Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERO SRE CARDINALI ETCHEGARAY
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD EUCHARISTICUM
CONGRESSUM  INTERNATIONALEM LUSITANIAE

   

Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY

Ecclesiae traditio merito probeque Christo Domino sub panis vinique speciebus recondito congruentem honorem tribuere consuevit, unde christifideles, hoc caritatis vinculo coniuncti, sacra salutarique ex synaxi, veluti ex vivido quodam fonte, salientem aquam copiose hauriant. Hae consuetudines et testificationes, valida fide recreatae, nostra quoque aetate ut continuentur et solidentur firmiter cupimus.

Optimo de consilio novimus Bracarensem civitatem mentes catholicorum Lusitaniae mox ad se convertere, quoniam ibi III Conventus Eucharisticus celebrabitur. E multis inceptis, quae ad sollemnia apparanda in honorem tam augusti Sacramenti iam sunt inita, curantibus Venerabilibus Fratribus Henrico Dias Nogueira, Archiepiscopo Primate Bracarensi, Ioanne Alves, Episcopo Conimbricensi et simul Praeside Nationalis Conferentiae Episcoporum, nec non ceteris qui cum illis sociam praestant operam sperare licet fore, ut illa in bonum religionis salubriter cedant.

Ne vero his sacris sollemnibus Noster specialis desit delegatus, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui occurris prorsus par ad officium hoc tuendum et commendabiliter explendum. Quapropter te MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus, ut ritibus et congressionibus, quae inter dies III et VI proximi mensis Iunii in isto Conventu Bracarensi fient, Nostro praesideas nomine et auctoritate.

Quandoquidem laude emines pietatis et rerum agendarum prudentia, nihil dubitamus, quin hoc creditum tibi munus fervore animi ac mentis alacritate sis expleturus. Quo in munere fungendo sedule studeas ut istud Corporis et Sanguinis Christi festum in omnibus singulisque illic astantibus novum accendat ardorem illius fidei quae in hanc admirabilem veritatem potissimum requiritur.

Conventus hic peculiare selegit argumentum ad cultum divinum promovendum, atque eadem inspiratur sententia quam proximum Sacrum Iubilaeum sibi proposuit ad suum Congressum Eucharisticum Internationalem mense Iunio anno bismillesimo celebrandum et quae paucis significatur verbis: "Iesus Christus, unicus mundi Redemptor, Panis pro vita nova". Ut res ipsa postulaverit, de studio in hoc sacratissimum Mysterium loqueris, ac praesertim de proprio Congressus argumento, quod verbis tuis perquam diligenter explicabis.

Nos quidem copiosam spiritalium fructuum messem ex isto Conventu exspectamus et iam nunc Deum impensis rogamus precibus ut catholici ex universa Lusitania per frequentationem huius mysterii ferventius ad caeleste accedant convivium. In votis est insuper ut istae eucharisticae celebrationes cum Sacro Iubilaeo anni bismillesimi adeo arte nectantur, ut veluti podium fiant, ex quo universi vehantur christifideles Lusitani ad tam sublimem eventum sollemniter ac vitaliter celebrandum.

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Apostolicam, superni iuvaminis nuntiam, libenti animo largimur, nec non ceteris Praesulibus, nominatim Archiepiscopo Bracarensi, quem diximus, Magistratibus, clero et fidelibus universis, qui eucharisticis hisce celebritatibus intererunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS II

   

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana