IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO SRE Cardinali MEISNER
Archiepiscopo Coloniensi
Christifideles Omnes ad sanctitatem vocantur in Ecclesia secundum praeclaram illam Apostoli sententiam: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra » (1 Thess.. 4, 3). Nos quidem beati Pauli verba recolentes, continuo Christianos varias orbis terrarum regiones incolentes adhortamur ut cotidiana sua vitae ratione ad perfectionem caritatis fratrumque aedificationem intendant. Nunc vero singulari modo de dilectis Christifidelibus Apostolicae Kazakistaniae Latinorum Administraturae cogitamus qui animose inter difficultates, animi firmitudinem vigoremque ex Eucharistiae Sacramento atque assidua Dei verbi meditatione haurientes, in Christi lucem amoremque progredi conantur ut vocationem illam universalem ad sanctitatem assequantur.
Plane quidem intellegi potest quam sincero gaudio proximam contemplemur consecrationem sacrae illius aedis Beatae Mariae Virgini a Perpetuo Succursu dicatae quam novimus in Kazakistaniae loco vulgo « Astana » die XXVII proximi mensis Iunii celebratum iri. Libentes ergo obsecundare volumus postulationi Venerabilis Fratris Ioannis Pauli Lenga, Episcopi titulo Arbensis atque Administratoris Apostolici Kazakistaniae Latinorum, qui hunc eventum aequa ratione celebrandum statuit atque petiit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul mitteretur qui nomine Nostro celebrationi praeesset. Re sane mature perpensa, ad te, Venerabilis Frater Noster, qui pro spiritali Ecclesiae bono variis in mundi regionibus perutilem navasti operam, animum ad movemus atque his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te constituimus Missum Extraordinarium, mandatis tibi factis ut die praestituto sacris celebritatibus Nostro praesis nomine utque, spiritali adfectu Nostro omnibus illic congregatis humaniter renuntiato, communem exspectatio nem expleas.
Per Te quidem consalutamus Venerabilem Fratrem Ioannem Paulum Lenga, Administratorem Apostolicum Kazakistaniae Latinorum, omnes religiosos vires ac mulieres nec non Christifideles laicos: confidimus sane eos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus Evangelii Christi multiplici ratione nuntiandi impensuros.
Caritate Nostra Te prosequimur, Venerabilis Frater Noster, eiusmodi magni ponderis munus exsequentem, atque peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi iisque omnibus qui memorato die Kazakistaniae significato loco aderunt tecum preces ad Dominum suppliciter elaturi.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana