Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO SRE CARDINALI SZOKA
PONTIFICIAE COMMISSIONIS
PRO STATU CIVITATIS VATICANAE PRAESIDI

   

Venerabili Fratri Nostro 
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E. Cardinali SZOKA 
Pontificiae Commissionis
pro Statu Civitatis Vaticanae Praesidi

Ingrediens in urbem Kagoshimaënsem, quae Iaponiae porta meridiana habetur, quivis christianus vestigia sequitur profecto sancti Francisci Xaverii. Ipse enim ad Iaponiae oras appellens, a primo baptizato Iaponico viro Yajiro perductus, CCCCL abhinc annos ibidem primum crucis defixit vexillum unde tota eadem nobilissima Natio coepta est Evangelii imbui nuntio.

Multiplices igitur inter anniversarias recordationes, quibus per orbem prima percoluntur evangelizationis christianae iacta fundamenta, dignissimus sane hic Nobis videtur eventus qui peculiari honore extollatur. Magnopere quidem laetamur Ipsi in primis quod tota Iaponiae catholica communitas conscia nempe sibi summi ponderis horum fidei suae initiorum iam complura suscepit opera et incepta quibus et praeteritum eventum commemoraretur et conspicua conderentur in posterum eiusdem rei salutaris monumenta.

De simulacris videlicet loquimur praestantissimi huius Evangelii praeconis sancti Francisci Xaverii ibidem excitatis; de renovata cogitamus memoriali ipsius cathedrali aede; de sollemnibus atque itineribus gaudemus eundem ad hunc locum susceptis.

Cum igitur in Episcopatu Fratres Nostri Iaponiae una cum gregibus sibi commissis et sacri operis sociis sacerdotibus finem iisdem his anniversariis celebritatibus die XI mensis Octobris hoc anno in commemorata urbe Kagoshima sint imposituri, nihil omnino dignitatis aut splendoris deesse communi huic festivae celebrationi volumus. Quapropter animo gratulanti atque hortanti Nos veluti illic praesentes fidissimum quendam adstare pro Nobis eo die et loco censemus: Te videlicet ipsum, Venerabilis Frater Noster, quem his Litteris Nostris Missum Extraordinarium ad dicta sollemnia Kagoshimaënsia in sancti Francisci Xaverii eiusque etiam postea sodalium et successorum honorem perlibentes destinamus, precibus prompto animo obsecuti Venerabilis Fratris Pauli Itonaga, Episcopi Kagoshimaënsis, tale beneficium postulantis.

Pro Nobis itaque adsistes omnesque Nostra voce ac mente participes alloqueris, praesertim perantiquam familiam Shimadzu, quae sanctum illum Missionarium ad praedicandum illic invitaverit, nec non nobilium aliarum religionum in Iaponia cultores quibuscum fraterno affectu coniungimur.

Scito quidem Nos legationem hanc tuam precibus comitaturos. Benedictionem demum Apostolicam, gratulantis Nostrae participationis testem, peramanter tibi committimus, quam cum omnibus faustas has Xaverianas celebrationes agentibus liberaliter pro Nobis communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.


IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana