Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
BERNARDO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI LAW,
ARCHIEPISCOPO BOSTONIENSI

   

Venerabili Fratri Nostro
BERNARDO FRANCISCO S.R.E. Cardinali LAW
Archiepiscopo Bostoniensi

Hominum quondam a conspectu digressus, sub panis specie manere voluit nobiscum ipse Dominus, supernum mentibus lumen animabusque exoptatum vigorem ut ministraret. Ex tanto enim sacramento fideles confirmati suam operam in cotidianis muneribus obeundis fortius studiosiusque praestare valent.

Prudenti de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Peruvianae a die XXX mensis Augusti ad diem III mensis Septembris futurum. Celebratio ipsa perquam opportune incohabit cum Sollemnitas inibi celebrabitur sanctae Rosae de Lima. Fideles namque, praeclaris incitati praestantis huius caelitis exemplis, frequentes accedent Corporis et Sanguinis Christi mysterium veneraturi, memores prorsus solidae illius doctrinae, quae largiter est quondam allata, ubi primum christiana haec ad loca religio delata est.

Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides solidetur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit, idque multum iuvat ut quisque Magni Iubilaei plenius adipiscatur beneficia.

Itaque congrua per suum Praesidem Excellentissimum Aloisium Armandum Bambarén Gastelumendi Peruvianis Fratribus petentibus Episcopis, ut ritus sollemnius explicaretur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus visus es atque par ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter gerendum. Ideo fraterna affectione permoti, te Missum Extraordinarum constituimus Nationis Peruvianae ad Congressum Eucharisticum celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit caelestis praesidii nuntiatrix et felicioris temporis pignus.

Ex Aedibus Vaticanis die VIII mensis Iulii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo altero.

IOANNES PAULUS PP. II

                                    

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana