in omnes devocamus dona, qui, ipsius repleti beneficiis, eventurum tertium millennium studiose summa spe adpetant, quique sine cunctatione seu tarditate in Evangelii incurrant vestigiis. Benedictionem tandem Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia, animorum renovationis incitamentum, futuri aevi felix praemonitum.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Septembris, anno Domini MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

  © Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana