IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS,
ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSI-BRUXELLENSI
Venerabili Fratri Nostro
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS
Archiepiscopo Mechliniensi-Bruxellensi
Singularum per orbem communitatum ecclesialium causas et curas, gaudia et decora volumus nimirum etiam esse haberique Nostra quippe qui pastoralem auctoritatem in universos Domini greges pro Christo Iesu exerceamus atque consilia valida pro uniuscuiusque flore prosperitate vigore capere cotidie debeamus.
Laetissimi itaque cognovimus perhonorificum illud appropinquans eventum ac propriae historiae tempus quod commemorabunt Ecclesiae Catholicae in Anglia necnon Vallia, centesimum nempe et quinquagesimum annum expletum, cum Decessor Noster felicis recordationis Pius IX providentissima sane mentis suae sententia sacram Ecclesiae hierarchiam iis restitui plene redintegrari censuit in regionibus. Novae videlicet Catholicorum aetatis iecit suo decreto solidissima fundamenta, unde est illa paulatim matura enata fidei et actionis catholicae soliditas quam iuvit magnopere Nos et praesentes coram experiri pastoralibus Nostris in salutationibus et absentes procul semper contueri iuvabit.
Quoniam igitur meritissima rituum sollemnitate animorumque festivitate utraque memorata communitas, Angliae et Valliae, mense Maio eventum tanti ponderis concelebrabit in recentioris suae vitae annalibus, Episcopus Romanus quoque humilis Successor tum Gregorii Magni Pontificis, qui fausta evangelizationi illic initia saeculo sexto dedit felicissime, et superius celebrati Pii Noni, cuius voluntate reddita sibi est tandem Dei Ecclesia, communis huius et praeclarae participem se esse vult commemorationis die quarto Maii mensis, festivo nempe Beatorum Martyrum Angliae et Valliae die.
Pro Nobis sic valde gratulantibus intusque exsultantibus adstabis, harum Litterarum vi a Nobis MISSUS EXTRAORDINARIUS libentissime destinatus, inter publica ac liturgica sollemnia eius rei causa ordinata, utpote a quo mens Nostra penitus sit iam perspecta atque episcopalis statio laudabiliter occupata quam olim maximus hac in causa actor auctorque Cardinalis Mercier custodierat. Pro Nobis adstantes efficaciter adloqueris et adhortaberis rectae ad fidei tutelam et propagationem studiique oecumenici procurationem. Audientes denique Apostolica Nostra Benedictione recreabis, quae pastoribus ipsisque christifidelibus Angliae et Valliae pignus sit supernorum luminum ac roborum, unde inceptum salutare Pii IX ulterius possit in saecula prosperari.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo altero.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana